Augustinus – De grammatica

  1. [Item de adverbio]. Adverbium est pars orationis, quae adiecta verbo significationem eius explanat atque implet: ut scribo bene,lego optime. Adverbio accidunt significatiofiguragradus. Adverbia aut a se nascuntur, ut herinuper; aut ab aliis transeunt, ut doctesapienter, ab eo quod est doctus et sapiens.

Adverbiorum significationes sunt multae. Sunt enim aut temporis, ut herinuper; aut personae, ut mecumtecum; aut loci, ut hicistic. Sed adverbia loci alia sunt interrogativa, undeubiqua; alia responsiva, illinchincillo. Sunt duplicis formae, ut intus introforis foras. Quorum observatio talis est, foris et intus in loco, ut intus estintus fuitintus futurus estforis eratfueratfuturus erat. De loco, intus venio, foris venioForas autem et intro ad locum significant, ut foras eointro eo, foras ieram,intro ieram. Haec quatuor modis figurantur, per locum, ad locum, in loco, e loco. Per locum, ut: hac iter Elysium nobis. Ad locum ut: huc ades, o Galatea. In loco, ut,

hic et Naricii posuerunt moenia Locri.

E loco, ut:

hinc me digressum vestris deus appulit oris.

Sunt quae pariter in loco significant et de loco, ut intus sum, intus venio. Sunt quae in loco et in locum et e loco, ut penitus sum, eo, venio. Sunt adverbia significationem numeri habentia, ut semelbister. Demonstrationis, ut en, ecce. Affirmationis, ut quidniquippe. Hortationis, ut eia. Interrogationis, ut cur, quare, nempe. Similitudinis, ut sic, quasi. Comparationis vel praelationis, ut magispotius. Dubitandi, ut fortasse. Annuendi, ut planesane. Discretionis, ut seorsum, segregatim. Optandi, ut utinam. Vocandi, ut heus. Respondendi, ut heu.
Derogandi, ut nequaquamfrustra. Iurandi, ut edepolecastor. Prohibendi, ut ne. Negandi, ut non, haud, minime. Congregandi, ut una, simul. Ordinandi, ut deinde,denique. Mirandi, ut papae. Laudandi, ut euge. Exclamandi, ut pro. Dolendi, ut ei. Eligendi, ut vaha. Ingemescendi, ut ei, em. Sed haec quia animi affectum significant, a multis Interiectiones dicuntur, qui interiectionem separatam ab adverbio, et partem orationis aliquam idcirco volunt, quia adverbii proprium est, quod verbo adiungi potest. Graeci autem interiectionem ab adverbio non separant: propterea quia motus animi qualitati assignant, et haec omnia sub genere qualitatis putant adverbia. Sunt adverbia quantitatis, ut longealte; qualitatis, ut benemale.

Adverbia non solum ab appellationibus transeunt, hoc est a nominibus appellativis, ut a pulchropulchre; sed etiama propriis, ut Tullius Tulliane. A pronominibus etiam, ut a meotuomeatimtuatim: a verbis quoque, ut curro cursim; deprehenduntur ex utroque, ut pedetentim a pede et tento, id est a nomine simul et verbo. Sunt etiam adverbia, quae utrum a nomine transeant, an a verbo incertum est, ut furtim. Incertum est enim an a fure, quod nomen est, transeat, an a verbo furor furaris. A participiis quidam nolunt; sed inveniuntur, ut a decente decenter.

  1. [Adverbia a nominibus tracta sex habent terminationes. Regula communis]. A nominibus tracta adverbia sex modis terminantur: aut in e, ut doctepulchrehoneste; aut in r, ut velociter; aut in im, ut ubertimsingillatim; aut in us, ut radicitusmordicus; aut in u, ut noctudiu; aut in i, ut domihumivesperi. Adverbia qualitatis in elitteram exeuntia produci debent. Haec tamen dissentiunt quae aut in comparativo, aut in superlativo gradu vacillant, ut benemale; aut quae ab appellatione non transeunt, ut impunesaepe. Caeterum facile et difficile, quae adverbia ponuntur, nomina sunt, ex quibus haec nascuntur adverbia, faciliter, et difficiliter: sed usus haec quasi adverbia vindicavit. Quaecumque nomina qualitatis fuerint aut quantitatis, ea, si dativo singulari, o littera terminantur, adverbia in e productam mittunt: ut iustoiuste. Sed haec veteres indifferenter posuerunt, ut humaniterduriter. Quaecumque autem i littera terminantur, in ter syllabam mittunt: ut agili nobili audaci difficili, agiliter nobiliter audaciter difficiliter. Sed ex his quaedam per syncopem euphoniae causa dicimus, ut audacterdifficultersapienterconstanter.

Sunt adverbia communia cum aliis partibus orationis. Nominibus sunt communia, ut ait Sallustius: falso queritur de natura sua genus humanum: pro false. Virgilius: et pede terram crebra ferit, et:

multa Iovem manibus supplex orasse supinis.

Coniunctioni ut, quando adverbiumest, plura significat. Similitudinem sic:

ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta.

Tempus sic: ut regem aequaevum . Et:

ut vidi, ut perii; ut me malus abstulit error.

Qualitatem, ut:

troianas ut opes et lamentabile regnum.

Quantitatem, ut:

quibus Hector ab oris
exspectate venis? ut te post multa tuorum
funera
 ..

Coniunctionem autem significat sic:

ut faciem mutatus et ora Cupido
pro dulci Ascanio
.

Praepositioni, ut pro.

Sed figura in adverbiis aut simplex est, ut docteprudenter; aut composita, ut indocteimprudenter. Gradus adverbiis accidunt quoties appellationes unde transeunt comparantur, ut doctedoctiusdoctissime. Recipiunt et diminutionem, ut meliuscule. Quamquam comparationem recipiunt et quae a se nascuntur, ut nupernuperrime.

Adverbiis omnibus praepositio separatim adici non debet, quamquam lectum sit, ab hinc, apud Terentium:

interea mulier quaedam ab hinc triennium.

Et apud Virgilium:

exinde per altum mittimur Elisium.

Et dehinc, ut: dehinc ubi libera colla, et: deinde feraces plantae immittuntur: quae omnia, et si qua alia sunt similia, ut proinde; placuit contra regulam accentuum proferri, ne separatim additae praepositiones videantur adverbiis.

[Caput V] De participiis. Regula communis

  1. Haec pars orationis, et a verbo accipit partem, et a nomine: namque inde participium dicitur. Exit autem haec pars orationis in praesenti tempore in enset in anssyllabas, ut legensamans. Futuro tempore in rus, ut legens lecturusamans amaturus. In praeterito lectus, amatus. Futuro legendus, amandus. Vides hanc partem orationis ire per tempora: omnia haec a verbo mutuaur. Nam verbo conveniunt tempora. Quod autem declinatur per casus, hoc a nomine mutuatur. Nam declinatio casualis ad nomen pertinet, ut hic legens, huius legentis, huic legenti, hunc legentem, o legens, ab hoc legente. Ergo quod haec pars orationis, vel per tempora, vel per casus currit, participium vocatur, quod partem capiat nominis partem verbi. Non laboriosa pars est orationis, sed intellectu facilis. Nam praesenti tempore exit in ans et in ens, ut amans,legens. Futuro agendi significatione in rus, ut amaturus, lecturus. A patiendi significatione in tus et in dus, ut amatuslegendus. Sane ipsum praeteritum tempus tribus syllabis terminatur. In tus, ut lectus, scriptus; in sus, ut occisus, visus; in xus, ut fixus: plus non invenies. Ergo ut diximus, praesens in ens et in ans, futurum in rus, praeteritum in tus, futurum tempus in dus. Sunt sane nomina, quae sono participia putantur, sed nomina sunt. Participia enim illa sunt, quae a verbis veniunt, ut a legolegenslecturus, lectus, legendusTunicatus et galeatus et clypeatus et tropaeatus, nomina sunt, non participia, quia non a verbo veniunt. Est unum participium praeteriti temporis in omni latini sermone, quod in formam nominis [vel declinationem] conversum est, ut est mortuus. Est enim ab eo quod est morior, et participium praeteriti temporis in tus exire debuit per unum u, non per duo. Nam ubi geminata u littera in nominativo est, nomen est, non participium, ut fatuusingenuus, arduus, carduus,exiguus, belluus, ut Cicero dixit et talia. Contra regulam participiorum, mortuus putatur esse participium, sed in vim regulamque nominis conversum est.

[Caput VI] De coniunctione

  1. Coniunctio est pars orationis nectens ordinansque sententiam. Coniunctioni accidunt, figura, ordo, potestas. Figura est, qua apparet figura simplex vel composita. Sed equidem ordo quoque apparet, quae praeponi tantum possit, ut nam: quae subiungi, ut que: quae praeponi et subiungi, ut etigitur.

Potestas coniunctionum in quinque species dividitur. Sunt enim copulativae, et, que, ast, at, atque. Disiunctivae, aut, vel, ve, nec, neque, nevean, utrum. Expletivae, quidem, equidem, autem, tamen, porro, videlicet, proinde, denique, utique. Causales, si, etsi, tametsi, etiamsi, siquidem, quando, quandoquidemquin, quinetiam, sin,sinetiam, quamquam, quamvis, sinautem, seu, sive, nam, namque, nisi, nisisi, enim, etenim, sed, ut, praeterea, interea, quamobrem, quare, praesertim, item, itemque,caeterum, alioquin. Rationales, ita, itaque, enim, enimvero quia, quapropter, quippe, quoniamquoniamquidem, ergo, igitur, ideo, idcirco, scilicet, propterea. Ex his, et, copulativa multa significat. Saepe autem transit in alterius speciem potestatis. Modo in expletivam, ut:

et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi?

Modo pro qualitatis vel quantitatis, ut:

timeo Danaos et dona ferentis.

Modo pro disiunctiva, ut:

et quisquam numen Iunonis adorat
praeterea
, aut supplex aris imponit honorem?

Modo pro causali ponitur, ut: et claro silvas c. a. m pro ” nam claro s. c. a. m. “* ut:

Quorum Iphytus aevo
Iam gravior
, Pelias et vulnere tardus Ulixi,

pro ” etiam vulnere tardus “: modo pro adverbio accipitur ordinandi, ut: corpusque lavant frigentis et ungunt: pro deinde ungunt. Item, aut, coniunctio multa significat. Modo enim pro adverbio discretionis accipitur, ut:

ante urbem pueri et primaevo flore iuventus
exercentur equis
, domitantque in pulvere currus,
aut acris tendunt arcus, aut lenta lacertis
spicula contorquent

Modo pro temporis significatione, ut:

aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,

id est, nunc ante ora deum spatiatur ad aras. Item:

aut agmina curru
proterit
, aut raptas fugientibus ingerit hastas.

Figurae coniunctionum duae sunt: simplex, ut nam; composita, ut namque. Ordo coniunctionum in hoc est, quia aut praepositivae coniunctiones sunt, ut at, ast: aut subiunctivae, ut que, autem, aut communes, ut et, igitur. Sunt etiam dictiones, quas incertum est utrum praepositiones an adverbia nominemus, quae tamen omnes facile dinoscuntur. Nam et coniunctiones pro aliis coniunctionibus positae inveniuntur, potestate mutata.

[Caput VII] De praepositione

  1. [Praepositiones accusativae, ablativae et utriusque]. Omnes praepositiones dicuntur generaliter. Species autem hae, aliae accusativae, aliae ablativae, aliae utriusque. Accusativae, per casum accusativum enuntiantur, ut ad,apud, ante, adversus, cis, citra, circum, circa, contra, erga, extra, intra, infra, iuxta, ob, penes, per, prope, propter,praeter, post, pone, secundum, supra, trans, ultra. In his praepositionibus servanda genera nominum, id est, masculinum, femininum, neutrum, commune. Servandi etiam numeri, ut puta masculino singulari, ad agrum: plurali, ad agros. Feminino singulari, ad villam, vel ad possessionem. Plurali, ad villas, vel ad possessiones. Sic neutrum singulari, ad templumad Capitolium: plurali, ad templaad Capitolia. Sic communi genere singulari numero, ad civemad hostem, ad sacerdotem: plurali, ad cives, ad hostes, ad sacerdotes. Sic ergo omnes praepositiones observabis, servatis, ut dixi, generibus, servatis numeris singulari et plurali. Servatis similiter pronominibus secundum genus: masculinum, ad hunc: pluraliter, ad hos: femininum, ad hanc: pluraliter, ad has. Neutrum ad hoc templum vado: pluraliter, ad haec templa. Sic communi genere, ad hunc et ad hanc sacerdotem: pluraliter, ad hos et has sacerdotes. Ablativae ablativum attendunt tam in singulari quam in plurali, servatis generibus numerisque: ut puta, a,ab, abs, cum, coram, clam, de, e, ex, pro, prae, palam, sine, absque, tenus. Masculino singulari, a fratre, plurali a fratribus. Feminino singulari, a sorore, plurali a sororibus, vel a civitate, i. Ab singulari masculino, ab amico, plurali ab amicis, ab agro, ab agris. Feminino singulari ab urbe, plurali ab urbibus. Neutro singulari ab templo, plurali ab templis. A communi singulari a cive, plurali a civibusab hosteab hostibus. Hanc declinationem serva in omnibus his ablativis praepositionibus secundum genera et numeros.2. [Duplex genus praepositionum quae dicuntur utriusque]. Remanet tertia species praepositionum, quae dicuntur utriusque, quae et accusativum tenent casum et ablativum. Sed plerosque ratio harum praepositionum praeterit, et qua distinctione intellegatur, non aperte expositum est. Differentia haec est in motu et in situ. Sed motum putaverunt quidam accusativum tantum tenere: tenet autem utrumque, sed certa ratione. Nam motus tunc tenet accusativum tantum, cum a locis in alia loca nos moveri significamus, ut curro in forum, vel in campum. Si ex alio loco dicimus nos currere in forum vel in campum, accusativum casum tenemus. Si autem in uno eodemque loco, ablativum: ut curro in forocurro in campo: sic ambulo in foro, et ambulo in campo. Si de alio loco ambulamus in forum, accusativum tenemus. Si in eodem loco ambulamus, ablativum tenemus, ut ambulo in foro: sic, cadit in forum, et cadit in foro.

ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.

Ut est: In arvis altius ingreditur, id est ambulat: vides motum esse, et tamen ablativum sibi vindicare; sed in loco, ut dixi, non de loco in locum. Sic lapsus in piscinam, et lapsus in piscina. Si de alio loco in piscinam labatur, accusativus est: si vero in eadem labatur piscina, ablativus est. Venio autem semper accusativum tenet, quia de loco ad locum quis venit. In loco autem iam cum sit quis, cessat motus. Item motus de loco in locum, volvo vel evolvo:

Reperire viam qua evolvere posset
In mare se Xanthus
:

evolvere se ab alveo in mare. In ipso autem loco volvi, ablativum tenet, ut: Fundo volvuntur in imo. Altera praepositio utriusque sub, e loco in locum motus accusativum tenet. De hasta Virgilius sic ait: Sub altum pectus abit, sub illam rem. Item in loco ablativum: Troiae sub moenibus altis contigit oppetere , id est cadere vel iacereTroiae, inquit, sub moenibus altis. Item de loco in locum:

Sive sub incertas zephyris mutantibus umbras.

Et subiunxit, succedimus, ubi est motus de loco in locum. Super: Super Garamantas et Indos proferet imperium, motus est de loco in locum. In loco autem: geminae super arbore sidunt. Item subter, de loco in locum, ut: Angusti subter fastigia tecti ingentem Aeneam duxit. In loco autem:

cum tamen omnis
ferre libet subter densa testudine casus.

Sic sub, si de loco ad locum fiat motus, accusativum tenet: ” sub speluncam curro “. Si autem positus sub ipsa spelunca curras, ablativum tenet: ” sub spelunca curro “. Sic super, si de loco ad locum fiat motus, accusativum tenet, ” super tectum curro “. Si autem positus quis super tectum currat, ablativum tenet: ” super tecto curro “. Sic, ” subter fluctus mergor “, si ex litore motus fiat in dimersionem, accusativus est, ut ” mergor subter fluctus “; si autem quis sit iam in fluctibus, subter fluctibus mergitur. Sed multum iuvant hanc locutionem et observationem duo adverbia locorum, quo et ubi. Quo, in locum motus est; ubi, in loco situs est: ut, ” quo venit telum? in hostem; ubi haesit? in hoste. Quo voluit Catilina telum dirigere? in consulis corpus; ubi voluit defigi? in consulis corpore “. Sic enim ait de sica: ” Ut eam putes in consulis corpore defigere “. Sic cum dicimus, ” quo fugimus? ” scilicet in locum. ” Ubi latet? ” in loco. Ergo, ut diximus, multum iuvant adverbia haec duo, ad confusionem distinguendi praepositiones utriusque casus. Sic namque de hac adverbiorum ratione purgatur et illud in Verrinis: ” Quod ille in capite ab hostium duce acceperat “. Ergo vulnus directum in caput, et acceptum in capite. Numquid: ” Quo accipis vulnus “, dicimus? Minime, sed: ” Ubi accipis “. Et Virgilius: Quo ire iubes, in locum significat. In loco autem, ubi ponere iubes. Situs vero semper ablativum tenet, quia contrarius est motui. Nam ipsum nomen, sessionem quamdam significat, ut puta, sum in foro, eram in foro, fui in foro, futurus sum in foro. Sic simpliciter sedeo, iaceo, cubo, sto, consisto, haereo. Omnia haec ad situm pertinent. Meditanda igitur sunt et in usum ducenda, ut iam in hac praepositionum forma, et recte et nulla haesitatione loquentes studuisse nos diligentius indicemus.

[Caput VIII] De interiectione

  1. Interiectio, non pars orationis est, sed affectio erumpentis animi in vocem: et significat aut laetitiam, ut evax; aut amaritudinem ut heu, apud Graecos, φευ.Ergo quot sunt perturbati animi motus, tot voces reddunt: et vocantur interiectiones, quod interrumpant orationem, ut est illud: hic inter densas corilos modo namque gemellos spem gregis, sequitur mox interiectio per litteram aa silice in nuda connixa reliquit. In medium orationis interiecta est a littera.

[Epilogus]

Omnes partes orationis decursae a nobis sunt, quae ad compendium sufficiant, aut occupatis, aut neglegentibus. Sane quod omisimus in tractatu nominis, reddimus. Scire enim debemus nomina numerorum a quatuor usque ad centum aptota esse, generis omnis: ut quatuor viri, quatuor feminae, quatuor mancipia. Sic per omnes casus, quatuor dicimus: ut puta virorum quatuor, mulierum quatuor, mancipiorum quatuor. Sic accusativo viros quatuor, feminas quatuor, mancipia quatuor; ablativo a viris quatuor, a feminis quatuor, a mancipiis quatuor. Sed ideo dixi, a quatuor aptota esse usque ad centum, quia duo declinantur, duo, duorum, duobus, duos vel duoo duo, a duobus. Sic tres declinantur et currunt per casus: hi et hae tres, horum et harum trium, his tribus, hos et has tres, o tres, ab his tribus. A genere neutro, haec tria, horum trium, his tribus, haec tria, o tria, ab his tribus. Ex hac ergo forma intellegimus quomodo dicamus: hic duumvir, quasi duorum hominum unus vir. Sic triumvir, trium hominum unus vir. Ergo hic admisit genitivum. Iam quatuor indeclinabile est, quatuorvir dicimus, vel quinquevir, vel sexvir. Unde Lucanus: septemvirque epulis festus: pro genitivo posuit septem. A ducentis autem usque ad nongentos declinantur nomina numerorum, ut est hi ducentiet hae ducentae, neutro ducentamille, indeclinabile est.