Augustinus – De grammatica

REGULAE AURELII AUGUSTINI

[Caput I] De nomine

  1. [Terminationes nominum. Ac primo quae vocalibus terminantur]. Omnia nomina tredecim litteris terminantur: quinque vocalibus, a,e, i, o, u; sex semivocalibus, l, m, n,r, s, x; et duabus mutis, c, t a vocali. A masculino, ut SenecaCatilina, Silla, Iuba, Cinna, Pansa; graeca, Sosia, Paseta; afra, Iugurtha, Micipsa. A feminino, femina, musa,tabula, regula, norma, forma; et talia. A neutro graeca sunt tantum, ut themaschema, et talia, et unum latinum, nomen fluminiTuria; dicente Sallustio: Flumen Turia 1. A communi, advenaconvenaindigenaTroiugena; et talia. Ab epicoeno, viperaaquilamuscalocustaulula, quam nos noctuam dicimus, et talia. Diximus de a littera, nunc de e dicamus. Ab e littera vocali nullum latinum, nisi iuncta praepositione, masculinum invenitur, ut proconsulepropraetore. Ergo iuncta praepositione fiunt latina, ut dixi, proconsule propraetoreproquaestore. Nam veteres in nominativo casu proconsul dicebant, attendentes nullum nomen latinum exire in e litteram nominativo casu genere masculino. A feminino nullum latinum, sed graeca solum: ut AndromacheNiobe, Libye, Hecabe, CalliopeEuterpe, quorum genitivus in es exit: ut AndromachesNiobes,Libyes, Hecabes, CalliopesEuterpes. Sed haec cum Graecis tractemus. A neutro e littera, monilesedilecubile, et caetera quae paulo post in regula generis neutri ponemus. A communi nullum nomen est, similiter nullum ab epicoeno.

Nunc de i littera tractemus, nominativo quae genera contineat. A masculino nullum nomen in i; a feminino nullum; a neutro gummi, et est aptoton; a communi nullum; ab omni genere, ut fruginihili; declinatur sic, hic vir frugihaec femina frugihoc mancipium frugi; genitivo similiter frugi faciet, huius viri frugihuius feminae frugihuius mancipii frugi; sic per omnes casus frugi dicimus. Sic declinatur nihilihic nihili virhaec nihili mulierhoc nihili mancipium. Hoc sono omnes casus declinantur; sic pluraliter: viri nihili, feminae nihili, mancipia nihili. Ab epicoeno nullum similiter exit in i. Ab o littera vocali nominativus terminatus a masculino appellativo, ut ligoligonis. A proprio nomine, ut Cato, Cicero, Maro, Nero, Tubero, et talia. A feminino appellativo, ut vertigo, indago, farrago, siligo; in Iuvenali legitur ita:

sed qui conductis inducitur atque fovetur
tot medicaminibus
, coctaeque siliginis offas
accipit et madidae
, facies dicetur an ulcus?
Sartagoviragolanugoaurugoaerugocrepido; in Iuvenali:
nulla crepido vacat, nusquam pons et tegetis pars,

et talia. A feminino proprio, Carthago; peregrina vero, ut DidoInoIoAlectoCelaenoClioManto; quorum genitivus in us exit, DidusInusIusAlectusCelaenusCliusMantus; sed hoc cum Graecis tractemus. A neutro nullus nominativus in o exit. A communi, fullolatrocaupo, etc. Ab epicoeno, struthiohirundohirudocurculiobufo; et talia. Ab u vocali solum neutrum, quod in singulari indeclinabile est, in plurali declinatur, ut cornuverugenutonitru; hoc sono enuntiantur omnes casus in singulari, ut diximus; in plurali declinantur, cornuaveruagenuagenitivohorum cornuum, veruum, genuum; et caetera declinabis ad regulam versuum et fluctuum.

    1. [De nominibus quae terminantur in semivolcales et eorum generibus]. Diximus de vocalibus quinque, quibus terminatur nominativus, nunc de semivocalibus dicamus. Llittera nominativus exiens in masculinis appellativis, hic sal; in propriis, Sol. In femininis unum nomen matronae tantum, Tanaquil. In neutris, mel,fel. In communibus, vigil,pugil; unde et Terentius de virgine: Pugilem esse aiunt. In epicoenis nullum nomen est. M, nominativus exiens, in masculinis nullum latinum est. In femininis, Glycerium,Phanium, Dorcium, Philocomasium. In neutris autem, templum, telum, tectum, et alia quorum plurales faciles sunt. In communibus nullum exit in m; sic et in epicoenis. Nunc tractemus de semivocali nN littera terminatus nominativus a masculinis, flamen, pectenlien, quod est splen. A femininis, siren, pluralis sirenes. A neutris carmengermengramen, et caetera talia, quae postea in regula generis neutri tractabimus. A communibus nominativus exiens in ntibicentubicen, fidicen, cornicen, liticen [qui lituis canit]. Ab epicoenis, oscen [id est avis quae tradit augurium], attagen. Nunc de semivocali r tractemus. R littera terminatus nominativus a masculinis, ut CaesariubarArarNarvictortutorsopormaeror, et alia quae facilia sunt tam in appellativis quam in propriis; a femininis, arbor, soror; a neutris, marmor, aequor, et alia; a communibus, pauperacer, alacer, memor, auctor; ab epicoenis, passer, accipiter, anser. Nunc de s littera semivocali tractemus. S littera terminatus nominativus a masculinis, iustus, doctus, pius; a femininis, dos, sors, mors, et talia; a neutris, vulnus, pectus, pecus, et caetera quae mox regulariter tractabimus; a communibus sacerdos, impos, compos, similis, nobilis, agilis; ab omni genere, ut nugas, etc. De his mox uberius tractabimus. Ab epicoenis, tigris, mus, lepus, etc. Nunc de semivocali littera x tractemus. Nominativus in x littera; a masculinis, vertex, cortex, pumex; a propriis, Pollux; a femininis, nex, prex, fex, pax, fax, et alia; a neutris nullum nomen nisi omni generi iungatur, ut felix.
    2. [De iis quae terminantur in mutas]. Remanent duae mutae litterae, c t. Nominativus exiens in clitteram tenet masculinum, ut alec; tenet neutrum, ut lacT littera exiens nominativus tenet genus neutrum, ut caputsinciputsemicaput.
    3. [De terminatione et declinatione nominum, neutri generis]. Nomina generis neutri in um, syllabam exeuntia, templumet declinantur: hoc templum, huius templi, huic templo, hoc templum, o templum, ab hoc templo, haec templa, horum templorum, his templis, haec templa, o templa, ab his templis. Simili declinatione et haec omnia procurrunt, ut telum, tectum, scamnum, bellum, monstrum, portentum, oppidum, carpentum, venenum, damnum, bonum, malum, magnum, pessimum, parvum, frumentum, medicamentum, membrum, forum, metrum, porrumtignum, plaustrum, claustrum, instrumentum, olivetum, vinetum, palmetum, quercetum, esculetum,lauretum, argumentum, sacrum, testamentum, iugerum, vinum; sed in numero tantum singulari (vina enim poetae dixerunt et Cicero rarius). Sic oleum, hordeum,triticum, ferrum, viscum, aurum, argentum, plumbum, stagnum, vitrum, electrum, et talia quae ad pondus veniunt vel mensuram. Ex ipsa sunt forma generis neutri quae in ium exeunt, sed haec in genitivo per duo ii scribuntur, ut hoc ingenium, huius ingenii, sic imperium imperii, scrinium scrinii, capitolium capitolii, tentorium tentorii, armarium armarii [solarium solariiarmentarium armentarii ubi armenta ponuntur], spatium spatii, sacrarium sacrarii [locus in quo sacra ponuntur]; sic horarium horariisolarium solariitectorium tectorii [tentorium tentorii, id est tabernaculum militum] viridarium viridariipomerium pomerii [locus post muros] sacrificium sacrificiifolium folii, solium solii, testimonium testimonii: sic rosarium rosariiaviarium aviarii [locus vel sedes avium], augurium auguriiauspicium auspiciiexitium exitiiexsilium exsilii, prodigium prodigii, auxilium auxilii, praesidium praesidii, atrium atrii, aucupium aucupii, adiutorium adiutorii, mancipium mancipii, dolium dolii. Est et alia forma generis neutri quae per us exit, ut hoc pecus, huius pecoris, huic pecorihoc pecus, o pecus, ab hoc pecore, haec pecora, horum pecorum, his pecoribus, haec pecora, o pecora, ab his pecoribus. Ad hanc formulam declinabimus, ulcus ulcera, facinus facinora, vellus vellera, viscus viscera, rus rura, ius iura, nemus nemora, tergus tergora, pectus pectora,genus genera, pondus pondera, corpus corpora, decus decora, funus funerafenus fenera, olus olera, litus litora, opus opera, rudus rudera, tus tura, tempus tempora,foedus foederastercus stercora, onus onera, latus latera. Est alia species generis neutri quae continet nomina in ur exeuntia, ut hoc murmur, huius murmoris, huic murmori, hoc murmur, o murmur, ab hoc murmore, haec murmora, horum murmorum, his murmoribus, haec murmora, o murmora, ab his murmoribus. Ad hanc formulam similia declinabis, ut ebur ebora, femur femora, sulfur sulfora, fulgur fulgora. Sed ex hac formula non multa inveniuntur, quo modo pauca sunt generis neutri quae in orexeunt, ut marmor, huius marmoris, huic marmori, hoc marmor, o marmor, ab hoc marmore. Sic aequor aequora, cor corda. Alia species generis neutri quae continet nomina in ar syllabam exeuntia, ut far, huius farris, huic farri, hoc far, o far, ab hoc farre. In plurali tres casus habet solos nominativum haec farra, accusativum similiter haec farra, vocativum o farra: non habet ergo genitivum, dativum et ablativum. Unde triptota dicuntur in plurali, id est trium casuum, ut sunt iura, non dicimus horum iurumhis iuribus, nec aerum aeribus, nec mellorum mellibus, et alia pauca; nec enim multa sunt. Hanc ergo formam numero tantum singulari declinabis. Et hoc nectar nectaris, lasar lasaris, et instar, quod est similitudo [sed habent tres casus, nominativum, accusativum et vocativum], et sunt numeri tantum singularis. Alia species generis neutri quae continet nomina in er exeuntia, sed numeri tantum singularis, hoc piper, huius piperis, huic piperi, hoc piper, o piper, ab hoc pipere. Ad hanc formam declinabis numero tantum singulari, verhoc ver, huius veris, huic veri, hoc ver, o ver, ab hoc vere. Sic declinabis hoc et siler, genus virgulti, quod ait Virgilius, Ut molle siler. Similiter declinabis et iuger, sed habet pluralem, ut iuger iugera, secundum antiquos qui dixerunt horum iugerumuber ubera, tuber tubera: et haec, ut dixi, paucorum nominum sunt. Alia species per os, ut ipsum os ora, inde osculum, sed hoc producimus, aliud corripimus, a quo sunt ossa; declinatur hoc os, huius ossis, huic ossi, hoc os, o os, ab hoc osse, haec ossa, horum ossuum, his ossibus, haec ossa, o ossa, ab his ossibus. Alia species generis neutri quae continet nomina in e exeuntia, ut monile, quod est ornamentum ex gemmis, hoc monile, huius monilis, huic monili, hoc monile, o monile, ab hoc monili, haec monilia, horum monilium, his monilibus, haec monilia, o monilia, ab his monilibus. Similiter declinabis sedile sedilia, praesepe praesepiatorale toralia, ducale ducalia, molle mollia, grave gravia, vile vilia, mite mitia, suave suavia,vitale vitalia, morale moralia, lene lenia, leve levia, ancile ancilia, quod est genus scuti, de quo Virgilius: Laevaque ancile gerebatfacile facilia, nobile nobilia, agile agilia,mare maria; sed pluraliter tres casus habet tantum, nominativum, accusativum et vocativum; genitivum, dativum et ablativum non habet; non enim dicimus in genitivo horum marium, aut in dativo his maribus, aut in ablativo ab his maribus. Sic et alia declinabis huic formae similia. Huius regulae ablativus in i litteram exit, non in e, quia genus neutrum nunquam habet quatuor casus similes, ut faciat in nominativo hoc monile, et in accusativo hoc monile, et in vocativo o monile, et in ablativo ab hoc monile; sed ab hoc monili; inde Virgilius: Instrato saxa cubiliab hoc cubili; sic, et: Sacra mari colitur, item: Hortatur pater ire mari, item: Tenui de vimine, item: Crudeli vulnere, item: Lethali vulnere, item: Dulci ex ore recuset; et cum dicimus: ” Nobili genere natus “, non nobile. Sic ergo observabis in nomine neutro quod exit nominativo singulari in e, ut ablativum in i mittat regula perpetua. Alias species generis neutri quae continet nomina in al exeuntia, ut animalhoc animal, huius animalis,huic animali, hoc animal, o animal, ab hoc animali, haec animalia, horum animalium, his animalibus, haec animalia, o animalia, ab his animalibus. Ad hanc formam declinabis tribunal tribunalia, lupercal lupercalia, quae sunt sacra illius genii qui Pan vocatur; unde et Virgilius de ipso loco: Et gelida monstrat sub rupe Lupercal. Alia species generis neutri quae continet nomina in el exeuntia, ut melhoc mel, huius mellis, huic melli, hoc mel, o mel, ab hoc melle. Sic declinabis fel, hoc fel, huius fellis,huic felli, hoc fel, o fel, ab hoc felle. Sed in plurali numero per tres casus currit, nominativum accusativum et vocativum. Alia species generis neutri, quae continet nomina in en syllabam exeuntia, hoc crimen, huius criminis, huic crimini, hoc crimen, o crimen, ab hoc crimine, haec crimina, horum criminum, his criminibushaec crimina, o crimina,ab his criminibus. Ad hanc regulam similia declinabis, carmen carminis, numen numinis, flamen flaminis, agmen agminis, acumen acuminis, gramen graminis, flumen fluminis, stamen staminis, lumen luminis, semen seminis, liquamen liquaminis, fulmen fulminis, rumen ruminisbitumen bituminis, gluten glutinis, legumen leguminis,fundamen fundaminis, tegimen tegiminis, munimen muniminis, levamen levaminis, specimen speciminis; sed pluralem non admittit: item subtegumen subteguminis. Alia species generis neutri aptota, id est indeclinabilis, ut genu, hoc genu, huius genu, huic genu, hoc genu, o genu, ab hoc genu, haec genua, horum genuum, his genibus, haec genua, o genua, ab his genibus. Ad hanc formam declinabis et cornu, ut supra diximus, cornu cornuaveru verua, quae sunt virgae ferreae laniorum, de quibus Virgilius veribusque trementia figunt , tonitru tonitrua. Sed talium nominum declinatio perrara invenitur. Alia species generis neutri, de qua supra tractavimus, quae exit in quattuor nomina duarum mutarum, c et t, ut caput sinciput et lac et allec; sed haec duo pluralem numerum non admittunt. Exit item genus neutrum in a, sed in graecis nominibus, ut thema themata, toreuma toreumata, schema schemata, emblema emblemata, theorema theoremataboethema boethemata et alia. Item meminerimus singulas litteras tam in graecis quam in latinis generis esse neutri. Dicimus enim unum alfaunum betaunum gamma; sic et alias litteras: pluraliter duo alfa, duo beta, duo gamma; sic tria alfa, tria beta, tria gamma. Inde est illud, τρίά κππα κκιστα, id est tria cappa pessuma, de Cornelio Sylla, de Cornelio Cinna, de Cornelio Lentulo. Hi enim per tres litteras designati sunt in libris Sibyllinis. Est et unum nomen generis neutri in a, ut flumen Turia, ut supra diximus.