Augustinus – De grammatica

  1. [De declinatione infinitorum]. Dicendum de infinitis: genere masculino quicuiuscuiquemo qui,a quo, qui, quorum, quis vel quibus, ut Virgilius quis ante ora patrumquos o qui, a quibus, feminino genere, quae, cuius, cui, quam, o quae, a qua, quae, quarum, quis, quas, o quae, a quibus, genere neutro, quod, cuiuscui,quod, o quod, a quo, quae, quorum, quis (sed iam secundum usum quibus dicimus), quae, o quae, a quibus. Antiqui quis genere communi dixerunt, hic et haec quis, huius quis, huic qui, hunc et hanc quem, o quis, ab hoc et ab hac qui. Inde venit ablativus exiens in bus, a quis autem ablativus pluralis ab ablativo venit qui exit in o, quo modo in regula nominum ablativus cum exierit in o, dativum pluralem in is mittit, ut a iusto iustis, a docto doctis, a perfecto perfectis, a fortunato fortunatis. Ergo ut superius dixi, antiqui hic et haec quis dixerunt, et quo modo in nominibus hic et haec similis, hic et haec agilis, hic et haec facilis: sic in pronominibus, hic et haec quis, ab hoc et ab hac qui. Inde Virgilius cum de socia Camillae diceret, ait: Quicum partiri curas, id est, cum qua partiri curas. Item sunt alia infinita: uter, et declinantur uterutrius, utri,utrum, o uter, ab utro, utri utrorum, utris, utros, o utri, ab utris. Inde addita in compositione que syllaba, facit uterque, et significat ambos: et tamen singulari sono est, sed significatione duali. Nam cum dixit Virgilius, Constitit in digitos extemplo arrectus uterque, duo significati sunt, cum dixerit uterque: cum autem arrectus, noluit spectare pluralitatem, ut sit in plurali utrique. Sed hoc interest, quia uterque licet duo significet, tamen solos duo: utrique autem duo significat, sed sic ut in singulis multi sint: si dicam ” utrique exercitus “, duo significo, sed sic in singulis turbam intellegi volo. Haec quidem distincta sunt, sed iterum auctoritate confusa sunt. Nam cum ait Virgilius: Super utraque quassat tempora confudit: dicere enim debuit ” super utrumque tempus “: loquebatur enim de duobus temporibus tantum, cui utrumque tempus sufficiebat, ut diceret ” super utrumque quassat tempus “. Ergo ut declinavimus masculinum pronomen, sic femininum declinabimus, utra mulier, utrius mulieris, utri mulieri, utram mulierem, o utra mulier, ab utra muliere, utrae mulieres, utrarum mulierum, utris mulieribus, utras mulieres, o utrae mulieres, ab utris mulieribus. Sic neutro utrum mancipium, utrius mancipii, utri mancipio, utrum mancipium, o utrum mancipium, ab utro mancipio, utra mancipia, utrorum mancipiorum, utris mancipiis, utra mancipia, o utra mancipia, ab utris mancipiis. Sic declinamus eius contrarium quod est neuter. Masculino neuter, feminino neutra, neutro genere hoc neutrum mancipium. Unde usus iam arripuit ut dicamus ” generis neutri “, cum dicere debeamus generis neutrius, quomodo utrius. Addita que syllaba, declinatur pronomen ipsum ad regulam supra dictam. In masculinis, uterque; in femininis, utraque, in neutris utrumque; sic pluraliter in masculinis, utrique, in femininis utraeque, in neutris, utraque mancipia. Est et aliud pronomen, ullusullius, ulli, ullum, o ullusab ullo, ulli, ullorum, ullis, ullos, o ulli, ab ullis, femininum ulla, ullius, ulli, ullam, o ulla, ab ulla, ullae, ullarum, ullis,ullas, o ullae, ab ullis. Neutrum ullum, ullius, ulli, ullum, o ullum, ab ullo, ulla, ullorum, ullis, ulla, o ulla, ab ullis. Ad hanc formam declinabis et nullus, nulla, nullum, sic alius, huius alius, huic alii, sic alter, huius alterius, huic alteri: sic totus, huius totius, huic toti, sic solus, huius solius, huic soli, sic unus, huius unius, huic uni: unde Virgilius, huic uni forsan potui succumbere culpae.
  2. [Pronomina qualitatis]. Sunt et qualitatispronomina, hic et haec qualis, huius qualis, genere communi; a genere autem neutro, hoc quale, huius qualis haec qualia,horum qualium. Sunt et quantitatis, ut quantus, tantus; quanti, tanti: declinantur ut iustus iusti. A feminino, quanta, tanta, declinantur ut iusta. A neutro, quantum, tantum, declinantur ut iustum. Item pronomen a masculino, quotus, totus: a feminino quota, tota, a neutro, quotum, totum. Pluraliter a masculino, quoti, toti: a feminino, quotae,totae: a neutro, quota iugera, quotorum iugerorum. Sunt relativa quae ad interrogantem referuntur, ut ” quis est? “, respondetur ” is est “: et declinantur a masculino, is,eius, ei, eum, o is ab eo ei eorum, eis, eos, o ei, ab eis. A feminino ea, eius, ei, eam, o ea, ab ea, a neutro id eius ei id o id ab eo. Ergo cum loquimur de itinere, ” per id iter “, dicendum est, non ” per eum iter “, quia eum in accusativo casu masculini generis est; pl. ea itinera, eorum itinerum, eis itineribus, ea itinera, o ea itinera, ab eis itineribus. Item per id templum, per id monstrum, per id tectum, per id caput: non per eum, nisi in genere masculino tantum.

[Caput III De verbo

    1. [De verbo]. Verba quatuor modis accipimus: primo modo, cum verba pro fallaciis accipimus, cum dicimus: ” Verba illi dedit “, fefellit eum, unde et Terentius dixit: Cui verba dare difficile est; secundo modo, verba pro oratione dicimus: verba fecisse Ciceronem in curia; tertio modo, verba dicimus pro sententiis vulgaribus quae proverbia dicuntur, ut Terentius dixit: Verum illud verbum vulgo est quod dici solet; quarto modo, verba dicimus haec quae percurrimus cum temporibus et personis, ut clamo,clamas,clamat. Hic et personae sunt tres, ut clamo ego, clamas tu, clamat ille; et tempus est praesens. Deinde pl. clamamus nos, clamatis vos, clamant illi; tempore praeterito inperfecto, clamabam ego, clamabas tu, clamabat ille clamabamus nos, clamabatis vos, clamabant illi; tempore praeterito perfecto, clamavi ego, clamasti tu,clamavit ille, clamavimus nos, clamastis vosclamaverunt illi; tempore praeterito plusquam perfecto, ubi significamus non solum nos aliquid perfecisse, sed etiam dudum, et dicimus clamaveram ego, clamaveras tu, clamaverat ille, clamaveramus nos, clamaveratis vos, clamaverant illi. Tempore futuro clamabo ego, clamabis tu, clamabit ille,clamabimus nos, clamabitis vos, clamabunt illi. Hucusque de modo indicativo: totum hoc quod diximus indicantis est. Nunc de modo imperativo. Ideo autem dicitur imperativus, quia sonum habet imperandi. Sed iste modus non habet primam personam, quia nemo sibi imperat, sed ad secundam loquitur personam et ad tertiam. Numero singulari, ad secundam clama, ad tertiam clamet, pl. ad secundam clamate, ad tertiam clament. Futuro tempore, ad secundam clamato, ad tertiam similiter clamato. Sed quare similiter facit in secunda et tertia, est ratio: sed nunc praetermittenda est, ne ad aliam rem transeamus, redeamus ad pluralem. Ad secundam clamatote, ad tertiam clamanto. Nunc de modo optativo. Sic autem dicimus, quia optantis modo loquitur: prima persona tempore praesenti, utinam clamarem, secundam utinam clamares, ad tertiam utinam clamaret, pl. ad primam personam, utinam clamaremus, ad secundam utinam clamaretis, ad tertiam utinam clamarent. Praeterito tempore, ad primam personam, utinam clamassem ego, ad secundam utinam clamasses tu, ad tertiam utinam clamasset ille, pl. utinam clamassemus nosutinam clamassetis vosutinamclamassent illi. Futuro tempore, prima persona, utinam clamem egoutinam clames tuutinam clamet illeutinam clamemusclametisclament. Nunc de modo subiunctivo. Ideo autem sic dicitur, quia eget aliqua re ut impleat sententiam suam, ut puta cum clamemclamesclamet; pendet hic sensus, indigetque aliqua re, ut sententia compleatur: ut si dicam, ” cum clamem, quare me tacere dicis? “. Ideo ergo coniunctivus modus dictus est, quia ei coniungitur aliquid, ut sententia locutionis plena sit. Ergo declinemus hunc modum ut superiores. Declinatur autem per personas tres: prima persona praesentis temporis cum clamem, secunda cum clames, tertia cum clamet, pl. prima persona cum clamemus, secunda cum clametis, tertia cum clament. Praeterito tempore imperfecto, prima persona cum clamarem, secunda cum clamares, tertia cum clamaret, pl. prima persona cum clamaremus, secunda cum clamaretis, tertia cum clamarent. Tempore praeterito perfecto, cum clamaverimclamaverisclamaveritclamaverimusclamaveritisclamaverint. Tempore praeterito plusquam perfecto cum clamassemclamassesclamassetclamassemusclamassetisclamassent. Tempore futuro, cum clamavero, cum clamaveris, clamaverit, clamaverimus, clamaveritis, clamaverint. Nunc de modo infinito, qui ideo infinitus dicitur, quia superiores definiunt personas, primam secundam et tertiam; hic autem modus sine personis est, et habet solum tempus praefinitum, praesens, praeteritum et futurum: ut puta clamare, praesens est: clamasse, preteritum: clamatum ire, futurum. Ecce vides designare tantum tempora, non personas: clamare enim, et clamasse, et clamatum ire, nescitur persona, nisi velis iungere et dicere ” clamare debet ille “: tunc quasi fit finitum. Si autem non subiungas ille vel ipse vel iste, fit, ut dicitur, infinitus modus: nam et numero singulari vel plurali infinitus est. Cum enim dico, clamareclamasse, nec finitum est utrum de uno an de duobus dicam. Isti autem sunt modi per quos omnia verba cursantur.