Augustinus – De grammatica

  1. De nominibus generis epicoeni, et differentia eiusdem generis a communi]. De genere epicoeno. Est autem genus epicoenon, quo sub uno articulo intellegitur uterque sexus, ut puta hic passer, iam sub hoc articulo qui sonat hic,illic est et femina, declinatur: hic passer, huius passeris, huic passeri, hunc passerem, o passer, ab hoc passere, hi passeres, horum passerum, his passeribus, hos passeres, o passeres, ab his passeribus. Sic et haec aquila, sub uno articulo qui sonat haec, ibi et masculum intellegimus: sic et haec tigris, sub quo sono intellegitur et masculus. Sic et haec hirundo, ibi intellegis et masculum: sic hic struthio, ibi intellegis et feminam, sic sorix,stelio, musca. Ergo hoc interest inter genus commune et epicoenon [deinde alia differentia, quia in genere communi et homines sunt et pecora, in epicoeno pecora tantum]: quod in genere communi ambo articuli sunt, id est hic et haec, ut hic et haec canis; epicoenon autem cum articulo uno communicat masculum et feminam, ut cum dico hic passer, sub ipso articulo qui sonat hic, intellegitur et femina. Sic in nomine generis neutri, quod est hoc pecus: sub articulo qui sonat hoc, intellegitur et femina, ut Virgilius ait: Lenta salix feto pecori. Et in pecore licet sit genus neutrum, auditur illic et genus feminum, cum dixit, feto pecori, id est gravido.
  2. [De nominibus aut singularis aut pluralis numeri tantum]. Nunc dicendum de nominibus quae aut sunt numeri singularis tantum, aut numeri tantum pluralis. In masculino tantum pluralia, ut cancelli,manes, penates. In feminino tantum pluralia, ut thermae, exsequiae, insidiae, divitiae, nundinae, kalendae; item in nominibus civitatum,Amyclae, Thenae, Athenae, SyracusaeThebae, TubunaeSaldae, AbituraeMacomades, Cales, Carrae, Asirae, LaresFurnitum, quae loca tunos dicuntur, et alia similia: in neutro tantum singularia, ut aurum, argentum, plumbum, stagnum, piper, triticum, oleum, vinum. Quamquam Virgilius vina et Cicero rarius, hordeum, poetica licentia dedit plurali, ut Serite hordea campis: in neutro tantum pluralia castra, moenia, arma, exta [id est viscera]: Bactra [quae est civitas Parthiae]: ergo et haec civitas generis neutri est numero tantum plurali.

Sane sunt nomina sub duplici enuntiatione, ut tribunus militumpraefectus urbispraefectus fundispraefectus annonaepraefectus vigilibusplebis scitumsenatus consultum: quorum nominum una pars declinatur, altera non declinatur: ut puta praefectus vigilibus, nominativus ipse flectitur per casus, praefectus, praefectipraefecto,praefectum, praefecte, a praefectovigilibus sic manet, nec flectitur. Ut senatus consultum, hoc consultum, huius consulti, huic consulto, hoc consultum, o consultum, ab hoc consultoSenatus autem genitivus est, hic non flectitur.

De nomine quantum rudi conveniebat, plenius exposuimus: nunc de pronomine est dicendum, quae est secunda pars de octo partibus orationis.

[Caput II] De pronomine

    1. [De pronomine]. Ideo pronomen dicitur, quia vice fungitur nominis: ut illeisteipse. Nam quomodo dicendo nomen explicamus personam, ut Virgilius; sic pronomina prope eiusdem potestatis sunt, cum tacito nomine dicimus: Hic fecitiste fecit. Pronomina aut finitasunt, aut infinita, aut minus quam finita. Finita sunt quae notant certam personam, ut ego. Infinita, ut quis, quisque, quicumque, quaecumque, qui, aliqui, quae, aliquae. Minus quam finita sunt pronomina, quae non sic definiunt personam, ut non egeant monstratore, quomodo dicimus: Ego; nam ipsum: Tu, non plene finitum est, nisi in personam direxeris digitum. Sic ergo haec minus quam finita dicenda sunt. Habent enim quamdam designationem, sed non plenae significationis, quomodo ego: ut puta pone esse turbam, tamen non sic significanter tu dicitur in turba, quomodo de turba cum unus dixerit: ego; sed ut de multis unum significemus quem quaerimus, aut nomen addimus, aut digitum intendimus, ut appareat certius quem vocemus. Ergo, tu, ille, et iste, et alia quae possunt ex parte aliqua definire personam, minus quam finita vocanda sunt.
    2. [De declinatione pronominum I, II et III personae]. Prima persona tam in singulari numero quam in plurali cum dicimus: Nos, non habet vocativum casum: quia nemo vocat se, o ego,o nos. Ergo sic declinatur ego, mei, mihi, me, a me, nos, nostrum, nobis, nos, a nobis. Vocativum enim, ut dixi, non habet, tam in singulari quam in plurali. Sequitur declinatio secundae personae: tu, tui, tibi, te, o tu, a te, vos, vestrum vobis, vos, o vos, a vobis. Sane prima persona et secunda, id est, ego et tu, generis omnisest: nam et vir dicit ego, et femina ego, et mancipium ego. Sic tu: et viro dicimus tu, et feminae, et mancipio: sic in plurali generis omnis est, ut nosvos. Ex tertia persona haec est declinatio masculino genere ille, illius, illi, illum, o ille, ab illo, illi, illorum, illis, illos, o illi, ab illis. Genere feminino, illa, illius, illi, illam, o illa, ab illa, illae, illarum,illis, illas, o illae, ab illis. Genere neutro, illud, illius, illi, illud, o illud, ab illo, illa, illorum, illis, illa, o illa, ab illisIste, similiter et ipse, ad formam superiorem declinabis, tam ad genera quam etiam ad numeros. Sane quaestio est in hoc pronomine ipse, quare cum istud et illud in genere neutro dicimus, dicamus ipsum, ut ait Virgilius: Atque ipsum corpus amici: non dixit, ipsud. Sed haec quaestio solvitur hoc modo: antiqui enim magis ipsus dicebant in nominativo singulari generis masculini quam ipse. Hanc antiquitatis rationem attendentes artis scriptores, pronomen hoc ad formam nominis transtulerunt: ut quomodo in nomine iustus, iusta, iustum dicimus, et perfectus,perfecta, perfectum; sic enuntiabitur et hoc pronomen ipsus, ipsa, ipsum: non ipsud, quomodo istud et illud.