Augustinus – De grammatica

REGULAE AURELII AUGUSTINI [Caput I] De nomine [Terminationes nominum. Ac primo quae vocalibus terminantur]. Omnia nomina tredecim litteris terminantur: quinque vocalibus, a,e, i, o, u; sex semivocalibus, l, m, n,r, s, x; et duabus mutis, c, t a vocali. A masculino, ut Seneca, Catilina, Silla, Iuba, Cinna, Pansa; graeca, Sosia, Paseta; afra, Iugurtha, Micipsa. A feminino, femina, musa,tabula, regula, norma, forma; et talia. A neutro graeca sunt tantum, ut thema, schema, et talia, et unum latinum, nomen flumini, Turia; dicente Sallustio: Flumen Turia 1. A communi, advena, convena, indigena, Troiugena; et talia. Ab epicoeno, vipera, aquila, musca, locusta, ulula, quam nos noctuam dicimus,...