Augustinus – De grammatica
- [De verbo deponenti]. Restat verbum deponens, quod ideo dicitur, quia deponit aliquid de quantitate communis verbi. Nam cum participia quatuor habeat verbum commune: praesens, criminans; futurum, criminaturus; praeteritum, criminatus; futurum, a passiva significatione criminandus, hoc non habet verbum deponens. Et ideo dicitur deponens, quia deponit unum participium futuri temporis a verbo passivo, quod exit in dussyllabam, ut puta opinor vel minor verba sunt deponentia. Venitur ad participium praesentis temporis, et facit minans, futuro tempore facit minaturus, praeterito facit minatus. Futuro a significatione passivi non facit minandus: sic opinans opinaturus opinatus, opinandus non facit: vel si dicas moriens moriturus mortuus, non facit moriendus, quia non est latinum. Ergo et hoc deponens verbum sic currit per modos et tempora et personas. Quomodo supra dictum est: ut commune verbum non deposita r littera latinum est, deposita autem latinum non est: sic etiam deponentia cum perdiderint r litteram, latina non sunt. Subicio itaque nunc pauca verba deponentia, caetera usus latinus docebit. Sunt autem haec, opinor, minor, grator, gratulor,arbitror, gratificor, auspicor, misereor, lenocinor, meditor, luctor, conor, suffragor, vescor, laetor, morior, stomachor, orior, hariolor, argutor, paciscor, complector,adversor, angor, queror (a significatione querelae), macior, ratiocinor, argumentor, blandior, fabulor, nitor, labor (a significatione lapsus), vagor, rusticor, concionor [id est ad populum loquor], moechor, iucundor, vociferor, nanciscor [quod est invenio], suspicor, et alia. Haec memineris, ut iam dixi, cum r littera enuntiare: nam nemo dicit blandio, aut pacisco. Sic haec omnia declinantur ad formam declinationis communis verbi, quod dixi criminor.
- [De neutro – passivis et impersonalibus]. Tractavimus ergo verba activa, quae dicuntur ab agendo: tractavimus neutralia, quae ideo tale nomen accipiunt, quod nec agunt aliquid, nec patiuntur; ut diximus, sto,iaceo, sedeo, cubo, et alia. Tractavimus etiam alia neutralia, quae agunt aliquid, sed non patiuntur, et quasi semineutralia dicuntur: ut nato, curro, aut patiuntur, et non agunt: ut vapulo, pendeo, sudo, algeo, aestuo, ferveo, febrio, somnio, meridio, rigeo, frigeo, tumeo, langueo, oleo, tepeo, rubeo,fulgeo, stupeo, et alia. In his omnibus, tamen in his quae nequaquam aliquid agunt, nec patiuntur, quam etiam in his quae agunt, nec patiuntur, quam in his quae patiuntur aliquid, nec tamen agunt, nunquam adicitur r littera: nam incipiunt non esse latina. Tractavimus item communia, et exposuimus, unde communia dicuntur, quia actionem in se tenent, et passionem. Tractavimus deponentia, et exposuimus quare deponentia dicuntur, quia deponunt futuri temporis participium a significatione passiva, quod exit in dus, quia moriendus, gloriandus, blandiendus, et alia quae veniunt a deponentibus verbis, non dicimus. Sane artium scriptores adiecerunt aliam verbi speciem, quam vocaverunt neutropassivam. Sed hoc novellum genus verbi euphonia invenit, et in paucis est verbis, ut gaudeo. Quoniam durum erat ut diceremus praeterito tempore gavisi, mutaverunt illi sonum de praeterito tempore passivi verbi, gaudeo gavisus sum, sic audeo ausus sum, soleo solitus sum, sic fido fisus sum. Sed huius novi generis perpauca sunt.
Sunt et alia quaedam pauca verba, quae inpersonalia dicuntur, et exeunt per syllabas et tur, ut pudet, taedet, decet, libet, poenitet, paret, piget, miseret, liquet: et inde dicuntur impersonalia, quia carent personis duabus, prima et secunda, et solam habent tertiam personam. Nam nec pudeo pudes dicimus, nec deceo deces, nec libeo libes, nec pigeo piges, nec misereo miseres, nec poeniteo poenites, nec pareo pares, nec liqueo liques. Scias autem paret et liquet hoc significare, quod dicimus, ” manifestum est “. Ut si dicas: ” Et si paret hoc te dixisse, iniuriam fecisti “: hoc significat et liquet, id est manifestum est. Taedet autem taedium esse significat, quomodo piget, quasi pigritiam significat. Nam cum dicimus: ” Piget me fecisse “; hoc est dicere, ” non surgit meus animus probare quod feci “. Haec autem omnia verba sic declinantur: Pudet me, piget me, miseret me, poenitet me. Praeter haec, libet et licet, paret et liquet. His enim dativum iungimus casum, ut libet mihi, licet mihi, paret mihi, liquet mihi. Altera vero species quae in tur exit, et ipsa impersonalium verborum est, ut itur, curritur, certatur, pugnatur: primam et secundam personam non habent: nam nec eor iris, nec curror curreris, nec pugnor pugnaris, nec certor certaris dicitur. Et declinantur haec verba, itur a me, a te, ab illo: pugnatur a me, a te, ab illo, certatur a me, a te, ab illo. Sic in praeterito imperfecto ibatur a me, a te, ab illo, currebatur a me, a te, ab illo, pugnabatur a me, a te, ab illo. Sic in praeterito perfecto, itum est a me, a te, ab illo: cursum est a me, a te, ab illo: certatum est a me, a te, ab illo: pugnatum est a me, a te, ab illo. Sic in praeterito plusquam perfecto itum erat a me, a te, ab illo: cursum erat a me, a te, ab illo: pugnatum erat a me, a te, ab illo: certatum erat a me, a te, ab illo. Sic in futuro tempore ibitur a me, a te, ab illo: curretur a me, a te, ab illo: pugnabitur a me, a te, ab illo: certabitur a me, a te, ab illo: sic pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Imperativo modo, eatur a me, a te, ab illo; a nobis, a vobis, ab illis. Modo optativo tempore praesenti utinam iretur a me, a te, ab illo; a nobis, a vobis, ab illis. Praeterito perfecto vel plusquam perfecto, utinam itum esset a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Futuro tempore, utinam eatur a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis ab illis. Modo coniunctivo tempore praesenti, cum curratur a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Praeterito imperfecto, cum curreretur a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Praeterito perfecto, cum cursum sit a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Praeterito plusquam perfecto, cum cursum esset vel fuisset a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Futuro, cum curretur a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Modo infinito tempore praesenti, curri debet a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Praeterito tempore, cursum esse debuit a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Tempore futuro, cursum iri debet a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis.