Augustinus – De grammatica

  1. [De inchoativis, frequentativis, et desiderativis verbis]. Sunt et alia verba, quae inchoativadicuntur, et ex subita affectione nascuntur, et exeunt in sco syllabam, ut ardeo ardesco, caleo calesco, candeo candesco, labo labascotepeo tepesco, ferveo fervesco, vireo viresco, algeo algesco, dormio dormisco, et alia. Haec omnia praeteritum non habent: nam potest calui et fervi facere, et non calesco vel fervesco calui fecit vel fervi, sed a ferveo fervi, a caleo calui: nam calescuifervescui et virescui latina non sunt. Et ideo dicuntur inchoativa praeteritum tempus non habere: quia quae inchoamus, adhuc perfecta non sunt. Et omnia quae dixi in sco exire, semper neutralia sunt, nec accipiunt r litteram, et ideo admonui esse neutralia, ne te perturbet esse quaedam verba in scor exeuntia, et tamen admittere praeteritum tempus, ut obliviscor oblitus sum,paciscor pactus sum, adipiscor adeptus sum: et iam necdum neutralia sunt, in quibus diximus praeterita tempora cessare. Sunt alia quae frequentativa dicuntur, quibus aliquid frequentius factum significatur, ut a dicto dictito, a lego lectito, a scribo scriptito, a clamo clamito, a cio cito, quod significat frequenter voco, unde nunc aliquos voce praeconis citatos dicimus, id est frequenter vocatos, et alia. Sunt alia perpauca, quae desiderativa dicuntur, ut esurio, id est edere desidero; parturio, parere desidero; et ut dictum est a Cicerone de philosophis, morturiunt, mori desiderant. Sed haec, ut dixi, pauca sunt, quae in sonum latinitatis introducta sunt.

[Caput IV] De adverbio

  1. [De adverbio]. Adverbium ideo dictum est, quia adhaeret verbo: nec potest verbi vis significantius sonare, nisi iungatur adverbium: ut puta verbum est diconavigo,valeo,curro, et alia: haec non plena significatione sunt, nisi adiciantur adverbia, ut bene, male, docte, feliciter: ut bene dicitimperite dicitprospere navigatinfeliciter navigat, integre valeo, debiliter valet, agiliter currit, tardius currit. Vides quia plena verborum significatio esse non potest, nisi fuerint adverbia coniuncta. Sic alia adverbia iunguntur ad explendam verbi significationem, ut sunt locorum adverbia, temporum adverbia: ut hic dico, hic habito, intro eo, intus sum, foras eo, foris sum, hinc navigo. Sic de tempore: cras navigo, hodie navigo: et alia, quae aliis artibus late dicta sunt, et intellectu plana sunt, ideo haec ponere nolui, quia ad discendi fastidium, brevitas opportuna est. Sane in adverbiis haec observare debemus, quando in e exeant, quando in ter syllabam, hoc ablativus casus docet. Nam quando ablativus exit in o, adverbium in e mittit ut a docto docte, a iusto iuste, a perfecto perfecte, a pio pie, a valido valide, a fortunato fortunate, a magno magne, ab amplo ample, a minimo minime, et alia. Quando autem in ter syllabam exit adverbium, similiter, ut dixi, ablativus docet: ab agili agiliter, ab humili humiliter, ab acri acriter, a forti fortiter, a levi leviter, a gravi graviter, a iugi iugiter. Sed sunt quaedam quae cum aspere sonarent, dimissa sunt, nec ad hanc regulam tractanda sunt, ut a miti mititer non dicimus, a tristi tristiter non dicimus. Talia ne aspere sonarent, perdiderunt ultimam syllabam, ut a sapiente sapienter, non sapientiter, a prudente prudenter, non prudentiter, a praestanti praestanter, non praestantiter. Sic ergo observemus, ut nec euphoniam applicemus ad regulam, aut euphoniam reiciamus. Nam euphonia, id est suavitas bene sonandi admissa est ad latinum sermonem, ut aspera temperet: et ab arte et ratione recessum est, ubi asperitas offendebat auditum. Sicut Cicero ait: Impetratum est a ratione, ut peccare suavitatis causa liceret. Sed tamen in paucis admissa euphonia est. Nam ratio locuples est et iuris latissimi. Sane contra has regulas auctoritas ausa est, et in paucis praesumpsit, ut diceret Cicero, humaniter, cum humane dicere debuit: et Terentius: Vitam parce ac duriter agebat, pro dure. Sed tamen ipsi auctores modestius et cum quodam pudore contra regulam pauca praesumpserunt. Nam et falso dixerunt pro false, et necessario pro necessarie, et sedulo pro sedule, et raro pro rare, et crebro pro crebre, et tuto pro tute: sic et alia, tamen pauca, non licenter, sed verecunde usurpata.

Sane sunt adverbia et per alias syllabas exeuntia, a fundo funditus, a coelo coelitus, a radice radicitus, a penetralibus locis penitus, a stirpe stirpitus. Item in im, a vico vicatim, ab ostio ostiatim, a viris viritim. Item a nimio nimis; ut: ” Ne quid nimis “. Exeunt in ens, ut recens, id est recenti tempore. Virgilius: Sole recens orto, id est recenti tempore. Ergo haec omnia adverbia sunt sine differentia. Item inter intro et intus hoc interest, intro in motu est, intus in situ: ut intro eointus sum. Est enim motus eo, sum situs est.

Est etiam quaedam obscuritas in adverbiis, secundotertioquartoquintosexto: et secundum tertium, quartum, quintum, sextum: ut puta ” secundo factus est consul “, et ” secundum factus consul “. Secundo autem pertinet ad ordinem, secundum ad numerum: ut puta cum dico: ” Secundo factus est consul “; pertinet, ut dixi, ad ordinem, quod primo alter factus sit, et sic alter secundo. Cum autem dicimus secundum consul, vel tertium, vel quartum, vel quintum, vel sextum, ad numerum pertinet quod sexies fuerit consul. Inde Cicero de Mario sic ait: ” Sextum consul “, id est qui sex consulatus meruit, et ” septimum consul “, quod est, septies consulatum meruit. Hoc Varro distinxit in libris Numerorum. Et caetera iam plana sunt in adverbiis, et ex quibusvis artibus intellectu facilia.