Apuleius – Apologia

At ego, quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare – 4-  ac, <si> maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse _ – 5-  quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar; nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit _, – 6-  tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum. Sic enim, si uis, arbitrare, ut olim Vlixi socii thesaurum repperisse arbitrati sunt, cum utrem uentosissimum manticularentur. – 7-  Vin dicam, cuius modi illas res in sudario obuolutas laribus Pontiani commendarim? Mos tibi geretur.

– 8-  Sacrorum pleraque initia in Graecia participaui. Eorum quaedam signa et monumenta tradita mihi a sacerdotibus sedulo conseruo. Nihil insolitum, nihil incognitum dico. Vel unius Liberi patris mystae qui adestis, scitis quid domi conditum celetis et absque omnibus profanis tacite ueneremini. – 9-  At ego, ut dixi, multiiuga sacra et plurimos ritus et uarias cerimonias studio ueri et officio erga deos didici. – 10-  Nec hoc ad tempus compono, sed abhinc ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam ueneram pl.ublice disserens de Aesculapii maiestate eadem ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui. – 11-  Ea disputatio celebratissima est, uulgo legitur, in omnibus manibus uersatur, non tam facundia mea quam mentione Aesculapii religiosis Oeensibus commendata.

– 12-  Dicite aliquis, si qui forte meminit, huius loci principium. – …- Audisne, Maxime, multos suggerentis? Immo, ecce etiam liber offertur. Recitari ipsa haec iubebo, quoniam ostendis humanissimo uultu auditionem te istam non grauari. – …-

56. – 1-  Etiamne cuiquam mirum uideri potest, cui sit ulla memoria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium quaedam sacrorum crepundia domi adseruare atque ea lineo texto inuoluere, quod purissimum est rebus diuinis uelamentum? – 2-  Quippe lana, segnissimi corporis excrementum, pecori detracta, iam inde Orphei et Pythagorae scitis profanus uestitus est. Sed enim mundissima lini seges inter optumas fruges terra exorta non modo indutui et amictui sanctissimis Aegyptiorum sacerdotibus, sed opertui quoque rebus sacris usurpatur.

– 3-  Atque ego scio nonnullos et cum primis Aemilianum istum facetiae sibi habere res diuinas deridere. – 4-  Nam, ut audio partim Oe<e>nsium qui istum nouere, nulli deo ad hoc aeui supplicauit, nullum templum frequentauit, si fanum aliquod praetereat, nefas habet adorandi gratiam. manum labris admouere. – 5-  Iste uero nec dis rurationis, qui eum pascunt ac uestiunt, segetis ullas aut uitis aut gregis primitias impertit. Nullum in uilla eius delubrum situm, nullus locus aut lucus consecratus. – 6-  Ecquid ego de luco et delubro loquor? Negant uidisse se qui fuere unum saltem in finibus eius aut lapidem unctum aut ramum coronatum. – 7-  Igitur adgnomenta ei duo indita: Charon, ut iam dixi, ob oris et animi diritatem, sed alterum, quod libentius audit, ob deorum contemptum, Mezentius. – 8-  Quapropter facile intellego hasce ei tot initiorum enumerationes nugas uideri, et fors anne ob hanc diuini contumaciam non inducat animum uerum esse quod dixi, me sanctissime tot sacrorum signa et memoracula custodire.

– 9-  Sed ego, quid de me Mezentius sentiat, manum non uorterim, ceteris autem clarissima uoce profiteor: si qui forte adest eorundem sollemnium mihi particeps, signum dato, et audias licet quae ego adseruem. – 10-  Nam equidem nullo umquam periculo compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare.

57. – 1-  Vt puto, Maxime, satis uideor cuiuis uel iniquissimo animum explesse et, quod ad sudarium pertineat, omnem criminis maculam detersisse, ac bono iam periculo ad testimonium illud Crassi, quod post ista quasi grauissimum legerunt, a suspicionibus Aemiliani transcensurus.

– 2-  Testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi mercede deuersabatur. Idque se ait Crassus, quamquam in eo tempore uel Alexandreae fuerit, tamen taedae fumo et auium plumis comperisse. – 3-  Scilicet eum, cum Alexandreae symposia obiret _ est enim Crassus iste, qui non inuitus de die in ganeas conrepat _, in illo cauponio nidore pinnas de penatibus suis aduectas aucupatum, fumum domus suae adgnouisse patrio culmine longe exortum. – 4-  Quem si oculis uidit, ultra Vlixi uota et desideria hic quidem est oculatus. Vlixes fumum terra sua emergentem compluribus annis e litore prospectans frustra captauit; Crassus in paucis quibus afuit mensibus eundem fumum sine labore in taberna uinaria sedens conspexit. – 5-  Sin uero naribus nidorem domesticum praesensit, uincit idem sagacitate odorandi canes et uulturios. Cui enim cani, cui uulturio Alexandrini caeli quicquam abusque Oeensium finibus oboleat? – 6-  Est quidem Crassus iste summus helluo et omnis fumi non imperitus, sed profecto pro studio bibendi, quo solo censetur, facilius ad eum Alexandria<m> uini aura quam fumi perueniret.

58. – 1-  Intellexit hoc et ipse incredibile futurum. Nam dicitur ante horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud uendidisse. – 2-  Igitur scripsit haec se ad hunc modum comperisse: postquam Alexandria reuenerit, domum suam recta contendisse, qua iam Quintianus migrarat; ibi in uestibulo multas auium pinnas offendisse, praeterea parietes fuligine deformatos; quaesisse causas ex seruo suo, quem Oeae reliquerit, eumque sibi de meis et Quintiani nocturnis sacris indicasse.

– 3-  Quam uero subtiliter compositum et uerisimiliter commentum me, si quid eius facere uellem, non domi meae potius facturum fuisse! – 4-  Quintianum istum, qui mihi assistit, quem ego pro amicitia quae mihi cum eo artissima est proque eius egregia eruditione et perfectissima eloquentia honoris et laudis gratia nomino, – 5-  hunc igitur Quintianum, si quas auis in cena habuisset aut, quod aiunt, magiae causa interemisset, puerum nullum habuisse, qui pinnas conuerreret et foras abiceret! – 6-  Praeterea fumi tantam uim fuisse, ut parietes atros redderet, eamque deformitatem, quoad habitauit, passum in cubiculo suo Quintianum! – 7-  Nihil dicis, Aemiliane, non est ueri simile, nisi forte Crassus non in cubiculum reuersus perrexit, sed suo more recta ad focum.

– 8-  Vnde autem seruus Crassi suspicatus est noctu potissimum parietes fumigatos? An ex fumi colore? Videlicet fumus nocturnus nigrior est eoque diurno fumo differt. – 9-  Cur autem suspicax seruus ac tam diligens passus est Quintianum migrare prius quam mundam domum redderet? Cur illae plumae quasi plumbeae tam diu aduentum Crassi manserunt? – 10- Non insimulet Crassus seruum suum: ipse haec potius de fuligine et pinnis mentitus est, dum non potest nec in testimonio dando discedere longius a culina.

59. – 1-  Cur autem testimonium ex libello legistis? Crassus ipse ubi gentium est? An Alexandriam taedio domus remeauit? An parietes suos detergit? An, quod uerius est, ex crapula helluo adtemptatur? – 2-  Nam equidem hic Sabratae eum hesterna die animaduerti satis notabiliter in medio foro tibi, Aemiliane, obructantem. Quaere a nomenclatoribus tuis, Maxime, quamquam est ille cauponibus quam nomenclatoribus notior _ tamen, inquam, interroga, an hic Iunium Crassum Oeensem uiderint. Non negabunt. – 3-  Exhibeat nobis Aemilianus iuuenem honestissimum, cuius testimonio nititur.

Quid sit diei uides: dico Crassum iam dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro ad repotia cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare. – 4-  Is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebria sibi temperare, ut hanc horam sobrie expectaret.

– 5-  Aut potius Aemilianus de consilio fecit, ne eum sub tam seueris oculis tuis constitueret, – 6-  ne tu beluam illam uulsis maxillis foedo aspectu de facie improbares, cum animaduertisses caput iuuenis barba et capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, rictum <…>, saliuosa labia, uocem absonam, manuum tremorem, ructus <po>pinam. – 7-  Patrimonium omne iam pridem abligurriuit, nec quicquam ei de bonis paternis superest, nisi una domus ad calumniam uenditandam, quam tamen numquam carius quam in hoc testimonio locauit; – 8-  nam temulentum istud mendacium tribus milibus nummis Aemiliano huic uendidit, idque Oeae nemini ignoratur.

60. – 1-  Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui merito contemnebam, obfuturum. Volui et Aemilianum damnoadfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui. – 2-  Ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano. Quod eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum.

– 3-  Vidi te quoque, Maxime, coitionem aduersum me et coniurationem eorum pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus est, totam rem uultu aspernantem. – 4-  Denique quamquam sunt <in>solita audacia et importuna impudentia praediti, tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant _ nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti. – 5- Verum ego ista propterea commemoraui, non quod pinnarum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudice timerem, sed ut ne impunitum Crasso foret, quod Aemiliano, homini rustico, fumum uendidit.

61. – 1-  Vnde etiam crimen ab illis, cum Pudentillae litteras legerent, de cuiusdam sigilli fabricatione prolatum est, – 2-  quod me aiunt ad magica maleficia occulta fabrica ligno exquisitissimo comparasse et, cum sit <s>celeti forma turpe et horribile, tamen impendio colere et Graeco uocabulo _______ nuncupare. – 3-  Nisi fallor, ordine eorum uestigia persequor et singillatim apprehendens omnem calumniae textum retexo.

– 4-  Occulta fuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potest, cuius uos adeo artificem non ignorastis, ut ei praesto adesset denuntiaueritis? – 5-  En adest Cornelius Saturninus artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit: – 6-  me, cum apud eum multas geometricas formas e buxo uidissem subtiliter et adfabre factas, inuitatum eius artificio quaedam mechanica ut mihi elaborasset petisse, simul et aliquod simulacrum cuiuscumque uellet dei, cui ex more meo supplicassem, quacumque materia, dummodo lignea, exculperet. – 7-  Igitur primo buxeam temptasset.. Interim dum ego ruri ago, Sicinium Pontianum priuignum meum, qui mihi factum uolebat, impetratos hebeni loculos a muliere honestissima Capitolina ad se attulisse, ex illa potius materia rariore et durabiliore uti faceret adhortatum; id munus cum primis mihi gratum fore. – 8- Secundum ea se fecisse, proinde ut loculis. suppetebant. Ita minutatim ex tabellis compacta crassitudine Mercuriolum expediri potuisse.

62. – 1-  Haec ut dico omnia audisti. Praeterea a filio Capitolinae probissimo adulescente, qui praesens est, sciscitante te eadem dicta sunt: Pontianum loculos petisse, Pontianum Saturnino artifici detulisse. – 2-  Etiam illud non negatur, Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse, postea mihi dono dedisse.

– 3-  His omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae delitescat? Immo quid omnino est, quod uos manifesti mendacii non reuincat? – 4-  Occulte fabricatum esse dixistis quo<d> Pontianus splendidissimus eques fieri curauit, quod Saturninus uir grauis et probe inter suos cognitus in taberna sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona munere suo adiuuit, quod et futurum et factum multi cum seruorum tum amicorum qui ad me uentitabant scierunt. – 5-  Lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum non piguit uos commentiri, quem quem. afuisse in eo tempore scitis, quem ius<s>isse fieri qualicumque materia probatum est.

63. – 1-  Tertium mendacium uestrum fuit macilentam uel omnino euisceratam formam diri cadaueris fabricatam, prorsus horribilem et larualem. – 2-  Quodsi compertum habebatis tam en.uidens signum magiae, cur mihi ut exhiberem non denuntiastis? An ut possetis in rem absentem libere mentiri? Cuius tamen falsi facultas opportunitate quadam meae consuetudinis uobis adempta est. – 3-  Nam morem mihi habeo, qu<o>quo eam, simulacrum alicuius dei inter libellos conditum gestare eique diebus festis ture et mero et aliquando uictimas. supplicare. – 4-  Dudum ergo cum audire<m> sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est. – 5-  Cedo tu eum, uideant, teneant, considerent. Em uobis, quem scele<s>tus ille sceletum nominabat. Auditisne reclamationem omnium qui adsunt? Auditisne mendacii uestri damnationem? Non uos tot calumniarum tandem dispudet? – 6-  Hiccine est sceletus, haeccine est larua, hoccine est quod appellitabatis daemonium? Magicumne istud an sollemne et commune simulacrum est?