Apuleius – Apologia
– 7- cum tamen numquam apud eum marino aliquo et piscolento medicauit nec Proth.eus faciem nec Vlixes scrobem nec Aeolus follem nec Helena creterram nec Circe poculum nec Venus cingulum. – 8- At uos soli reperti estis ex omni memoria, qui uim <h>erbarum et radicum et surculorum et lapillorum quasi quadam colluuione naturae de summis montibus in mare transferatis et penitus piscium uentribus insuatis. – 9- Igitur ut solebat ad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia, uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.
32. – 1- Dixi cur non arbitrer quicquam negotii esse magis et piscibus. – 2- Nunc, si uidetur, credamus Aemiliano solere pisces etiam ad magicas potestates adiutare. Num ergo propterea quicumque quaerit et ipse magus est? Eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit, et qui uectem perfossor, et qui gladium sicarius. – 3- Nihil in rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid aliqua obesse, nec tam laetum, quin possit ad tristitudinem intellegi. – 4- Nec tamen omnia idcirco ad nequiorem suspicionem trahuntur, ut si tus et casiam et myrram ceterosque id genus odores funeri tantum emptos arbitreris, cum et medicamento parentur et sacrificio.
– 5- Ceterum eodem piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum insulam famem propulsasse. – 6- Etiam mergos et delfinos et Scyllam tu eodem referes; etiam gulones omnes, qui inpendio a piscatoribus merguntur; etiam ipsos piscatores, qui omnium generum piscis arte adquirunt.
– 7- ‘Cur ergo tu quaeris?’ Nolo equidem nec necessarium habeo tibi dicere, sed per te, si potes, ad hoc quaesisse me argue. – 8- Vt si elleborum uel cicutam uel sucum papaueris emissem, item alia eiusdem modi quorum moderatus usus salutaris, sed commixtio uel quantitas noxia est, quis aequo animo pateretur, si me per haec ueneficii arcesseres, quod ex illis potest homo occidi?
33. – 1- Videamus tamen, quae fuerint piscium genera tam necessaria ad habendum tamque rara ad repperiendum, ut merito statuto praemio quaererentur. – 2- Tria omnino nominauerunt, unum falsi, duo mentiti; – 3- falsi, quod leporem marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit, quem mihi Themisc.on seruus noster medicinae non ignarus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum; nam quidem leporem nondum etiam inuenit. – 4- Sed profiteor me quaerere et cetera, non piscatoribus modo, uerum etiam amicis meis negotio dato, quicumque minus cogniti generis piscis inciderit, ut eius mihi aut formam commemorent aut ipsum uiuum, si id nequierint uel mortuum ostendant. Quam ob rem id faciam, mox docebo.
– 5- Mentiti autem sunt callidissimi accusatores mei _ ut sibi uidentur _, cum me ad finem calumniae confinxerunt duas res marinas impudicis uocabulis quaesisse. – 6- Quas Tannonius ille cum utriusque sexus genitalia intellegi uellet, sed eloqui propter infantiam causidicus summus nequiret, multum ac diu haesitato tandem uirile ‘marinum’ nescio qua circumlocutione male ac sordide nominauit; – 7- sed enim feminal nullo pacto repperiens munditer dicere ad mea scripta confugit et quodam libro meo legit: ‘interfeminium tegat et femoris obiectu et palmae uelamento.’
34. – 1- Hic etiam pro sua grauitate uitio mihi uortebat, quod me nec sordidiora dicere honeste pigeret. – 2- At ego illi contra iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino ommutescat. – 3- Cedo enim, si ego de Veneris statua nihil dixissem neque interfeminium nominassem, quibus tandem uerbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguae tuae congruens? – 4- An quicquam stultius quam ex nominum propinquitate uim similem rerum coniectam?
– 5- Et fortasse an peracute repperisse uobis uidebamini, ut quaesisse me fingeretis ad illecebras magicas duo haec marina, ueretillam et uirginal. _ Disce enim nomina rerum Latina, quae propterea uarie nominaui, ut denuo instructus accuses. _ – 6- Memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria. – 7- Respondeo igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam absurde commentum me hasce nugas marinas et quiscilias litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.
35. – 1- Illud etiam praeterea respondeo, nescisse uos, quid a me quaesitum fingeretis. – 2- Haec enim friuola quae nominastis pleraque in litoribus omnibus congestim et aceruatim iacent et sine ullius opera quamlibet leuiter motis flucticulis ultro foras euoluuntur. – 3- Quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimis.os piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam, testam heben.tem, calculum teretem; praeterea cancrorum furcas, echinum caliculos, lolliginum ligulas; – 4- postremo assulas, festucas, resticulas et ostrea Pergami. uermiculata; denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur? – 5- Neque enim minus istis quae commemoraui accommodari possunt similiter ex uocabulo suspiciones.
– 6- Posse dicitis ad res uenerias sumpta de mari spuria et fascina propter nominum similitudinem; qui minus possit ex eodem litore calculus ad uesicam, testa ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum? – 7- Ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes diu hercle perpessus sis. Equidem, cum haec ab illis quasi grauia et uincibilia dicerentur, illorum stultitiam ridebam, tuam patientiam mirabar.
36. – 1- Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognouerim, quorundam adhuc nescius esse nolim, discat Aemilianus, quoniam usque adeo rebus meis curat. – 2- Quanquam est iam praecipiti aeuo et occidua senectute, tamen, si uidetur, accipiat doctrinam seram plane et postumam. – 3- Legat ueterum philosophorum monumenta, tandem ut intellegat non me primum haec requisisse, sed iam pridem maiores meos, Aristotelen dico et Theop<h>rastum et t.Eudemum et Lyconem ceterosque Platonis minores, – 4- qui plurimos libros de genitu animalium deque uictu deque particulis deque omni differentia reliquerunt.
– 5- Bene quod apud te, Maxime, causa agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis ____ ____ ________, ____ ____ ________, ____ ____ ________ multiiuga uolumina, praeterea problemata innumera eiusdem, tum ex eadem secta ceterorum, in quibus id genus uaria tractantur. – 6- Quae tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta supplere?
– 7- Permittite, si opera est, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare. – 8- Prome tu librum e Graecis meis, quos forte hic amici habuere sedulique, naturalium quaestionum, atque eum maxime, in quo plura de piscium genere tractata sunt. Interea, dum hic quaerit, ego exemplum rei competens dixero.
37. – 1- Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes _ uixit enim ad extremam senectam _, cum igitur accusaretur a filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet, protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, – 2- eam iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent, si carmina senis displicerent. – 3- Ibi ego comperior oma.nis iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae, nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent.
– 4- Inuenisti tu librum? Beasti. Cedo enim experiamur an et mihi possint in iudicio litterae meae prodesse. Lege pauca de principio, dein quaedam de piscibus. At tu interea, dum legit, t.aquamquam. sustine. – …-
38. – 1- Audisti, Maxime, quorum pleraque scilicet legeras apud antiquos philosophorum. – 2- Et memento de solis piscibus haec uolumina a me conscripta, qui eorum coitu progignantur, qui ex limo coalescant, quotiens et quid anni cuiusque eorum generis feminae subentant., mares suriant, – 3- quibus membris et causis discrerit natura uiuiparos eorum et ouiparos _ ita enim Latine appello quae Graeci _______ et ______ _ – 4- et, ne <o>perose animalium genitum pergam, deinde de differentia et uictu et membris et aetatibus ceterisque plurimis scitu quidem necessariis, sed in iudicio alienis.
– 5- Pauca etiam de Latinis scribtis meis ad eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animaduertes cum re<s> cognitu raras, tum nomina etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta; ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis prouenire, ut tamen Latina moneta percussa sint. – 6- Vel dicant nobis, Aemiliane, patroni tui, ubi legerint Latine haec pronuntiata uocabula. De solis aquatilibus dicam nec cetera animalia nisi in communibus differentis attingam. – 7- Ausculta igitur quae dicam. Iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere: – 8- ________, ________, ____________, ___________, ____________, ____________, _______, ________, ________, __________, ___________, ______, _____________,
_ – 9- possum etiam pergere; sed non est operae in istis diem terere, ut sit mihi tempus adgredi ad cetera. Haec interim quae dixi pauca recita Latine a me enuntiata. – …-
39. – 1- Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae meminerit _ utrum ei putas turpe scire ista an nescire, neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis prouidentiae ratio an <de> diis immortalibus matri et patri credere?
– 2- Q. Ennius hedyphagetica a. uersibus scribsit. Innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose cognorat. Paucos uersus memini, eos dicam:
– 3- ‘Omnibus ut Clipea praestat mustela marina!
Mures sunt Aeni, aspe.ra ostrea plurima Abydimus.,
Mytilenae est pecten C<h>aradrumque apud Ambraciai finis.
Brundisii sargus bonus est – hunc, magnus si erit, sume- .
Apriculum piscem scito primum esse Tarenti.
Surrentia. elopem fac emas glaucumque aput Cumas.
Quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene supp.remi
– Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque- ,
melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam?
Polypus Corcyrae, caluaria pinguia <a>carnae,
purpuram., mur.riculi, mures, dulces quoque echini.’
– 4- Alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat, nec tamen ab eruditis reprehenditur; ne ego reprehendar, qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis et elegantibus uocabulis conscribo.