Apuleius – Apologia
Accipe quaeso, Maxime, et contemplare; bene tam puris et tam piis manibus tuis traditur res consecrata. – 7- Em uide, quam facies eius decora et suci palaestrici plena sit, quam hilaris dei uultus, ut decenter utrimque lanugo malis deserpat, ut in capite crispatus capillus sub imo pillei umbraculo appareat, – 8- quam lepide super tempora pares pinnulae emineant, quam autem festiue circa humeros uestis substricta sit. – 9- Hunc qui sceletum audet dicere, profecto ille simulacra deorum nulla uidet aut omnia neglegit. Hunc denique qui laruam putat, ipse est laruans.
64. – 1- At tibi, Aemiliane, pro isto mendacio duit deus iste superum et inferum commeator utrorumque deorum malam gratiam semperque obuias species mortuorum, quidquid umbrarum est usquam, quidquid lemurum, quidquid manium, quidquid larbarum, occ.ulis tuis oggerat, – 2- omnia noctium occursacula, omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta, a quibus tamen aeuo et merito haud longe abest..
– 3- Ceterum Platonica familia nihil nouimus nisi festum et laetum et sollemne et superum et caeleste. Quin altitudinis studio secta ista etiam caelo ipso sublimiora quaepiam uesti<ga>uit et in extimo mundi tergo stetit. – 4- Scit me uera dicere Maximus, qui ___ ____________ _____ et _______ _____ legit in Phaedro diligenter. – 5- Idem Maximus optime intellegit, ut de nomine etiam uobis respondeam, quisnam sit ille non a me primo, sed a Platone ________ nuncupatus: – 6- ____ ___ ______ _______ ____’ ____ ___ _______ _____ _____, – 7- quisnam sit ille basileus, totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque tempore neque uice ulla comprehensus eoque paucis cogitabilis, nemini effabilis. – 8- En ultro augeo magiae suspicionem: non respondeo tibi, Aemiliane, quem colam _______; quin si ipse proconsul interroget quid sit deus meus, taceo.
65. – 1- De nomine ut inpraesentiarum satis dixi. Quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerim, – 2- idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, – 3- ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem suspicionem criminis abunde confutatam. – 4- Audi igitur cui cura cognoscere est, sed animo quantum potes erecto et attento, quasi uerba ipsa Platonis iam senis de nouissimo legum libro auditurus:
– 5- _______ __ _________ _____ _______ ___ _______ _____ __________ _________. __ ___ ___ _____ __ ________ ____ ____ ______ ____ô ______ ___ ________ ____ __________ _____.
– 6- Hoc eo prohibet, ut delubra nemo audeat priuatim constituere. Censet enim satis esse ciuibus ad immolandas uictimas templa publica. Deinde subnectit:
– 7- ______ __ ___ _______ __ ______ _______ ____ ___ __ ______ _____ _________ _____, ______ __ ___ __________ _____ _______ ___ ______ _______, _______ __ ___ ______ _______ ______ô _____ __ _________ _ __ __ ____ ___ _________, ___ _____ _______.
– 8- Vt omnium assensus declarauit, Maxime quique in consilio estis, competentissime uideor usus Platone ut uitae magistro, ita causae patrono, cuius legibus obedientem me uidetis.
66. – 1- Nunc tempus est ad epistulas Pudentillae praeuerti, uel adeo totius rei ordinem paulo altius petere, ut omnibus manifestissime pateat me, quem lucri cupiditate inuasisse Pudentillae domum dictitant, si ullum lucrum cogitarem, fugere semper a domo ista debuisse; – 2- quin et in ceteris causis minime prosperum matrimonium, nisi ipsa mulier tot incommoda uirtutibus suis repensaret, inimicum.
– 3- Neque enim ulla alia causa praeter cassam inuidiam repperiri potest, quae iudicium istud mihi et multa antea pericula uitae conflauerit. Ceterum cur Aemilianus commoueretur, etsi uere magum me comperisset, qui non modo ullo facto, sed ne tantulo quidem dicto meo laesus est, ut uideretur se merito ultum ire? – 4- Neque autem gloriae causa me accusat, ut M. Antonius Cn. Carbonem, C. Mucius A. Albucium, P. Sulpicius Cn. Norbanum, C. Furius M. Aquilium, C. Curio Q. Metellum. – 5- Quippe homines eruditissimi iuuenes laudis gratia primum hoc rudimentum forensis operae subibant, ut aliquo insigni iudicio ciuibus suis noscerentur. Qui mos incipientibus adulescentulis ad illustrandum ingenii florem apud antiquos concessus diu exoleuit. – 6- Quod si nunc quoque frequens esset, tamen ab hoc procul abfuisset. Nam neque facundiae ostentatio rudi et indocto neque gloriae cupido rustico et barbaro neque inceptio patrociniorum capulari seni congruisset. – 7- Nisi forte Aemilianus pro sua seueritate exemplum dedit et ipsis maleficiis infensus accusationem istam pro morum integritate suscepit. – 8- At hoc ego Aemiliano, non huic Afro, sed illi Africano et Numantino et praeterea Censorio uix credidissem; ne huic frutici credam non modo odium peccatorum sed saltem intellectum inesse.
67. – 1- Quid igitur est? Cuiuis clare dilucet aliam rem inuidia nullam esse quae hunc et Herennium Rufinum, impulsorem huius, de quo mox dicam, ceterosque inimicos meos ad nectendas magiae calumnias prouocarit.
– 2- Quin<que> igitur res sunt, quas me oportet disputare. Nam si probe memini, quod ad Pudentillam attinet, haec obiecere: – 3- una res est, quod numquam eam uoluisse nubere post priorem maritum, sed meis carminibus coactam dixere; altera res est de epistulis eius, quam confessionem magiae putant; deinde sexagesimo anno aetatis ad lubidinem nubsisse, et quod in uilla ac non in oppido tabulae nubtiales sint consignatae, tertio et quarto loco obiecere; – 4- nouissima et eadem inuidiosissima criminatio de dote fuit. Ibi omne uirus totis uiribus adnixi effundere, ibi maxime angebantur, atque ita dixere me grandem dotem mox in principio coniunctionis nostrae mulieri amanti remotis arbitris in uilla extorsisse.
– 5- Quae omnia tam falsa, tam nihili, tam inania ostendam adeoque facile et sine ulla controuersia refutabo, ut medius fidius uerear, Maxime quique in consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem putetis, ut inuidiam meam reperta occasione palam restinguerem. – 6- Mihi credite, quod reabse intelle<ge>tur: oppido quam mihi laborandum est, ne tam friuolam accusationem me potius callide excogitasse quam illos stulte suscepisse existimetis.
68. – 1- Nunc dum ordinem rei breuiter persequor et efficio, ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad inuidiam meam inductum et longe a uero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis uel si quo magis etiam potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce diligentissime cognoscatis.
– 2- Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni aui _ nam superstite patre Amicus decesserat _ per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, – 3- non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu uidua. – 4- Sed puerorum auus inuita<m> eam conciliare studebat ceterum. filios. suos. Sicinio Claro eoque ceteros procos absterrebat. Et praeterea minabatur, si extrario nubsisse<t>, nihil se filiis eius ex paternis eorum bonis testamento relicturum. – 5- Quam condicione<m> cum obstinate propositam uideret mulier sapiens et egregie pia, ne quid filiis suis eo nomine incommodaret, facit quidem tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum Sicinio Claro, – 6- uerum enimuero uanis frustrationibus nuptias eludit eo ad dum puerorum auus fato concessit, relictis filiis eius heredibus ita ut Pontianus, qui maior natu erat, fratri suo tutor esset.
69. – 1- Eo scrupulo liberata cum a principibus uiris in matrimonium peteretur, decreuit sibi diutius in uiduitate non permanendum. Quippe ut solitudinis taedium perpeti posset, tamen aegritudine<m> corporis ferre non poterat. – 2- Mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exanimabatur. – 3- Medici cum obstetricibus consentiebant penuria matrimonii morbum quaesitum, malum in dies augeri, aegritudinem ingrauescere; dum aetatis aliquid supersit, nubtiis ualitudinem medicandum.
– 4- Consilium istud cum alii approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem. – 5- Saepe audiui non de nihilo dici mendacem memorem esse oportere; at tibi, Aemiliane, non uenit in mentem, priusquam ego Oeam uenirem, te litteras etiam, uti nuberet, scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus Romae agebat.
– 6- Cedo tu epistulam, uel potius da ipsi: legat, sua sibi uoce suisque uerbis sese reuincat. – 7- Estne haec tua epistula? Quid palluisti? Nam erubescere tu quidem non potes. Estne tua ista subscribtio? – 8- _ Recita quaeso clarius, ut omnes intellegant quantum lingua eius manu discrepet, quantumque minor illis. sit mecum quam secum dissensio. – …-
70. – 1- Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt? ‘Nubere illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio.’ Recte tu quidem: nesciebas. Pudentilla enim tibi, cuius infesta<m> malignitatem probe norat, de ipsa re tantum, ceterum de petitore nihil fatebatur. – 2- At tu dum eam putas etiamnum Claro fratri tuo denubturam, falsa spe inductus filio quoque eius Pontiano auctor adsentiendi fuisti.
– 3- Igitur si Claro nubsisset, homini rusticano et decrepito seni, sponte eam diceres sine ulla magia iam olim nubturisse; quoniam iuuenem talem qualem dicitis elegit, coactam fecisse ais, ceterum semper nubtias aspernatam. – 4- Nescisti, improbe, epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testimonio conuictum iri. Quam tamen epistolam Pudentilla testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et mutabilem nec minus mendacem et inpudentem scire<t>, maluit retinere quam mittere.
– 5- Ceterum ipsa de ea re Pontiano suo Romam scripsit, etiam causas consilii sui plene allegauit. – 6- Dixit illa omnia de ualetudine: nihil praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem auitam longa uiduitate cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse; – 7- iam deum uoluntate ipsum uxori, fratrem eius uirili togae idoneos esse; tandem aliquando se quoque paterentur solitudinis. suae et aegritudini subuenire; – 8- ceterum de pietate sua et supremo iudicio nihil metuerent; qualis uidua eis fuerit, talem nuptam futuram. Recitari iubebo exemplum epistolae huius ad filium missae. – …-
71. – 1- Satis puto ex h.istis posse cuiuis liquere Pudentillam non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam, sed olim sua sponte a nubendo non alienam <uti>quam me fortasse prae ceteris maluisse. – 2- Quae electio tam grauis feminae cur mihi crimini potius quam honori danda sit, non reperio; nisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus id iudicium mulieris aegre ferant, cum hi, qui Pudentillam in matrimonium petiuerunt, aequo animo patiantur me sibi praelatum.
– 3- Quod quidem illa ut faceret, filio suo potius quam animo obsecuta est. Ita factum nec Aemilianus poterit negare. – 4- Nam Pontianus acceptis litteris matris confestim Romam. aduolauit metuens ne, si quem auarum uirum nacta esset, omnia, ut saepe fit, in mariti domum conferret. – 5- Ea sollicitudo non mediocriter animum angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in faculta<ti>bus matris sitae erant. – 6- Auus modicum reliquerat, mater sestertium quadragies po<s>sidebat, ex quo sane aliquantam pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide acceptam filiis debebat. – 7- Hunc ille timorem mus<s>itabat. A<d>uersari propalam non audebat, ne uideretur diffidere.