Apuleius – Apologia

26. – 1-  Auditisne magiam, qui eam temere accusatis, artem esse dis immortalibus acceptam, colendi eos ac uenerandi pergnaram, piam scilicet et diuini scientem, – 2-  iam inde a Zoroastre et Oromaze auctoribus suis nobilem, caelitum antistitam, – 3-  quippe qui inter prima regalia docetur nec ulli temere inter Persas concessum est magum esse, haud magis quam regnare? – 4-  Idem Plato in alia sermocinatione de Zalmoxi quodam Thraci generis, sed eiusdem artis uiro ita scriptum reliquit:

___ __ ______ _____ ____ ______ ____ ______.

– 5-  Quod si ita est, cur mihi nosse non liceat uel Zalmoxi bona uerba uel Zoroastri sacerdotia?

– 6-  Sin uero more uulgari eum isti proprie magum existimant, qui communione loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit incredibilia. quadam ui cantaminum polleat, oppido miror, cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur. – 7-  Neque enim tam occulta et diuina potentia caueri potest itidem ut cetera. – 8-  Sicarium qui in iudicium uocat, comitatus uenit; qui uenenarium accusat, scrupulosius cibatur; qui furem arguit, sua custodit. – 9-  Enimuero qui magum qualem isti dicunt in discrimen capitis deducit, quibus comitibus, quibus scrupulis, quibus custodibus perniciem caecam et ineuitabilem prohibeat? Nullis scilicet. Et ideo id genus crimen non est eius accusare, qui credit.

27. – 1-  Verum haec ferme communi quodam errore imperitorum philosophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas meras et simplicis rimantur irreligiosos putent eoque aiant deos abnuere, ut Anaxagoram et Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos, – 2-  partim autem, qui prouidentiam mundi curiosius uestigant et impensius deos celebrant, eos uero uulgo magos nominent, quasi facere etiam sciant quae sciant fieri, ut olim fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes, – 3-  ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati daemonion, Platonis __ ______. – 4-  Gratulor igitur mihi, cum et ego tot ac tantis uiris adnumeror.

– 5-  Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et inepta, simplicia, uereor ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt. – 6-  ‘Cur,’ inquit, ‘piscium quaedam genera quaesisti?’ Quasi id cognitionis gratia philosopho facere non liceat, quod luxurioso gulae causa liceret. – 7-  ‘Cur mulier libera tibi nupsit post annos XIII uiduitatis?’ Quasi non magis mirandum sit quod tot annis non nubserit. – 8-  ‘Cur prius, quam tibi nuberet, scripsit nescio quid in epistula quod sibi uidebatur?’ Quasi quisquam debeat causas alienae sententiae reddere. – 9-  ‘At enim maior natu non est iuuenem aspernata.’ Igitur hoc ipsum argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet mulier uiro uidua caelibi, maior iuniori. Iam et illa similia: ‘Habet quiddam Apuleius domi quod sancte colit’. Quasi non id potius crimen sit, quod colas non habere. – 11- ‘Cecidit praesente Apuleio puer.’ Quid enim si iuuenis, quid si etiam senex adsistente me corruisset uel morbo corporis impeditus uel lubrico soli prolapsus? – 12-  Hiscine argumentis magian probatis, casu puerili et matrimonio mulieris et obsonio piscium?

28. – 1-  Possem equidem bono periculo uel his dictis contentus perorare. Quoniam mihi pro accusationis longitudine largiter aquae superest, cedo, si uidetur, singula consideremus. – 2-  Atque ego omnia obiecta, seu uera seu falsa sunt, non negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, – 3-  ut omnis ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum conuenit, aperte intellegat nihil in philosophos non modo uere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non ex innocentiae fiducia, quamuis liceat negare, tamen potius habeant defendere.

– 4-  Primum igitur argumenta eorum conuincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere. Dein etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio experirentur. – 5-  Ibi etiam de falsainuidia deque epistulis mulieris perperam lectis et nequius interpretatis deque matrimonio meo ac Pudentillae disputabo, idque a me susceptum officii gratia quam lucri causa docebo. – 6-  Quod quidem matrimonium nostrum Aemiliano huic immane quanto angori quantaeque diuidiae fuit. Inde omnis huiusce accusationis obeundae ira et rabies et denique insania exorta est.

– 7-  Quae si omnia palam et dilucide ostendero, tunc denique te, Claudi Maxime, et omnis qui adsunt contestabor puerum illum Sicinium Pudentem priuignum meum, cuius obtentu et uoluntate a patruo eius accusor, nuperrime curae meae eruptum, – 8-  postquam frater eius Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum obiit, – 9-  atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum, non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata omni disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis patruo Aemiliano potius quam fratri Pontiano similem futurum.

29. – 1-  Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem magiae quasi ualidissimum in principio dici animaduertisti, nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio quaesisse. – 2-  Vtrum igitur horum ad suspectandam magian ualet? – 3-  Quodne piscatores mihi piscem quaesierunt? Scilicet ergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse atque ita opera cuiusque artis permutanda, si uellem calumniis uestris uitare, ut faber mihi piscem euerreret, ut piscator mutuo lignum dedolaret. – 4-  An ex eo intellexistis maleficio quaeri pisciculos, quod pretio quaerebantur? Credo, si conuiuio uellem, gratis quaesissem. – 5-  Quin igitur etiam ex aliis plerisque me arguitis? Nam saepe numero et uinum et holus et pomum et panem pretio mutaui. – 6-  Eo pacto cuppedinariis omnibus famem decernis: quis enim ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia quae depenso para<n>tur non cenae, sed magiae desiderari?

– 7-  Quod si nihil remanet suspicionis, neque in piscatoribus mercede inuitatis ad quod solent, ad piscem capiundum – quos tamen nullos ad testimonium produxere, quippe qui nulli fuerunt- , – 8-  neque in ipso pretio rei uenalis – cuius tamen quantitatem nullam taxauere, ne, si mediocre pretium dixissent, contemneretur, si plurimum, non crederetur- _ – 9-  si in his, ut dico, nulla suspicio est, respondeat mihi Aemilianus, quo proximo signo ad accusationem magiae sit inductus.

30. – 1-  ‘Pisces,’ inquit, ‘quaeris.’ Nolo negare. Sed, oro te, qui pisces quaerit, magus est? Equidem non magis arbitror quam si lepores quaererem uel apros uel altilia. – 2-  An soli pisces habent aliquit occultum aliis, sed magis cognitum? Hoc si scis quid sit, magus es profecto; sin nescis, confitearis necesse est id te accusare quod nescis. – 3-  Tam rudis uos esse omnium litterarum, omnium denique uulgi fabularum, ut ne fingere quidem possitis ista uerisimiliter? – 4-  Quid enim competit ad amoris ardorem accendendum piscis brutus et frigidus aut omnino res pelago quaesita? Nisi forte hoc uos ad mendacium induxit, quod Venus dicitur pelago exorta.

– 5-  Audi sis, Tannoni Pudens, quam multa nescieris, qui de piscibus argumentum magiae recepisti. – 6-  At si Virgilium legisses, profecto scisses alia quaeri ad hanc rem solere. – 7-  Ille enim, quantum scio, enumerat uittas mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia discolora; praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit:

– 8-  ‘Falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis

pubentes herbae nigri cum lacte ueneni.

Quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus

et matri praereptus amor.’

– 9-  At tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis attribuis, non frontibus teneris detergenda sed dorsis squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda sed profundo extrahenda, nec falcibus metenda sed hamis inuncanda. – 10- Postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris.

– 11-  Memorassem tibi etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima, et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa repetissem, ni te dudum animaduertissem Graecam Pudentillae epistulam legere nequiuisse. – 12-  Igitur unum etiam poetam Latinum attingam; uersus ipsos, quos agnoscent qui Laeuium legere:

– 13-  ‘Philtra omnia undique eruunt:

antipathes illud quaeritur,

trochiscili, ung<u>es, taeniae,

radiculae, herbae, surculi,

saurae inlices bicodulae, hin-

nientium dulcedines.’

31. – 1-  Haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe uerisimilius confinxisses – his etenim fortasse per famam peruulgatam fides fuisset- , si tibi ulla eruditio adfuisset. Enimuero piscis ad quam rem facit captus nisi ad epulas coctus? Ceterum ad magian nihil quicquam uidetur mihi adiutare. Dicam unde id coniectem.

– 2-  Pythagoram plerique Zoroastri sectatorem similiterque magiae peritum arbitrati tamen memoriae prodiderunt, cum animaduertisset proxime Metapontum in litore Italiae suae, quam subsiciuam Graeciam fecerat, a quibusdam piscatoribus euerriculum trahi, – 3-  fortunam iactus eius emisse et pretio dato iussisse ilico piscis eos, qui capti tenebantur, solui retibus et reddi profundo; – 4-  quos scilicet eum de manibus amissurum non fuisset., si quidem. in his utile ad magian comperisset. – 5-  Sed enim uir egregie doctus et ueterum aemulator meminerat Homerum, poetam multiscium uel potius cunctarum rerum adprime peritum, uim omnem medicaminum non mari, sed terrae <a>scripsisset., cum de quadam saga ad hunc modum memorauit:

_ ____ _______ ___, ___ ______ ______ ____,

– 6-  itemque alibi carminum similiter:

__ _______ _____ ________ ______

_______, _____ ___ _____ _________, _____ __ _____,