Apuleius – Apologia

8. – 1-  Velim igitur censor meus Aemilianus respondeat, unquamne ipse soleat pedes lauare; uel, si id non negat, contendat maiorem curam munditiarum pedibus quam dentibus inpertiendam. – 2-  Plane quidem, si quis ita ut tu, Aemiliane, nunquam ferme os suum nisi maledictis et calumniis aperiat, censeo ne ulla cura os percolat neque ille exotico puluere dentis emaculet, quos iustius carbone de rogo obteruerit, neque saltem communi aqua perluat. – 3-  Quin ei nocens lingua mendaciorum et amaritudinum praeministra semper in fetutinis et olenticetis suis iaceat. – 4-  Nam quae, malum, ratio est linguam mundam et laetam, uocem contra spurcam et tetram possidere, uiperae ritu niueo denticulo atrum uenenum inspirare? – 5-  Ceterum qui sese sciat <o>rationem prompturum neque inutilem neque iniucundam, eius merito os, ut bono potui poculum, praelauitur.

– 6-  Et quid ego de homine nato diutius? Belua immanis, crocodillus ille qui in Nilo gignitur, ea quoque, ut comperior, purgandos sibi dentis innoxio hiatu praebet. – 7-  Nam quod est ore amplo, set elingui et plerumque in aqua recluso, multae hirun.dines dentibus implectuntur. Eas illi, cum egressus in praeripia fluminis hiauit, una ex auibus fluuialibus amica auis iniecto rostro sine noxae periculo exculpit.

9. – 1-  Mitto haec. Venio ad ceteros uorsus ut illi uocant amatorios, quos tamen tam dure et rustice legere, ut odium mouerent. – 2-  Sed quid ad magica maleficia, quod ego pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudaui? – 3-  An ideo magus, quia poeta? Quis unquam fando audiuit tam similem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam proxumum argumentum? – 4-  ‘Fecit uorsus Apuleius.’ Si malos, crimen est, nec id tamen philosophi, sed poetae; sin bonos, quid accusas? – 5-  ‘At enim ludicros et amatorios fecit.’ Num ergo haec sunt crimina mea, et nomine erratis, qui me magiae detulistis?

– 6-  Fecere tamen et alii talia, etsi uos ignoratis: apud Graecos Teius quidam et Lacedaemonius et Ciui.s cum aliis innumeris, – 7-  etiam mulier Lesbia, lasciue illa quidem tantaque gratia, ut nobis insolentiam linguae suae dulcedine carminum commendet; – 8-  apud nos uero Aedituus et Porcius et Catulus, isti quoque cum aliis innumeris. – 9-  ‘At philosophi non fuere.’ Num igitur etiam Solonem fuisse serium uirum et philosophum negabis, cuius ille lasciuissimus uersus est:

_____ _______ ___ ________ ________.

– 10-  Et quid tam petulans habent omnes uersus mei, si cum isto uno contendantur, – 11-  ut taceam scripta Diogenis Cynici et Zenonis Stoicae sectae conditoris, id genus plurima?

Recitem denuo, ut sciant me eorum non pigere:

– 12-  Et Critias mea delicia est et salua, Charine,

pars in amore meo, uita, tibi remanet.

Ne metuas, nam me ignis et ignis torreat ut uult;

hasce duas flammas, dum potiar, patiar.

Hoc modo sim uobis, unus sibi quisque quod ipse est;

hoc mihi uos eritis, quod duo sunt oculi.

– 13-  Recitem nunc et alios, quos illi quasi intemperantissimos postremum legere:

– 14-  Florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono.

Carmina dono tibi, serta tuo genio,

carmina uti, Critia, lux haec optata canatur

quae bis septeno uere tibi remeat,

serta autem ut laeto tibi tempore tempora uernent,

aetatis florem floribus ut decores.

Tu mihi da contra pro uerno flore tuum uer,

ut nostra exuperes munera muneribus.

Pro implexis sertis complexum corpore redde,

proque rosis oris sauia purpurei.

Quod si animum inspires, dona et iam carmina nostra

cedent uicta tuo dulciloquo calamo.

10. – 1-  Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris de sertis et canticis compositum.

– 2-  Hic illud etiam reprehendi animaduertisti, quod, cum aliis nominibus pueri uocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim. – 3-  Eadem igitur opera accusent C. Catul<l>um, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in uersu. – 4-  Et quidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit. – 5-  Quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin uocat.

– 6-  Sed Aemilianus, uir ultra Virgilianos opiliones et busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus, uerum longe austerior, ut putat, Serranis et Curiis et Fabriciis, negat id genus uersus Platonico philosopho competere. – 7-  Etiamne, Aemiliane, si Platonis ipsius exemplo doceo factos? Cuius nulla carmina extant nisi amoris elegia. Nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni deussit. – 8-  Disce igitur uersus Platonis philosophi in puerum Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere:

_____ ____ ___ _______ ___ _______ _____ô

___ __ _____ _______ ________ __ _________.

– 9-  Item eiusdem Platonis in Alexin Phaedrumque pueros coniuncto carmine:

___ ___ _____ _______ ____ _____ ___’ ___ _____,

_____ ___ _____ ____ ____________.

____, <__> _______ _____ ______; ___’ _______

_______. ___ ____ _______ __________;

– 10-  Ne pluris commemorem, nouissimum uersum eius de Dione Syracusano si dixero, finem faciam:

_ ____ _______ _____ _____ ____.

11. – 1-  Sed sumne ego ineptus, qui haec etiam in iudicio? An uos potius calumniosi, qui etiam haec in accusatione, quasi ullum specimen morum sit uersibus ludere? – 2-  Catullum ita respondentem maliuolis non legistis:

‘Nam castum esse decet pium poetam

ipsum, uersiculos nihil necesse est’?

– 3-  Diuus Adrianus cum Voconi amici sui poetae tumulum uorsibus muneraretur, ita scripsit:

‘Lasciuus uersu, mente pudicus eras,’

quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda. – 4-  Ipsius etiam diui Adriani multa id genus legere me memini. Aude sis, Aemiliane, dicere male id fieri, quod imperator et censor diuus Adrianus fecit et factum memoriae reliquit.

– 5-  Ceterum Maximum quicquam putas culpaturum, quod sciat Platonis exemplo a me factum? Cuius uersus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi. – 6-  Namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantis, profiteri et promulgare ludentis est; quippe natura uox innocentiae, silentium maleficio distributa.

12. – 1-  Mitto enim dicere alta illa et diuina Platonica, rarissimo cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita: geminam esse Venerem deam, proprio quamque amore et diuersis amatoribus pollentis; – 2-  earum alteram uulgariam, quae sit percita populari amore, non modo humanis animis, uerum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem imperitare ui immodica trucique perculsorum animalium serua corpora complexu uincientem; – 3-  alteram uero caelitem Venerem, praeditam. quae sit optimati amore, solis hominibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem stimulis uel illecebris sectatores suos percellentem; – 4-  quippe amorem eius non amoenum et lasciuum, sed contra incomi.tum et serium pulchritudine honestatis uirtutes amatoribus suis conciliare, et si quando decora corpora co<m>mendet, a contumelia eorum procul absterrere; – 5- neque enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam prius ueram et sinceram inter deos uidere. – 6-  Quapropter, ut semper, eleganter Afranius hoc scriptum relinquat:

‘amabit sapiens, cupient ceteri’;

tamen si uerum uelis, Aemiliane, uel si haec intellegere unquam potes, non tam amat sapiens quam recordatur.