Apuleius – Apologia
81. – 1- Haec usque adhuc lecta sunt. Superest ea pars epistulae, quae similiter pro me scripta in memet ipsum uertit cornua, ad expellendum a me crimen magiae sedulo o.missa memorabili laude Rufini uice<m> mutauit et ultro contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasi mago quaesiuit.
– 2- Multa fando, Maxime, audisti, etiam plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti, sed enim uersutiam tam insidiosam, tam admirabili scelere conflatam negabis te umquam cognouisse. – 3- Quis Palamedes, qui<s> Sisyphus, quis denique Eurybates aut Phrynondas talem excogitasset? – 4- Omnes isti quos nominaui et si qui praeterea fuerunt dolo memorandi, si cum hac una Rufini fallacia contendantur, macch.i prorsus et bucch.ones uidebuntur. – 5- O mirum commentum! O subtilitas digna carcere et robore! Quis credat effici potuisse, ut quae defensio fuerat, eadem manentibus eisdem litteris in accusationem transuerteretur? Est hercule incredibile. Sed hoc incredibile qui sit factum, probabo.
82. – 1- Obiurgatio erat matris ad filium, quod me, talem uirum qualem sibi praedicasset, nunc de Rufini sententia magum dictitaret. – 2- Verba ipsa ad hunc modum se habebant:
_________ _____, ___ ___ __’ _____ __________ ___ ___. ____ ______ ____ ___, ___ ___ _______.
– 3- Haec ipsa uerba Rufinus quae Graece interposui sola excerpta et ab ordine suo seiugata quasi confessionem mulieris circumferens et Pontianum flentem per forum ductans uulgo ostendebat, ipsas mulieris litteras illatenus qua dixi legendas praebebat, – 4- cetera supra et infra scribta occultabat. Turpiora esse quam ut ostenderentur dictitabat; satis esse confessionem mulieris de magia cognosci.
– 5- Quid quaeris? Verisimile omnibus uisum. Quae purgandi mei gratia scripta erant, eadem mihi immanem inuidiam apud imperitos conciuere. – 6- Turbabat impurus hic in medio foro bacchabundus, epistulam saepe aperiens proquiritabat: ‘Apuleius magus: dicit ipsa quae sentit et patitur. Quid uultis amplius?’ – 7- Nemo erat qui pro me ferret ac sic responderet: ‘Totam sodes epistulam cedo, sine omnia inspiciam, <a> principio ad finem perlegam. – 8- Multa sunt, quae sola prolata calumniae possint uideri obnoxia. Cuiauis oratio insimulari potest, si ea quae ex prioribus nexa sunt principio sui defrudentur, si quaedam ex ordine scriptorum ad lubidinem supprimantur, si quae simulationis causa dicta sunt adseuerantis pronuntiatione quam exprobrantis legantur.’ – 9- Haec et id genus ea quam merito tunc dici potuerunt! Ipse ordo epistulae ostendat.
83. – 1- At tu, Aemiliane, recognosce, an et haec mecum testato descripseris:
__________ ___ __ __’ __ _____ ______ _________, _____ _______ ______ ____ ______ _________, ________ ___ _____ ___ _________ _____ _______ ____ __’ ____ _________. ___ __ __ ___<__>____ ____ _________ __ ____________, _________ _______ _________ _____, ___ ___ __________ __’ _____ ___ ___. ____ ______ ____ ___, ___ ___ _______.
– 2- Oro te, Maxime, si litterae, ita ut partim uocales dicuntur, etiam propriam uocem usurparent, si uerba, ita ut poetae aiunt, pinnis apta uulgo uolarent, – 3- nonne, cum primum epistolam istam Rufinus mala fide excerperet, pauca legeret, multa et meliora sciens reticeret, nonne tunc ceterae litterae sceleste se detineri proclamassent, uerba suppressa de Rufini manibus foras euolassent, totum forum tumultu complessent? – 4- ‘Se quoque a Pudentilla missas, sibi etiam quae dicerent mandata; improbo ac nefario homini per alienas litteras falsum facere temptanti nec auscultarent, sibi potius audirent; – 5- Apuleium magiae non accusatum a Pudentilla, sed accusante Rufino absolutum.’ – 6- Quae omnia etsi tum dicta non sunt, tamen nunc, cum magis prosunt, luce inlustrius apparent. Patent artes tuae, Rufine, fraudes hiant, detectum mendacium est. – 7- Veritas olim interuersa nun<c> se <ef>fert et uelut alto barathro calumnias emergit.
84. – 1- Ad litteras Pudentillae prouocastis: litteris uinco, quarum si uultis extremam quoque clausulam audire, non inuidebo. Dic tu, quibus uerbis epistulam finierit mulier obcantata, uecors, amens, amans: – 2-
____ ____ __________ ____._’ ___. ___ __________ ___.
Etiamne amplius? Reclamat uobis Pudentilla et sanitatem suam a uestris calumniis quodam praeconio uindicat. – 3- Nubendi autem seu rationem seu necessitatem fato adscribit, a quo multum magia remota est uel potius omnino sublata. Quae enim relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest neque impelli? – 4- Igitur hac sententia sua Pudentilla non modo me magum, sed omnino esse magiam negauit. – 5- Bene, quod integras epistolas matris Pontianus ex more adseruauit; bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid in istis litteris ex otio nouaretis. – 6- Tuum hoc, Maxime, tuaeque prouidentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nullam. impertita mora subneruiasti.
– 7- Finge nunc aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti adsolet, confessam. Hocine uerum fuit, Rufine, hoc non dico pium, sed saltem humanum, prouulgari eas litteras et potissimum fili praeconio puplicari? – 8- Sed sum<ne> ego inscius, qui postulo ut alienum pudorem conserues qui tuum perdideris?
85. – 1- Cur autem praeterita conqueror, cum non sint minus acerba praesentia? Hocusque a uobis miserum istum puerum deprauatum, ut matris suae epistulas, quas putat amatorias, – 2- pro tribunali procons. recitet apud uirum sanctissimum Cl. Maximum, ante has imp. Pii statuas filius matri suae pudenda exprobret stupra et amores obiectet? – 3- Quis tam est mitis quin exacerbescat? Tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem reuincis? – 4- Tune quid in cubiculo agat perquiris, ne mater tua non dico amatrix, sed ne omnino femina sit? <Nihil>ne tu in ea cogitas nisi unam parentis religionem? – 5- O infelix uterum tuum, Pudentilla, o sterilitas liberis potior, o infausti decem menses, o ingrati XIIII anni uiduitatis! Vipera, ut audio, exeso matris utero in lucem proserpit atque ita parricidio gignitur; at enim tibi a filio iam adulto acerbiores morsus uiuenti et uidenti offeruntur. – 6- Silentium tuum laniatur, pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, uiscera intima protrahuntur.
– 7- Hascine gratias bonus filius matri rependis ob datam uitam, ob adquisitam hereditatem, ob XIIII annorum longas alimonias? Hiscine te patruus disciplinis erudiuit, ut, si compertum habeas filios tibi similes futuros, non audeas ducere uxorem? – 8- Est ille poetae uersus non ignotus:
‘odi puerulos praecoqui sapientia.’
Sed enim malitia praecoqui puerum quis non auersetur atque oderit, cum uideat uelut monstrum quoddam prius robustumscelere quam tempore, ante nocentem quam potentem, uiridi pueritia, cana malitia, – 9- uel potius hoc magis noxium, quod cum uenia perniciosus est et nondum poenae, iam iniuriae sufficit _ iniuriae dico? Immo enim sceleri aduersum parentem nefando, immani, impetibili.
86. – 1- Athenienses quidem propter commune ius humanitatis ex captiuis epistulis Philippi Macedonis hostis sui unam epistulam, cum singulae publice legerentur, recitari prohibuerunt, quae erat ad uxorem Olympiadem conscripta. Hosti potius pepercerunt, ne maritale secretum diuulgarent, praeferendum rati fas commune propriae ultioni. – 2- Tales hostes aduersum hostem; tu qualis filius aduersum matrem? Vides quam similia contendam. Tu tamen filius matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris legere, profecto non auderes: pudore tamen aliquo impedirere. – 3- Immo enim nunquam matris tuae litteras attigisses, si ullas alias litteras attigisses.
– 4- At quam ausus es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam bonum tuum factum optutu capesseret. – 5- Miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam prius quam ad eum commigrasses, etiam cum matri blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium fuisse. 87. – 1- Ceterum nequeo in animum inducere tam stultum Aemilianum esse, ut arbitretur mihi litteras pueri et eiusdem accusatoris me<i> offuturas.
– 2- Fuit et illa commenticia epistula neque mea manu scripta neque uerisimiliter conficta, qua uideri uolebant blanditiis a me mulierem sollicitatam. Cur ego blandirem, si magia confidebam? – 3- Qua autem uia ad istos peruenit epistula, ad Pudentillam scilicet per aliquem fidelem missa, ut in re tali accurari solet? – 4- Cur praeterea tam uitiosis uerbis, tam barbaro sermone ego scriberem, quem idem dicunt nequaquam Graecae linguae imperitum? Cur autem tam absurdis tamque tabernariis blanditiis subigitarem, quem idem aiunt uersibus amatoriis satis scite lasciuire? – 5- Sic est profecto, cuiuis palam est: hic, qui epistulam Pudentillae Graecatiorem legere non potuerat, hanc ut suam facilius legit et aptius commendauit.
– 6- Sed iam de epistulis satis dictum habebo, si hoc unum addidero: Pudentillam, quae scribserat dissimulamenti causa et deridiculi:
____ ______, ___ ___ _______,
post hasce litteras euocasse ad se filios et nurum, cum his ferme duobus mensibus conuersatam. – 7- Dicat hic pius filius, quid in eo tempore sequius agentem uel loquentem matrem suam propter insaniam uiderit; neget eam rationibus uilliconum et upilionum et equisonum sollertissime subscripsisse; – 8- neget fratrem suum Pontianum grauiter ab ea monitum, ut sibi ab insidiis Rufini caueret; neget uere obiurgatum, quod litteras, quas ad eum miserat, uulgo circumtulisset nec tamen bona fide legisset; – 9- neget post ista quae dixi matrem suam mihi apud uillam iam pridem condicto loco nubsisse.
– 10- Quippe ita placuerat, in suburbana uilla potius ut coniungeremur, ne ciues denuo ad sportulas conuolarent, cum haud pridem Pudentilla de suo quinquaginta milia nummum <in> populum expunxisset ea die, qua Pontianus uxorem duxit et hic puerulus toga est inuolutus, – 11- praeterea, ut conuiuiis multis ac molestiis supersederemus, quae ferme ex more nouis maritis obeunda sunt.
88. – 1- Habes, Aemiliane, causam totam, cur tabulae nubtiales inter me ac Pudentillam non in oppido sint sed in uilla suburbana consignatae: ne quinquaginta milia nummum denuo profundenda essent nec tecum aut apud te cenandum. Estne causa idonea?
– 2- Miror tamen, quod tu am. uillam. tantopere abhorreas, qui plerumque rure uersere. – 3- Lex quidem Iulia de maritandis ordinibus nusquam sui ad hunc modum interdicit: ‘uxorem in uilla ne ducito.’ – 4- Immo, si uerum uelis, uxor ad prolem multo auspicatius in uilla quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in loco sterili, in agri cespite quam in fori silice. – 5- Mater futura in ipso materno si<nu> nubat, in segete adulta, super fecundam glebam, uel enim sub ulmo marita cubet, in ipso gremio terrae matris, inter suboles herbarum et propagines uitium et arborum germina. – 6- Ibi et ille celeberrimus in comoediis uersus de proximo congruit:
______ __’ _____, _______ ___ _____.