Apuleius – Apologia
13. – 1- Da igitur ueniam Platoni philosopho uersuum eius de amore, ne ego necesse habeam contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribus philosophari. – 2- Vel si tu id non facis, ego me facile patiar in huiuscemodi uersibus culpari cum Platone.
– 3- Tibi autem, Maxime, habeo gratiam propensam, cum has quoque appendices defensionis meae iccirco necessarias, quia accusationi rependuntur, tam attente audis. – 4- Et ideo hoc etiam peto, quod mihi ante ipsa crimina superest audias, ut adhuc fecisti, libenter et diligenter.
– 5- Sequitur enim de speculo longa illa et censoria oratio, de quo pro rei atrocitate paene diruptus est Pudens clamitans: ‘Habet speculum philosophus! Possidet speculum philosophus!’ – 6- Vt igitur habere concedam _ ne aliquid obiecisse te credas, si negaro _, non tamen ex eo accipi me necesse est exornari quoque ad speculum solere. – 7- Quid enim? Si choragium thymelicum possiderem, num ex eo argumentarere etiam uti me consuesse tragoedii. syrmate, histrionis crocota, _ orgia, mimi centunculo? Non opinor. Nam et contra plurimis rebus possessu careo, usu fruor.
– 8- Quod si neque habere utendi argumentum est neque non utendi non habere, et speculi non tam possessio culpatur quam inspectio, illud etiam docear necesse est, quando et quibus praesentibus in speculum inspexerim, quoniam ut res est, magis piaculum decernis speculum philosopho quam Cereris mundum profano uidere.
14. – 1- Cedo nunc, si et inspexisse me fateor, quod tandem crimen est imaginem suam nosse eamque non uno loco conditam, sed quoquo uelis paruo speculo promptam gestare? – 2- An tu ignoras nihil esse aspectabilius homini nato quam formam suam? Equidem scio et filiorum cariores esse qui similes uidentur et publicitus simulacrum suum cuique, quod uideat, pro meritis praemio tribui. – 3- Aut quid sibi statuae et imagines uariis artibus effigiatae uolunt? Nisi forte quod artificio elaboratum laudabile habetur, hoc natura oblatum culpabile iudicandum est, cum sit in ea uel magis miranda et facilitas et similitudo.
– 4- Quippe in omnibus manu faciundis imaginibus opera diutino sumitur, neque tamen similitudo aeque ut in speculis comparet. – 5- Deest enim et luto uigor et saxo color et picturae rigor et motus omnibus, qui praecipua fide similitudinem repraesentat, cum in eo uisitur imago mire relata, ut similis, ita mobilis et ad omnem nutum hominis sui morigera. – 6- Eadem semper contemplantibus aequaeua est ab ineunte pueritia ad obeuntem senectam, tot aetatis uices induit, tam uarias habitudines corporis participat, tot uultus eiusdem laetantis uel dolentis imitatur. – 7- Enimuero quod luto fictum uel aere infusum uel lapide incussum uel cera inustum uel pigmento illitum uel alio quopiam humano artificio adsimulatum est, non multa intercapedine temporis dissimile redditur et ritu cadaueris unum uultum et immobilem possidet. – 8- Tantum praestat imaginis artibus ad similitudinem referundum leuitas illa speculi fabra et splendor opifex.
15. – 1- Aut igitur unius Hagesilai Lacedaemonii sententia nobis sequenda est, qui se neque pingi neque fingi unquam diffidens formae suae passus est, – 2- aut si mos omnium ceterorum hominum retinendus uidetur in statuis et imaginibus non repudiandis, cur existimes imaginem suam cuique uisendam potius in lapide quam in argento, magis in tabula quam in speculo?
– 3- An turpe arbitraris formam suam spectaculo assiduo explorare? – 4- An non Socrates philosophus ultro etiam suasisse fertur discipulis suis, crebro ut semet in speculo contemplarentur, – 5- ut qui eorum foret pulchritudine sibi complacitus, impendio procuraret ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret, – 6- qui uero minus se commendabilem forma putaret, sedulo operam daret ut uirtutis laude turpitudinem tegeret? – 6- Adeo uir omnium sapientissimus speculo etiam ad disciplinam morum utebatur. – 8- Demost<h>enen uero, primarium dicendi artificem, quis est qui non sciat semper ante speculum quasi ante magistrum causas meditatum? – 9- Ita ille summus orator cum a Platone philosopho facundiam <h>ausisset, ab Eubulide dialectico argumentationes edidicisset, nouissimam pronuntiandi congruentiam ab speculo petiuit. – 10- Vtrum igitur putas maiorem curam decoris in adseueranda oratione suscipiendam rhetori iurganti an philosopho obiurganti, apud iudices sorte ductos paulisper disceptanti an apud omnis homines semper disserenti, de finibus agrorum litiganti an de finibus bonorum et malorum docenti?
– 11- Quid quod nec ob haec debet tantummodo philosophus speculum inuisere? – 12- Nam saepe oportet non modo similitudinem suam, uerum etiam ipsius similitudinis rationem considerare: num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines uelut quaedam exuuiae iugi fluore a corporibus manantes, cum leue aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contrauersim respondeant; – 13- an, ut alii philosophi disputant, radii nostri seu mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atque ita uniti, ut Plato arbitratur, – 14- seu tantum oculis profecti sine ullo foris amminiculo, ut Archytas putat, seu intentu aëris facti, ut Stoici rentur, – 15- cum alicui corpori inciderunt spisso et splendido et leui, paribus angulis quibus inciderant resultent ad faciem suam reduces atque ita, quod extra tangant ac uisant, id intra speculum imaginentur.
16. – 1- Videturne uobis debere philosophia haec omnia uestigare et inquirere et cuncta specula uel uda uel suda soli. uidere? – 2- Quibus praeter ista quae dixi etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis quidem speculis ferme pares optutus et imagines uideantur, <in> tumidis uero et globosis omnia defectiora, at contra in cauis auctiora; – 3- ubi et cur laeua cum dexteris permutentur; quando se imago eodem speculo tum recondat penitus, tum foras exerat; – 4- cur caua specula, si exaduersum soli retineantur, appositum fomitem accendant; – 5- qui fiat ut arcus in nubibus uarie, duos. soles aemula similitudine uisantur, alia praeterea eiusdem modi plurima, – 6- quae tractat uolumine ingenti Archimedes Syracusanus, uir in omni quidem geometria multum ante alios admirabilis subtilitate, sed haud sciam an propter hoc uel maxime memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter.
– 7- Quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo et glebis, uerum etiam abaco et puluisculo te dedisses, mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum a Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inuiseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum.
– 8- At ego non mirer, si boni consulis me de isto distortissimo uultu tuo dicere, de moribus tuis multo truculentioribus reticere. – 9- Ea res est: praeter quod non sum iurgiosus, etiam libenter te nuper usque albus an ater esses ignoraui, et adhuc <h>ercle non satis noui. – 10- Id adeo factum, quod et tu rusticando obscurus es et ego discendo occupatus. – 11- Ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore obstitit, et ego numquam studui male facta cuiusquam cognoscere, sed semper potius duxi mea peccata tegere quam aliena indagare. – 12- Igitur hoc mihi aduersum te usu uenit, quod qui forte constitit in loco lumine conlustrato atque eum alter e tenebris prospectat. – 13- Nam ad eundem modum tu quidem, quid ego in propatulo et celebri agam, facile e tenebris tuis arbitraris, cum ipse humilitate abdita et lucifuga non sis mihi mutuo conspicuus.
17. – 1- Ego adeo seruosne tu habeas ad agrum colendum an ipse mutuarias operas cum uicinis tuis cambies, neque scio neque laboro. – 2- At tu me scis eadem die tris Oeae manu misisse, idque mihi patronus tuus inter cetera a te sibi edita obiecit, quanquam modico prius dixerat me uno seruo comite Oeam uenisse. – 3- Quod quidem uelim mihi respondeas, qui potuerim ex uno tris manu mittere, nisi si et hoc magicum est. – 4- Tantamne esse mentiendi caecitatem dicam an consuetudinem? ‘Venit Apuleius Oeam cum uno seruo ‘; dein pauculis uerbis intergarritis: ‘Apuleius Oeae una die tris manu misit.’ – 5- Ne illud quidem credibile fuisset, cum tribus uenisse, omnes liberasse. Quod tamen si ita fecissem, cur potius tris seruos inopiae signum putares quam tris libertos opulentiae?
– 6- Nescis profecto, nescis, Aemiliane, philosophum accusare, qui famulitii paucitatem obprobraris, quam ego gloriae causa ementiri debuissem, quippe qui scirem non modo philosophos, quorum me sectatorem fero, uerum etiam imperatores populi Romani paucitate seruorum gloriatos. – 7- Itane tandem ne haec quidem legere patroni tui: M. Antonium consularem solos octo seruos domi habuisse, Carbonem uero illum, qui rebus potitus est, uno minus, at enim Manio Curio tot adoreis longe incluto, quippe qui ter triumphum una porta egerit, ei igitur Manio Curio duos solos in castris calones fuisse? – 8- Ita ille uir de Sabinis deque Samnitibus deque Pyrro triumphator paucioris seruos habuit quam triumphos. – 9- M. autem Cato nihil oppertus, ut alii de se praedicarent, ipse in ope.ratione sua scriptum reliquit, cum in Hispania<m> consul proficisceretur, tris seruos solos ex urbe duxisse; – 10- quoniam ad uillam publicam uenerat, parum uisum qui uteretur, iussisse duos pueros in foro de mensa emi, eos quinque in Hispaniam duxisse.
– 11- Haec Pudens si legisset, ut mea opinio est, aut omnino huic maledicto supersedisset aut in tribus seruis multitudinem comitum philosophi quam paucitatem reprehendere maluisset.
18. – 1- Idem mihi etiam paupertatem obprobrauit, acceptum philosopho crimen et ultro profitendum. – 2- Enim paupertas olim philosophiae uernacula est, frugi, sobria, paruo potens, aemula laudis, aduersum diuitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada. – 3- Neminem umquam superbia inflauit, neminem inpotentia deprauauit, neminem tyrannide efferauit, delicias uentris et inguinum neque uult ullas neque potest. – 4- Quippe haec et alia flagitia diuitiarum alumni solent. Maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies, – 5- ut contra haut temere inter inlustris uiros diuites comparent, sed quemcunque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est. – 6- Paupertas, inquam, prisca aput saecula omnium ciuitatium conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnis nationes perfuncta. – 7- Eadem est enim paupertas apud Graecos in Aristide iusta, in Phocione benigna, in Epaminonda strenua, in Socrate sapiens, in Homero diserta. – 8- Eadem paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundauit, proque eo in <h>odiernum diis immortalibus simpulo et catino fictili sacrificat.