Apuleius – Apologia
72. – 1- Cum in hoc statu res esset inter precationem matris et metum fili, fortene an fato ego aduenio pergens Alexandream. Dixissem hercule ‘quod utinam numquam euenisset’, ni me uxoris meae respectus prohiberet. – 2- Hiemps anni erat. Ego ex fatigatione itineris aduectus apud Appios i<s>tos amicos meos, quos honoris et amoris gratia nomino, aliquam multis diebus decumbo. – 3- Eo uenit ad me Pontianus. Nam fuerat mihi non ita pridem ante multos annos Athenis per quosdam communis amicos conciliatus et arto postea contubernio intime iunctus. – 4- Facit omnia circa ho<no>rem meum obseruanter, circa salutem sollicite, circa amorem callide. Quippe etenim uidebatur sibi peridoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo totam domus fortunam concrederet. – 5- Ac primo quidem uoluntatem meam uerbis inuersis periclitabundus, quoniam me uiae cupidum et conuersum ab uxoria re uidebat, orat saltem paulisper manerem: uelle se mecum proficisci; hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset. – 6- Multis etiam precibus meis Appiis aufert, ut ad sese in domum matris suae transferar: salubriorem mihi habitationem futuram; praeterea prospectum maris, qui mihi gratissimus est, liberius me ex ea fruiturum.
73. – 1- Haec omnia adnixus impenso studio persuadet, matrem suam suumque fratrem, puerum istum, mihi commendat. Non nihil a me in communibus studiis adiuuantur, augetur oppido familiaritas. – 2- Interibi reualesco; dissero aliquid postulantibus amicis publice. Omnes qui aderant ingenti celebritate basilicam, qui locus auditorii erat, complentes inter alia pleraque congruentissima uoce ‘insigniter’ adclamant petentes ut remanerem, fierem ciuis Oeensium. – 3- Mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus consensum publicae uocis pro diuino auspicio interpretatur aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere; mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere. – 4- Ni id onus recipiam, quoniam non formosa pupilla, sed mediocri facie mater liberorum mihi offeratur, _ si haec reputans formae et diuitiarum gratia me ad aliam condicionem reseruarem, neque pro amico neque pro philosopho facturum.
– 5- Nimis multa oratio est, si uelim memorare quae ego contra responderim, – 6- quam diu et quotiens inter nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me aggressus haud prius omiserit quam de<ni>que impetrarit, – 7- non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaueram. – 8- Mox tamen talem feminam nihilo segnius uolui quam si ultro appetissem. Persuaserat idem Pontianus matri suae, ut me aliis omnibus mallet, et quam primum hoc perficere incredibili studio auebat. – 9- Vix ab eo tantulam moram impetramus, dum prius ipse uxorem duceret, frater eius uirilis togae usum auspicaretur: tunc deinde ut nos coniungeremur.
74. – 1- Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt sine maximo causae dispendio tran<s>gredi, ne Pontiano, cui h.errorem suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc leuitatem exprobrare. – 2- Confiteor enim _ quod mihi obiectum est _ eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique ne matrimonium nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis facere paratum fuisse, – 3- quamquam omnis illa tam foeda animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non ipsi uitio uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio Rufino, qui unum neminem in terris uiliorem se aut improbiorem aut inquinatiorem reliquit. – 4- Paucis hominem, quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si omnino de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium istud mihi ex summis uiribus conflauit.
– 5- Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum. – 6- Et sane habet in h.istis quod sibi plaudat. Est enim omnium litium depector, omnium falsorum commentator, omnium simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar; iam inde ab ineunte aeuo cunctis probris palam notus, – 7- olim in pueritia, priusquam isto caluitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuuentute saltandis fabulis exossis plane et eneruis, sed, ut audio, indocta et rudi mollitia. Negatur enim quicquam histrionis habuisse praeter impudicitiam.
75. – 1- In hac etiam aetate qua nunc est _ qui istum di perduint! Multus honos auribus praefandus est _ domus eius tota lenonia, tota familia contaminata; ipse propudiosus, uxor lupa, filii similes. – 2- Prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae, triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris peruium. Neque enim ulli ad introeundum metus est, nisi qui pretium marito non attulit. – 3- Ita ei lecti sui contumelia uectigalis est. Olim sollers suo, nunc coniugis corpore uulgo meret. Cum ipso plerique _ nec mentior! _ cum ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur. – 4- Iam illa inter uirum et uxorem non.tam. conlusio: qui amplam stipem mulieri detulerunt, nemo eos obseruat, suo arbitratu discedunt; qui inaniores uenere, signo dato pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum uenerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint.
– 5- Quid enim faciat homo miser ampliuscula fortuna deuolutus, quam tamen fraude patris ex inopinato inuenerat? Pater eius plurimis creditoribus defaeneratus maluit pecuniam quam pudorem. – 6- Nam cum undique uersum tabulis flagitaretur et quasi insanus ab omnibus obuiis teneretur, – 7- ‘pax’ inquit, negat posse dissoluere, anulos aureos et omnia insignia dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur. – 8- Pleraque tamen rei familiaris in nomen uxoris callidissima fraude confert. Ipse egens, nudus et ignominia sua tutus reliquit Rufino huic _ non mentior! _, sestertium XXX deuorandum. Tantum enim ad eum ex bonis matris liberum uenit, praeter quod ei uxor sua cotidianis dotibus quaesiuit. – 9- Quae tamen omnia in paucis annis ita hic degulator studiose in uentrem condidit et omnimodis conlurchinationibus dilapidauit, ut crederes metuere ne quid habere ex fraude paterna diceretur. – 10- Homo iustus et morum dedit operam, quod male partum erat ut male periret, nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter ambitionem miseram et profundam gulam.
76. – 1- Ceterum uxor iam propemodum uetula et effeta totam domum contumeliis adnuit. – 2- Filia autem per adulescentulos ditiores inuitamento matris suae nequicquam circumlata, quibusdam etiam procis ad experiundum permissa, nisi in facilitatem Pontiani incidisset, fortasse an adhuc uidua ante quam nubta domi sedisset. – 3- Pontianus ei multum quidem dehortantibus nobis nuptiarum titulum falsum et imaginarium donauit, non nescius eam paulo ante quam duceret a quodam honestissimo iuuene, cui prius pacta fuerat, post satietatem derelictam.
– 4- Venit igitur ad eum noua nupta secura et intrepida, pudore dispoliato, flore exsoleto, flammeo obsoleto, uirgo rursum post recens repudium, nomen potius adferens puellae quam integritatem. – 5- Vectabatur octaphoro; uidistis profecto qui adfuistis, quam improba iuuenum circumspectatrix, quam inmodica sui ostentatrix. Quis non disciplina<m> matris agnouit, cum in puella uideret i<m>medicatum os et purpurissatas genas et inlices oculos. – 6- Dos erat a creditore omnis ad teruncium pridie sumpta et quidem grandior, quam domus exhausta et plena liberis postulabat.
77. – 1- Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, – 2- infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat. Suadet quam primum ex tanto periculo, dum licet, pedem referat, rem matris ipse potius habeat quam homini extrario sciens transmittat. – 3- Ni ita faciat, inicit scrupulum amanti adulescentulo ueterator, minatur se filiam abducturum.
– 4- Quid multis? Iuuenem simplicem, praeterea nouae nuptae inlecebris obfrenatum suo arbitratu de uia deflectit. – 5- It ille ad matrem uerborum Rufini gerulus, sed nequicquam temptata eius grauitate ultro ipse leuitatis et inconstantiae increpitus reportat ad socerum haud mollia: – 6- matri suae praeter ingenium placidissimum immobili iram quoque sua expostulatione accessisse, non mediocre pertinaciae alumentum; – 7- respondisse eam denique non clam se esse Rufini exoratione secum expostulari; eo uel magis sibi auxilium mariti aduersum eius desperatam auaritiam comparandum.
78. – 1- Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae ita ira extumuit, ita exarsit furore, ut in feminam sanctissimam et pudicissimam praesente filio eius digna cubiculo suo diceret, – 2- amatricem eam, me magum et ueneficum clamitaret multis audientibus – quos, si uoles, nominabo- ; se mihi sua manu mortem allaturum. – 3- Vix hercule possum irae moderari, ingens indignatio animo oboritur. Tune, effeminatissime, tua manu cuiquam uiro mortem minitari<s>? – 4- At qua tandem manu? Philomelae an Medeae an Clytemnestrae? Quas tamen cum saltas _ tanta mo<l>litia animi, tanta formido ferri est _, sine cludine saltas.
– 5- Sed ne longius ab ordine digrediar: Pudentilla postquam filium uidet praeter opinionem contra suam esse sententiam deprauatum, rus profecta scripsit ad eum obiurgandi gratia illas famosissimas litteras, quibus, ut isti aiebant, confessa est sese mea magia in amorem inductam dementire. – 6- Quas tamen litteras tabulario Pontiani praesente et contra scribente Aemiliano nudius tertius tuo iussu, Maxime, testato describsimus; in quibus omnia contra praedicationem istorum pro me reperiuntur.
79. – 1- Quamquam, etsi destrictius magum me dixisset, posset uideri excusabunda se filio uim meam quam uoluntatem suam causari maluisse. An sola Phaedra falsum epistolium de amore commenta est? At non omnibus mulieribus haec ars usitata est, ut, cum aliquid eius modi uelle coeperunt, malint coactae uideri? – 2- Quod si etiam animo ita putauit, me magum esse, idcircone magus habear, quia hoc scripsit Pudentilla? Vos tot argumentis, tot testibus, tanta oratione magum me non probatis: illa uno uerbo probaret? Et quanto tandem grauius habendum est quod in iudicio subscribitur quam quod in epistola scribitur! – 3- Quin tu me meismet factis, non alienis uerbis reuincis?
Ceterum eadem uia multi rei cuiusuis maleficii postulabuntur, si ratum futurum est quod quisque in epistola sua uel amore uel odio cuiuspiam scripserit. – 4- ‘Magum te scripsit Pudentilla: igitur magus es.’ Quid si consulem me scripsisset: consul essem? Quid enim si pictorem, si medicum, quid denique, si innocentem? Num aliquid horum putares idcirco, quod illa dixisset? Nihil scilicet. – 5- Atqui periniurium est ei fidem in peioribus <habere, cui in melioribus> non haberes, posse litteras eius ad perniciem, non posse ad salutem. – 6- ‘Sed inqui<e>t<i> animi fuit, efflictim te amabat.’ Concedo interim. Num tamen omnes qui amantur magi sunt, si hoc forte qui amat scripserit? C<r>edo nunc quod Pudentilla me in eo tempore non amabat, siquidem id foras scripsit, quod palam erat mihi obfuturum.
80. – 1- Postremo quid uis: sanam an insanam fuisse, dum scriberet? Sanam dices? Nihil ergo erat magicis artibus passa. Insanam respondebis? Nesciit ergo quid scribserit, eoque ei fides non habenda est; immo etiam, si fuisset insana, insanam se esse nescisset. – 2- Nam ut absurde facit qui tacere se dicit, quod ibidem dicendo tacere sese non tacet et ipsa professione quod profitetur infirmat, ita uel magis hoc repugnat: ‘ego insanio’, quod uerum non est, nisi sciens dicit; porro sanus est, qui scit quid sit insania, quippe insania scire se non potest, non magis quam caecitas se uidere. – 3- Igitur Pudentilla compos mentis fuit, si compotem mentis se non putabat. Possum, si uelim, pluribus, sed mitto dialectica.
Ipsas litteras longe aliud clamantis et quasi dedita opera ad iudicium istud praeparatas et accommodatas recitabo. Accipe tu et lege, usque dum ego interloquar. – …-
– 4- Sustine paulisper quae secuntur; nam ad deuerticulum rei uentum est. – 5- Adhuc enim, Maxime, quantum equidem animaduerti, nusquam mulier magiam nominauit, sed ordinem repetiuit eundem, quem ego paulo prius, de longa uiduitate, de remedio ualetudinis, de uoluntate nubendi, de meis laudibus, quas ex Pontiano cognouerat, de suasu ipsius, ut mihi potissimum nuberet.