Apuleius – Apologia

48. – 1-  Mulierem etiam liberam perductam ad me domum dixistis eiusdem Thalli ualetudinis, quam ego pollicitus sim curaturum, eam quoque a me incantatam corruisse. – 2-  Vt uideo, uos palaestritam, non magum accusatum uenistis: ita omnis qui me accessere dicitis cecidisse. – 3-  Negauit tamen quaerente te, Maxime, Themison medicus, a quo mulier ad inspiciendum perducta est, quicquam ultra passam nisi quaesisse me, ecquid illi aures obtinnirent et utra earum magis; – 4- ubi responderit dexteram sibi aurem nimis inquietam, confestim discessisse.

– 5-  Hic ego, Maxime, quanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis tempero, necubi tibi ob causam istam uidear blanditus, tamen sollertiam tuam in percontando nequeo quin laudem. – 6-  Dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti tu nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit incantandi. – 7-  Responderunt: ‘Vt mulier rueret.’ ‘Quid deinde? Mortua est?’ inquis. Negarunt. ‘Quid ergo dicitis? Quod Apulei commodum, si ruisset?’

– 8-  Ita enim pulchre ac perseueranter tertio quaesisti, ut qui scires omnium factorum rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri, facta concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos nominari, quod cur quaeque facta sint expediant. – 9-  Ceterum negare factum facilis res est et nullo patrono indiget; recte factum uel perperam docere, id uero multo arduum et difficile est. Frustra igitur an factum sit anquiritur, quod nullam malam causam habuit ut fieret. – 10-  Ita facti reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionis liberatur, si nulla fuit ei ratio peccandi.

– 11-  Nunc quoniam neque incantatam neque prostratam mulierem probauerunt et ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi, Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, – 12-  non tam purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim. – 13-  Dicam igitur quam breuissime potuero; etenim admonendus es mihi, non docendus.

49. – 1-  Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, – 2-  igitur postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit, et cur quaeque membra nobis diuina prouidentia fabricata sint aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset. – 3-  Primam causam primordiis corporis adtribuit, si ipsae elementorum qualitates, uuida et frigida, et hi.is duae aduorsae non congruant. Id adeo euenit, cum quaepiam earum modo excessit aut loco demigrauit. – 4-  Sequens causa morborum inest in eorum uitio, quae iam concreta ex simplicibus elementis una tamen specie coaluerunt, ut est sanguinis species et uisceris et ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus mixta sunt. – 5-  Tertio in corpore concrementa uarii fellis et turbidi spiritus et pinguis humoris nouissima aegritudinum incitamenta sunt.

50. – 1-  Quorum e numero praecipuast materia morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida et tumida tabes fluit. – 2-  Ea namque tabes si foras corporis prospirauit, maiore dedecore quam noxa diffunditur. Pectoris enim primorem cutim uitiligine insignit et omnimodis maculationibus conuariat. – 3-  Sed cui hoc usu uenerit, numquam postea comitiali morbo adtemptatur. Ita aegritudinem animi grauissimam leui turpitudine corporis compensat.

– 4-  Enimuero si perniciosa illa dulcedo intus cohibita et bili atrae sociata uenis omnibus furens peruasit, dein ad summum caput uiam molita dirum fluxum cerebro immiscuit, ilico regalem partem animi debilitat, quae ratione pollens uerticem hominis uelut arcem et regiam insedit. – 5-  Eius quippe diuinas uias et sapientis meatus obruit et obturbat. Quod facit minore pernicie per soporem, cum potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia strangulatione modice angit. – 6-  Sed si usque adeo aucta est, ut etiam uigilantium capiti offundatur, tum uero repentino mentis nubilo obtorpescunt et moribundo corpore, cessante animo cadunt. – 7-  Eum nostri non modo maiorem et comitialem, uerum etiam diuinum morbum, ita ut Graeci _____ _____, uere nuncuparunt, uidelicet quod animi partem rationalem, quae longe sanctissimast, eam uiolet.

51. – 1-  Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui pro tempore perspicue explicatam. – 2-  Cui ego fidem arbitratus causam diuini morbi esse, cum illa pestis in caput redu<n>dauit, haudquaquam uideor de nihilo percontatus, an esset mulieri illi caput graue, ceruix torpens, tempora pulsata, aures sonorae. et. – 3-  Ceterum, quod dexterae auris crebriores tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus adacti. Nam dextera corporis ualidiora sunt eoque minus spei ad sanitatem relinquunt, cum et ipsa aegritudini succumbunt. – 4-  Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit: quibus aeque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam. – 5-  Longum est, si uelim Theophrasti quoque sententiam de eodem morbo recensere. Est enim etiam eius egregius liber de caducis. – 6-  Quibus tamen in alio libro, quem de inuidentibus animalibus conscribsit, remedio esse ait exuuias stelionum, quas uelut senium more ceterorum serpentium temporibus statutis exuant; – 7-  sed nisi confestim eripias, malignone praesagio an naturali adpetentia ilico conuertuntur et deuorant.

– 8-  Haec idcirco commemoraui nobilium philosophorum disputata, simul et libros sedulo nominaui nec ullum ex medicis aut poetis uolui attingere, ut isti desinant mirari, si philosophi suapte doctrina causas morborum et remedia nouerunt.

– 9-  Igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione qui adduxit ac mea ratiocinatione recte factum esse conueniat, – 10-  aut constituant magi et malefici hominis esse morbis mederi, aut, si hoc dicere non audent, fateantur se in puero et muliere caducis uanas et prorsus caducas calumnias intendisse.

52. – 1-  Immo enim, si uerum uelis, Aemiliane, tu potius caducus qui iam tot calumniis cecidisti. Neque enim grauius est corpore quam corde collabi, pede potius quam mente corruere, in cubiculo despui quam in isto splendidissimo coetu detestari. – 2-  At tu fortasse te putas sanum, quod non domi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te duxerit, sequeris. Atqui contende, si uis, furorem tuum cum Thalli furore: inuenies non permultum interesse, nisi quod Thallus sibi, tu etiam aliis furis. – 3-  Ceterum Thallus oculos torquet, tu ueritatem; Thallus manus contrahit, tu patronos; Thallus pauimentis inliditur, tu tribunalibus. Postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans peccat; – 4-  at tu, miser, prudens et sciens delinquis, tanta uis morbi te instigat. Falsum pro uero insimulas; infectum pro facto criminaris; quem innocentem liquido scis, tamen accusas ut nocentem.

53. – 1-  Quin etiam _ quod praeterii _ sunt quae fatearis nescire, et eadem rursus, quasi scias, criminari<s>. – 2-  Ais enim me habuisse quaedam sudariolo inuoluta apud lares Pontiani. Ea inuoluta quae et cuius modi fuerint, nescisse te confiteris, neque praeterea quemquam esse qui uiderit; tamen illa contendis instrumenta magiae fuisse. – 3-  Nemo tibi blandiatur, Aemiliane: non est in accusando uersutia ac ne impudentia quidem, ne tu arbitreris. Quid igitur? Furor infelix acerbi animi et misera insania crudae senectutis.

– 4-  His enim paene uerbis cum tam graui et perspicaci iudice egisti: ‘Habuit Apuleius quaepiam linteolo inuoluta apud lares Pontiani. Haec quoniam ignoro quae fuerint, iccirco magica fuisse contendo. Crede igitur mihi quod dico, quia id dico quod nescio.’ – 5-  O pulchra argumenta et aperte crimen reuincentia! ‘Hoc fuit, quoniam quid fuerit ignoro.’ Solus repertus es, Aemiliane, qui scias etiam illa quae nescis. Tantum super omnis stultitia euectus es, – 6-  quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne is quidem confidendum esse aiunt quae uidemus, at tu de illis quoque adfirmas, quae neque conspexisti umquam neque audisti.

– 7-  Pontianus si uiueret atque eum interrogares, quae fuerint in illo inuolucro, nescire se responderet. – 8-  Libertus eccille, qui clauis eius loci in hodiernum habet et a uobis stat, numquam se ait inspexisse, quanquam ipse aperiret utpote promus librorum qui illic erant conditi, paene cotidie et clauderet, saepe nobiscum, multo saepius solus intraret, linteum in mensa positum cerneret sine ullo sigillo, sine uinculo. – 9-  Quidni enim? Magicae res in eo occultabantur: eo neglegentius adseruabam, sed enim libere scrutandum et inspiciendum si liberet, etiam auferendum temere exponebam, alienae custodiae commendabam, alieno arbitrio permittebam!

– 10-  Quid igitur inpraesentiarum uis tibi credi? Quodne Pontianus nescierit, qui indiuiduo contubernio mecum uixit, id te scire, quem numquam uiderim nisi pro tribunali? – 11-  An quod libertus adsiduus, cui omnis facultas inspiciendi fuit, quod is libertus non uiderit, te qui numquam eo accesseris uidisse?

– 12-  Denique ut quod non uidisti, id tale fuerit quale dicis. Atqui, stulte, si hodie illud sudariolum tu intercepisses, quicquid ex eo promeres, ego magicum negarem. 54. – 1-  Tibi adeo permitto, finge quiduis, r.eminiscere, excogita, quod possit magicum uideri: tamen de eo tecum decertarem. – 2-  Aut ego subiectum dicerem aut remedio acceptum aut sacro traditum aut somnio imperatum. Mille alia sunt quibus possem more communi et uulgatissima obseruationum consuetudine uere refutare. – 3-  Nunc id postulas, ut, quod reprehensum et detentum tamen nihil me apud bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et incognitum condemnet.

– 4-  Haud sciam an rursus, ut soles, dicas: ‘Quid ergo illud fuit, quod linteo tectum apud lares potissimum deposuisti?’ Itane est, Aemiliane? Sic accusas, ut omnia a reo percontere, nihil ipse adferas cognitum? – 5-  ‘Quam ob rem piscis quaeris?’ ‘Cur aegram mulierem inspexisti?’ ‘Quid in sudario habuisti?’ Vtrum tu accusatum an interrogatum uenisti? Si accusatum, tute argue quae dicis; si interrogatum, noli praeiudicare quid fuerit, quod ideo te necesse est interrogare, quia nescis.

– 6-  Ceterum hoc quidem pacto omnes homines rei constituentur, si ei, qui nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi, omnis contra facultas percontandi. Quippe omnibus sic, ut forte negotium magiae facessitur, quicquid omnino egerint obicietur. – 7-  Votum in alicuius statuae femore signasti: igitur magus es. Aut cur signasti? Tacitas preces in templo deis allegasti: igitur magus es. Aut quid optasti? Contra, nihil in templo precatus es: igitur magus es. Aut cur deos non rogasti? Similiter, si posueris donum aliquod, si sacrificaueris, si uerbenam sumpseris. – 8-  Dies me deficiet, si omnia uelim persequi, quorum rationem similiter calumniator flagitabit. Praesertim quod conditum cumque, quod obsignatum, quod inclusum domi adseruatur, id omne eodem argumento magicum dicetur aut e cella promptaria in forum atque in iudicium proferetur.

55. – 1-  Haec quanta sint et cuiusce. modi, Maxime, quantusque campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur, quantique sudores innocentibus hoc uno sudariolo adferantur, possum equidem pluribus disputare, – 2-  sed faciam quod institui: etiam quod non necesse est confitebor et interrogatus ab Aemiliano respondebo. – 3-  Interrogas, Aemiliane, quid in sudario habuerim.