Apuleius – De Dogmate Platonis L. II

I. Moralis philosophiae caput est, Faustine fili, ut scias quibus ad beatam vitam perveniri rationibus possit. Verum ut beatitudinem bonorum fine ante alia contingere putes, ostendam quae de hoc Plato senserit. Bonorum igitur alia eximia ac prima per se ducebat esse, per praeceptionem cetera bona fieri existimabat. Prima bona esse deum summum mentemque illam, quam νοũν idem vocat; secundum ea quae ex priorum fonte profluerent esse animi virtutes: prudentiam, iustitiam, pudicitiam, fortitudinem; sed his omnibus praestare prudentiam; secundam numero ac potestate continentiam posuit; has iustitiam sequi; fortitudinem quartam esse. Differentiam hanc bonorum esse constituit: partim divina per se et prima simplicia duci bona; alia hominum nec eadem omnium existimari. Divina quapropter esse atque simplicia virtutes animi, humana autem bona eaque quorundam esse[nt], quae cum corporis commodis congruunt, et illa quae nominamus externa, quae sapientibus et cum ratione ac modo viventibus sunt sane bona, stolidis et eorum usum ignorantibus esse oportet mala.

II. Bonum primum est verum et divinum illud, optimum et amabile et concupiscendum, cuius pulchritudinem rationabiles adpetunt mentes natura duce instinctae ad[em] eius ardorem. Et quod non omnes id adipisci queunt neque primi boni adipiscendi facultatem possunt habere, ad id feruntur quod hominum est, quod secundum nec commune multis est nec omnibus similiter bonum. Namque adpetitus et agendi aliquid cupido aut ver[b]o bono incitatur aut eo quod videatur bonum. Unde natura duce cognatio quaedam est cum bonis ei animae portioni[s], quae cum ratione consentit. Accidens autem bonum est et putatur, quod corpori rebusque venientibus extrinsecus copulatur. Et illum quidem, qui natura inbutus est ad sequendum bonum, non modo sibimet intimatum putat, sed omnibus etiam hominibus; nec pari aut simili modo, verum (etiam) … unumquemque acceptum esse, dehinc proximis et mox ceteris, qui familiari usu vel notitia iunguntur.

III. Hominem ab stirpe ipsa neque absolute malum nec bonum nasci, sed ad utrumque proclive ingenium eius esse; habere semina quidem quaedam utrarumque rerum cum nascendi origine copulata, quae educationis disciplina in partem alteram debeant emicare; doctoresque puerorum nihil antiquius curare oportet quam ut amatores virtutum velint esse, moribus, institutis eos ad id prorsus inbuere, et regere et regi discant magistra iustitia. Quare praeter cetera induci ad hoc eos oportere, ut sciant quae sequenda fugiendaque sint, esse honesta et turpia, plena illa voluptatis ac laudis, haec [tenus] dedecoris ac turpitudinis; honesta eadem, quae sunt bona, confidenter optare non oportere. Tria genera ingeniorum ab eo sunt comprehensa, quorum praestans et egregium appellat unum, alterum deterrimum pessimumque, tertium ex utroque modice temperatum medium nuncupavit: mediocritatis huius vult esse participes puerum docilem et virum progredientem ad modestiam eundemque commodum ac venustum. Eiusmodi quippe medietatis inter virtutes et vitia intercedere dicebat tertium quiddam, ex quo alia laudanda, alia culpanda essent. Inter scientiam et inscientiam validam alteram opinionem, alteram falsam pervicaciae vanitate iactatam, inter pudicitiam libidinosamque vitam abstinentiam et intemperantiam posuit, fortitudini ac timori medios pudorem et ignaviam fecit. Horum quippe, quos mediocres vult videri, neque sinceras esse virtutes nec vitia tamen mera et intemperata, sed hinc atque inde permixta esse.

IV. Malitiam vero deterrimi et omnibus vitiis inbuti hominis ducebat esse; quod accidere censebat, cum optima et rationabilis portio et quae etiam imperitare ceteris debet, servit aliis, illae vero vitiorum ducatrices, iracundia et libido, ratione sub iugum missa dominantur. Eandem malitiam de diversis, abundantia inopiaque, constare; nec solum eam inaequalitatis vitio claudicare arbitratur, sed etiam incumbere dissimilitudine; neque enim posse[t] cum bonitate congruere, quae a semetipsa tot modis discrepet et non solum disparilitatem, sed etiam inconcinnitatem prae se gerat. Tres quapropter partes animae tribus dicit vitiis urgueri: prudentiam indocilitas inpugnat, quae non abolitionem infert scientiae, sed contraria est disciplinae discendi huius duas ab eo species accipimus, inperitiam et fatuitatem, quarum inperitia sapientiae, fatuitas prudentiae inveniuntur inimicae, iracundiam audacia; in eius comitatum secuntur indignatio et incommobilitas aorgesian sic interim dixerim, quae non extinguit incitamenta irarum, sed ea stupore defigit immobili. Cupiditatibus luxuriam, id est adpetitus adplicat voluptatum et desideriorum ad fruendum potiendumque haustus inexplebiles. Ex hac manat avaritia atque lascivia, quarum altera liberalitatem coercet, altera inmoderatius fundendo patrimonia prodigit facultates.

V. Sed virtutem Plato habitum esse dicit mentis optime et nobiliter figuratum, quae concordem sibi, quietem, constantem etiam eum facit, cui fuerit fideliter intimata, non verbis modo sed factis etiam secum et cum ceteris congruentem: haec vero proclivius, si ratio in regni sui solio constituta adpetitus e(s)t iracundias semper [in] domitas et in frenis habet ipsaeque ita oboediunt, ut tranquillo ministerio fugantur. Unimodam vero esse virtutem, quod bonum suapte natura[e] adminiculo non indiget, perfectum autem quod sit solitudine debet esse contentum. Nec solum aequalitas verum etiam similitudo cum virtutis ingenio coniungitur: ita enim secum ex parte omni congruit, ut ex se apta sit sibique respondeat. Hinc et medietates easdemque virtutes ac summitates vocat, non solum quod careant redundantia et egestate, sed quod in meditullio quodam vitiorum sitae sint; fortitudo quippe circumsistitur hinc audacia, inde timiditate; audacia quidem confidentiae fit abundantia, metus vero vitio deficientis audaciae.

VI. Virtutum perfectae quaedam, inperfectae sunt aliae; et inperfectae illae, quae in omnibus beneficio solo naturae proveniunt vel quae solis disciplinis traduntur et magistra ratione discuntur; eas igitur, quae ex omnibus constent, dicemus esse perfectas. Inperfectas virtutes semet comitari negat; eas vero, quae perfectae sint, individuas sibi et inter se conexas esse ideo maxime arbitratur, quod ei, cui sit egregium ingenium, si accedat industria, usus etiam et disciplina, quam dux rerum ratio fundaverit, nihil relinquetur, quod non virtus administret. Virtutes omnes cum animae partibus dividit et illam virtutem, quae ratione sit nixa et est spectatrix diiudicatrixque omnium rerum, prudentiam dicit atque sapientiam; quarum sapientiam disciplinam vult videri divinarum humanarumque rerum, prudentiam vero scientiam esse intellegendorum bonorum et malorum, eorum etiam, quae media dicuntur. In ea vero parte quae iracundior habeatur fortitudinis sedes esse et vires animae nervosque ad ea inplenda, quae nobis severius agenda legum inponuntur imperio. Tertia pars mentis est cupidinum et desideriorum, cui necessario abstinentia comes est, quam vult esse servatricem convenientiae eorum, quae natura recta pravaque sunt in homine. A displicentia(m) ad mediocritatem libido flectitur actusque voluptarios ratione huius dicit ac modestia coerceri.

VII. Per has tres animae partes quartam virtutem, iustitiam, aequaliter dividentem se scientiamque causam esse dicit, ut unaquaeque portio(re) ratione ac modo ad fungendum munus oboediat. Hanc ille heros modo iustitiam nominat, nunc universae virtutis nuncupatione conplectitur et item fidelitatis vocabulo nuncupat; sed cum ei a quo possidetur est utilis, benivolentia est, at cum foras spectat et est fida speculatrix utilitatis alienae, iustitia nominatur. Est et illa iustitia, quae quartum in vulgata divisione virtutum locum possidet, quae cum religiositate, id est hosioteti, copulatur; quarum religiositas deum honori ac suppliciis divinae rei mancipata est, illa vero hominum societatis et concordiae remedium atque medicina est. Duabus autem aequalibus de causis utilitatem hominum iustitia regit, quarum est prima numerorum observantia et divisionum aequalitas et eorum quae pacta sunt symbole, ad haec ponderum mensurarumque custodia et communicatio opum publicarum; secunda finalis est et veniens ex aequitate partitio, ut singulis in agros dominatus congruens deferatur ac servetur, (bonus) opimis optatior, minor non bonis; ad hoc bonus quisque natura et industria in honoribus et officiis praeferatur, pessimi cives luce careant dignitatis. Sed ille iustus in defetendo honore ac servando modus est ei qui est suffragator bonorum et malorum subiugator, ut semper in civitate emineant, quae sunt omnibus profutura, iaceant et subiecta sint cum suis auctoribus vitia.

VIII. Quod facilius obtinebitur, si duobus exemplis instruamur: unius divini ac tranquilli ac beati, alterius inreligiosi et inhumani ac merito intestabilis, ut pessimo quidem alienus et aversus a recta vivendi ratione, pro facultate sua divino illi et caelesti bonus similior esse velit. Hinc rhetoricae duae sunt apud eum partes, quarum una est disciplina contemplatrix bonorum, iusti tenax, apta et conveniens cum secta eius qui politicus vult videri; alia vero adulandi scientia est, captatrix verisimilium, usus nulla ratione collectus sic enim alogon trithen elocuti sumus, quae persuasum velit quod docere non valeat. Hanc dynamin tou peithein aneu tou didaskein definivit Plato, quam civilitatis articuli umbram, id est imaginem, nominavit. Civilitatem, qua politiken vocat, ita vult a nobis intellegi, ut eam esse ex virtutum numero sentiamus. Nec solum agentem atque in ipsis administrationibus rerum spectari, sed ab ea universa discerni; nec solum providentiam prodesse civilibus rebus, sed omnem sensum eius atque propositum fortunatum et beatum statum facere civitatis.

IX. Haec eadem utilitati animae procurat duobus modis; altera namque legalis est, iuridicialis altera. Sed prior consimilis est exercitationi, per quam pulchritudo animae et robur adquiritur, sicut exercitatione valitudo corpis gratiaque retinetur; iuridicialis illa medicinae par(s) est, nam morbis animae medetur sicut illa corporis. Has disciplinas vocat plurimumque earum curationem commoditatis adferre profitetur. Harum imitatrices esse coquinam et unguentariam et artem sophisticam professionemque iuris blandas et adsentationum inlecebris turpes profitentibus, inutiles cunctis. Quarum sophisticam coquinae coniungit; nam ut illa medicinae professione interdum opinionem inprudentium captat, quasi ea quae agit cum morborum medela conveniant, sic sophisticen imitata iuridicialem statum dat opinionem stultis, quasi iustitiae studeat, quam iniquitati favere constat. Unguentariam vero professio[nes] iuris imita[n]tur; nam sicut illa dum remedio vult esse, per quod species corporibus ac valitudo serventur, non modo utilitatem corporum minuit, sed robur etiam viresque frangit et verum colorem ad desidiam sanguinis mutat, sic haec (in) scientiam imitata iuris simulat quidem virtutem se animis augere, cenervat autem, quod in illis nativae fuerit industriae. Virtutes eas doceri et studeri posse arbitrabatur, quae ad rationabilem animum pertinent, id est sapientiam et prudentiam; et illas, quae vitiosis partibus pro remedio resistunt, id est fortitudinem et continentiam, rationabiles quidem esse, sed superiores virtutes pro disciplinis haberi, ceteras, si perfectae sunt, virtutes appellat; si semiperfectae sunt, non illas quidem disciplinas vocandas esse censet, sed nec in totum existimat disciplinis alienas. Iustitiam vero, quod trinis animae regionibus sparsa sit, artem vivendi ac disciplinam putat, et nunc docilem esse, nunc usu et experiendo provenire.

X. Bonorum autem quaedam sui gratia adserit adpetenda, ut beatitudinem, ut bonum gaudium; alia non sui, ut medicinam; alia et sui et alterius, ut providentiam ceterasque virtutes, quas et sui causa expetimus ut praestantes per se et honestas et alterius, id est beatitudinis, qui virtutum exoptatissimus fructus est. Hoc pacto etiam mala quaedam sui causa fugitanda sunt, alia ceterorum, pleraque et sui et aliorum, ut stultitia et eiusmodi vitia, quae et sui causa vitanda sunt et eorum quae accidere ex his possunt, id est miseriae atque infelicitatis. Eorum, quae adpetenda sunt, quaedam absolute bona dicimus, quae semper atque omnibus, cum adsunt, inchunt commoda, ut virtutes, quarum beatitas fructus est, alia quibusdam nec cunctis vel perpetuo bona, ut vires, valitudo, divitiae et quaecumque corporis et fortunae sunt. Pari pacto et eorum quae declinanda sunt, quaedam omnibus ac semper videri mala, quando nocent atque obsunt, ut sunt vitia et infortunia, quaedam aliis nec ea semper nocere, ut aegritudinem, egestatem et cetera.