Apuleius – De Dogmate Platonis L. I
I. Platoni habitudo corporis cognomentum dedit; namque Aristocles prius est nominatus. Ei Ariston fuisse pater dictus est; ceterum Perictione, Glauci filia, mater fuit: et de utroque nobilitas satis clara; nam Ariston pater per Codrum ab ipso Neptuno originem duxit, a Solone sapientissimo, qui legum Atticarum fundator fuit, maternus derivatus est sanguis. Sunt qui Platonem augustiore conceptu prosatum dicant, cum quidem Apollinis figuratio Perictionae se miscuisset. Mense etiam, qui apud Atticos thargelion dicitur, natus est, die qua apud Delum Latona fertur Apollinem Dianamque peperisse. Pridie Socraten genitum accepimus. Somnium etiam Socratis scitum ferunt: nam vidisse sibi visus est cygni pullum ex altari, quod in Academia Cupidini consecratum est, volasse et in eius gremio residisse et postea olorem illum pinnis caelum petisse, canore musico auditus hominum deorumque mulcentem. Cum hoc Socrates in conventu amicorum referret, Ariston Platonem puerum oblaturus Socrati magistro commodum prosequebatur. Quem ubi adspexit ille ingeniumque intimum de exteriore conspicatus est facie: “Hic ille erat, amici” inquit, “de Academia Cupidinis cygnus”.
II. Talis igitur ac de talibus, Plato non solum heroum virtutibuspraestitit, verum etiam aequiperavit divum potestatibus. Nam Speusippus, domesticis documentis instructus, et pueri eius acre in percipiendo ingenium et admirandae verecundiae indolem laudat, et pubescentis primitias labore atque amore studendi imbutas refert, et in viro harumincrementa virtutum et ceterarum convenisse testatur. Ex isdem genitoribus Glaucus et Adimantus ei fratres fuerunt. Doctores habuit in prima litteratura Dionysium, at in palaestra Aristonem Argis oriundum, tantosque progressus exercitatio ei contulit, ut Pythia et Isthmia de lucta[ta] certaverit.Picturae non aspernans artem, tragoediis et dithyrambis se utilem finxit.Iamque carminum confidentia elatus, certatorem se profiteri cupiebat, ni Socrates humilitatem cupidinis ex eius mentibus expulisset et verae laudisgloriam in eius animum inserere curasset. Et antea quidem Heracliti sectafuerat inbutus. Verum cum se Socrati dedisset, non solum ingenio atquedoctrina Socraticos ceteros vicit, verum etiam labore et elegantia inlustravitsapientiam ab eo sibi traditam: labore, quo adserere eam nisus est; elegantia,per quam venustate et maiestate verborum ei plurimum adhibuit dignitatis.
III. Sed posteaquam Socrates homines reliquit, quaesivit unde proficeret etad Pythagorae disciplinam se contulit; quam etsi ratione diligenti et magnifica instructam videbat, rerum tamen continentiam et castitatem magiscupiebat imitari; et, quod Pythagoreorum ingenium adiutum disciplinis aliis sentiebat, ad Theodorum Cyrenas, ut geometriam disceret, est profectus et astrologiam adusque Aegyptum ivit petitum, ut inde prophetarum etiam ritus addisceret. Et ad Italiam iterum venit et Pythagoreos Eury[ta]tum Tarentinumet seniorem Archytam sectatus est. Atque ad Indos et Magos intendisset animum, nisi tunc eum bella vetuissent. Dialectica quapropter inventia Parmenidae ac Zenonis studiosius exsecutus, ita omnibus quae admirationi sunt singula suos libros explevit, ut primus tripertitam philosophiam copularet, sibique invicem necessarias partes nec pugnare inter se tantummodo, sed etiam mutuis adiuvare auxiliis ostenderet. Nam quamvis de diversis officinis haec ei essent philosophiae membra suscepta, naturalis a Pythagoreis, de Eleaticis rationalis atque moralis ex ipso Socratis fonte, unum tamen ex omnibus et quasi proprii partus corpus effecit; et, cum principes harum familiarum inpolitas sententias et inchoatas auditoribus tradidissent, eas hic, cum ratione limando tum ad orationis augustae honestissimam speciem induendo, perfectas atque etiam admirabiles fecit.
IV. Multi auditorum eius utriusque sexus in philosophia floruerunt.Patrimonium in hortulo, qui Academiae iunctus fuit, et in duobus ministriset in patera, qua diis supplicabat, reliquit; auri tantum, quantum puer nobilitatis insigne in auricula gestavit. Ceterum tres ad Siciliam adventus mali quidam carpunt, diversis opinionibus disserentes. Sed ille primo historiae gratia, ut naturam Aetnae et incendia concavi montis intellegeret, secundo, petitu Dionysi, ut Syracusanis adsisteret, est profectus, et ut municipales leges eius provinciae disceret; tertius eius adventus fugientem Dionem, inpetrata a Dionysio venia, patriae suaereddidit.
Quae autem consulta, quae dogmata graece licet dici, ad utilitatem hominum vivendique et intellegendi ac loquendi rationem extulerit, hinc ordiemur. Nam, quoniam tres partes philosophiae congruere inter se primus obtinuit, nos quoque separatim dicemus de singulis, a naturali philosophia facientes exordium.
V. Initia rerum esse tria arbitratur Plato: deum et materiam inabsolutam,informem, nulla specie nec qualitatis significatione distinctam, rerumque formas, quas ideas idem vocat.Sed haec de Deo sentit, quod sit incorporeus. Is unus, ait, aperimetros, genitor rerumque omnium exstructor, beatus et beatificus, optimus, nihil indigens, ipse conferens cuncta. Quem quidem caelestem pronuntiat, indictum,innominabilem, ut ait ipse, aoraton, adamaston; cuius naturam inveniredifficile est; si inventa sit, in multos eam enuntiari non posse. Platonis haec verba sunt: theon heurein te ergon, heuronta te eis pollous ekpherein adynaton. Materiam vero inprocreabilem incorruptamque commemorat, non ignemneque aquam nec aliud de principiis et absolutis elementis esse, sed ex omnibus primam, figurarum capacem fictionique subiectam, adhuc rudem etfigurationis qualitate viduatam, deus artifex conformat universam. Infinitamvero idcirco, quod ei sit interminata magnitudo; nam quod infinitum estindistinctam magnitudinis habet finem; atque ideo, cum viduata sit fine,infinibilis recte videri potest. Sed neque corpoream (sed) nec sane incorpoream concedit esse; ideo autem non putat corpus, quod omne corpus specie qualicumque non careat; sine corpore vero esse non potest dicere, quod nihil incorporale corpus exhibeat; sed vi et ratione sibi eam videri corpoream, atque ideo nec tactu solo neque tamen sola opinione cogitationis intellegi. Namque corpora, propter insignem evidentiam sui, simili indicio cognosci; sed quae substantiam non habent corporum, ea cogitationibus videri;unde adulterata opinione ambiguam materiae huius intellegi qualitatem.
VI. Ideas vero, id est formas omnium, simplices et aeternas esse neccorporales tamen; esse autem ex his, quae deus sumpserit, exempla rerum quae sunt eruntue; nec posse amplius quam singularum specierum singulas imagines in exemplaribus inveniri gignentiumque omnium, ad instar cerae, formas et figurationes ex illa exemplorum inpressione signari.Ousias, quas essentias dicimus, duas esse ait, per quas cuncta gignanturmundusque ipse; quarum una cogitatione sola concipitur, altera sensibussubici potest. Sed illa, quae mentis oculis comprehenditur, semper et eodemmodo et sui par ac similis invenitur ut quae vere sit; at enim alteraopinione sensibili et inrationabili aestimanda est, quam nasci etinterire. Et, sicut superior vere esse memoratur, hanc non essevere possumus dicere.
Et primae quidem substantiae vel essentiae primum deum esse et mentem formasque rerum et animam; secundae substantiae, omnia quae informantur quaeque gignuntur et quae ab substantiae superioris exemplo originem ducunt, quae mutari et converti possunt, labentia et ad instar fluminum profuga. Adhuc illa, quam dixi, intelligendi substantia quoniam constanti nititur robore, etiam quae de ea disputantur ratione stabili etfide plena sunt. At eius, quae veluti umbra et imago est superioris, rationes quoque et verba, quae de ea disputantur, incostanti suntdisciplina.
VII. Initium omnium corporum materiam esse memoravit; hanc et signariinpressione formarum. Hinc prima elementa esse progenita, ignem et aquam et terram et aera. Quae si elementa sunt, simplicia esse debent neque ad instar syllabarum nexu mutuo copulari, quod istis evenit, quorum substantia multimoda (multi) potestatum coitione conficitur. Quae cum inordinatapermixtaque essent, ab illo aedificatore mundi deo ad ordinem numeris et mensuris in ambitum deducta sunt. Haec e plurimis elementis ad unum redacta esse. Et ignem quidem et aera et aquam habere originem atque principium ex trigono, qui sit anguli recti, imparibus lateribus; terram vero de recti[s] quidem anguli[s] trigonis, sed fastigiis paribus, esse. Etprioris quidem formae tres species existere; pyramidem, octangulam etvigintiangulam sphaeram. Et pyramidem figuram ignis in se habere, octangulamvero aeris, angulatam vicies sphaeram aquae dicatam esse; aequipedum vero trigonum efficere ex esse quadratum, kython, quae terrae sit propria. Quapropter mobilem pyramidis formam igni dedit, quod eius celeritas agitationihuius videatur esse consimilis, secundae velocitatis octangula sphaera est;hanc aeri detulit, qui levitate et pernicitate post ignem secundus esset. Vicen[i]alis sphaera loco tertio est; huius forma fluvida et volubilis aquaesimilior est visa. Restat tesserarum figura, quae cum sit inmobilis terrae constantiam non absurde sortita est. Et alia initia inveniri forsitan posseait, quae deo nota sint vel ei qui sit diis amicus.
VIII. Sed de primis elementis, igni et aqua ceterisque, et illa constareparticulatim animalium et inanimantium corpora; mundumque omnem ex omni aqua totoque igni et aeris universitate cunctaque terra esse factum, et non solum nullam horum partem extra orbem relinqui, sed ne vim quidem eius (et) extrinsecus inveniri. Haec autem invicem ex se intra se apta et conexa esse; idcircoque in igne atque terra aquae et aeri est situs, et, sicut ignis aeri cognatione coniungitur, ita humor adfinitati terrenae iugatur. Hinc unum esse mundum in eoque omnia nec relictum locum, in quo alius, nec elementa superesse, ex quibus alterius mundi corpus possit esse. Ad haec ei adtributa est perpetua iuventas et inviolata valetudo; eoque nihil praeterea extrinsecus est relictum, quod corrumpere posset ingenium eius et, si superesset, non eum laederet, cum ita apud se ex omni parte conpositus atque ordinatus foret, ut adversantia et contraria naturae disciplinaeque eius officere non possent.
Idcirco autem perfectissimo et pulcherrimo mundo instar pulchrae et perfectae sphaerae a fabricatore deo quaesitum est, ut sit nihil indigens,sed operiens omnia coercensque contineat, pulcher et admirabilis, sui similis sibique respondens. Hinc illud etiam: cum septem locorum motushabeantur, progressus et retrocessus, dexteriores ac sinistri, sursum etiam deorsumque nitentium et quae in gyrum circuitumque torquentur, sex superioribus remotis, haec una mundo relicta est sapientia[e] et prudentia[e]propria, ut rationabiliter volveretur. Et hunc quidem mundum nunc sine initio esse dicit, alias originem habere natumque esse: nullum autem eius exordium atque initium esse ideo quod semper fuerit; nativum vero videri, quod ex his rebus substantia eius et natura constet, quae nascendi sortitae sunt qualitatem. Hinc et tangitur et videtur sensibusque corporeis est obvius. Sed quo ei nascendi causam deus praestitit, ideo immortali perseverantia est semper futurus.
IX. Animam vero animantium omnium non esse corpoream nec sane perituram,cum corpore fuerit absoluta, omniumque gignentium esse seniorem; atque ideo et inperitare et regere ea quorum curam fuerit diligentiamque sortita; ipsamque semper et per se moveri, agitatricem aliorum, quae natura sui inmota sunt atque pigra. Sed illam, fontem animarum omnium, caelestem animam, optimam et sapientissimam virtute esse genetricem, subservire etiam fabricatori deo et praesto esse ad omnia inventa eius pronuntiat. Verum substantiam mentis huius numeris et modis confici congeminatis ac multiplicatis augmentis incrementisque per se et extrinsecus partis; et hinc fieri ut musice mundus et canore moveatur.Naturasque rerum binas esse, et earum alteram esse, quam quidem doxasten appellat ille et quae videri oculis et adtingi manu possit; alteram, quaeveniat in mentem, cogitabilem et intellegibilem; detur enim venianovitati verborum, rerum obscuritatibus serventi. Et superiorem quidem partem mutabilem esse ac facilem contuenti, hanc autem, quae mentis acie videtur et penetrabili cogitatione percipitur atque concipitur, incorruptam, inmutabilem, constantem eandemque et semper esse. Hinc et duplicem rationem interpretationemque dicit: namque illa visibilis fortuita et non ita perseveranti suspicione colligitur, at haec intellegibilis vera, perenni et constanti ratione probatur esse.