TL_Quintilianus – Institutiones L. V-VI

I. Fuerant et clari quidem auctores quibus solum videretur oratoris officium docere (namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia ira similibusque non oporteret: et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro dignum arbitrabantur), II. plures vero qui nec ab illis sine dubio partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus, sua confirmare et quae (ex) adverso proponerentur refutare. III. Vtrumcumque est (neque enim hoc loco meam interpono sententiam), hic erit liber illorum opinione maxime necessarius, quo toto haec sola tractantur: quibus sane et ea quae de iudicialibus causis iam dicta sunt serviunt. IV. Nam neque prohoemii neque narrationis est alius usus quam ut huic iudicem praeparent, et status nosse atque ea de quibus supra scripsimus intueri supervacuum foret nisi ad hanc perveniremus. V. Denique ex quinque quas iudicialis materiae fecimus partibus quaecumque alia potest aliquando necessaria causae non esse: lis nulla est cui probatione opus non sit. Eius praecepta sic optime divisuri videmur ut prius quae in commune ad omnis quaestiones pertinent ostendamus, deinde quae in quoque causae genere propria sunt exsequamur.

1. I. Ac prima quidem illa partitio ab Aristotele tradita consensum fere omnium meruit, alias esse probationes quas extra dicendi rationem acciperet orator, alias quas ex causa traheret ipse et quodam modo gigneret; ideoque illas atechnous, id est inartificiales, has entechnous id est artificiales, vocaverunt. II. Ex illo priore genere sunt praeiudicia, rumores, tormenta, tabulae, ius iurandum, testes, in quibus pars maxima contentionum forensium consistit. Sed ut ipsa per se carent arte, ita summis eloquentiae viribus et adlevanda sunt plerumque et refellenda. Quare mihi videntur magnopere damnandi qui totum hoc genus a praeceptis removerant. III. Nec tamen in animo est omnia quae pro his aut contra dici solent complecti. Non enim communes locos tradere destinamus, quod esset operis infiniti, sed viam quandam atque rationem. Quibus demonstratis non modo in exsequendo suas quisque vires debet adhibere, sed etiam inveniendo similia, ut quaeque condicio litium poscet. Neque enim de omnibus causis dicere quisquam potest saltem praeteritis, ut taceam de futuris.

2. I. Iam praeiudiciorum vis omnis tribus in generibus versatur: rebus quae aliquando ex paribus causis sunt iudicatae, quae exempla rectius dicuntur, ut de rescissis patrum testamentis vel contra filios confirmatis: iudiciis ad ipsam causam pertinentibus, unde etiam nomen ductum est, qualia in Oppianicum facta dicuntur et a senatu adversus Milonem: aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis deportatis et adsertione secunda et partibus centumviralium quae in duas hastas divisae sunt. II. Confirmantur praecipue duobus: auctoritate eorum qui pronuntiaverunt, et similitudine rerum de quibus quaeritur; refelluntur autem raro per contumeliam iudicum, nisi forte manifesta in iis culpa erit; vult enim cognoscentium quisque firmam esse alterius sententiam, et ipse pronuntiaturus, nec libenter exemplum quod in se fortasse reccidat facit. III. Confugiendum ergo est in duobus superioribus, si res feret, ad aliquam dissimilitudinem causae, vix autem ulla est per omnia alteri similis. Si id non continget aut eadem causa erit, actionum incusanda neglegentia aut de infirmitate personarum querendum contra quas erit iudicatum, aut de gratia quae testes corruperit, aut de invidia aut de ignorantia, aut inveniendum quod causae postea accesserit. IV. Quorum si nihil erit, licet tamen dicere multos iudiciorum casus ad inique pronuntiandum valere, ideoque damnatum Rutilium, absolutos Clodium atque Catilinam, rogandi etiam iudices ut rem potius intueantur ipsam quam iuri iurando alieno suum donent. V. adversus consulta autem senatus et decreta principum vel magistratuum remedium nullum est, nisi aut inventa quantulacumque causae differentia aut aliqua vel,eorundem vel eiusdem potestatis hominum posterior constitutio quae sit priori contraria: quae si deerunt, lis non erit.

3. I. Famam atque rumores pars altera consensum civitatis et velut publicum testimonium vocat, altera sermonem sine ullo certo auctore dispersum, cui malignitas initium dederit, incrementum credulitas, quod nulli non etiam innocentissimo possit accidere fraude inimicorum falsa vulgantium. Exempla utrimque non deerunt:

4. I. sicut in tormentis quoque, qui est locus frequentissimus, cum pars altera quaestionem vera fatendi necessitatem vocet, altera saepe etiam causam falsa dicendi, quod aliis patientia facile mendacium faciat, aliis infirmitas necessarium. Quid attinet de his plura? Plenae sunt orationes veterum ac novorum. II. Quaedam tamen in hac parte erunt propria cuiusque litis. Nam sive de habenda quaestione agetur, plurimum intererit quis et quem postulet aut offerat et in quem et ex qua causa: sive iam erit habita, quis ei praefuerit, quis et quo modo sit tortus, an credibilia dixerit, an inter se constantia, perseveraverit in eo quod coeperat an aliquid dolore mutarit, prima parte quaestionis an procedente cruciatu. Quae utrimque tam infinita sunt quam ipsa rerum varietas.

5. I. Contra tabulas quoque saepe dicendum est, cum eas non solum refelli sed etiam accusari sciamus usitatum esse. cum sit autem in his aut scelus signatorum aut ignorantia, tutius ac facilius id quod secundo loco diximus tractatur, quod pauciores rei fiunt. II. Sed hoc ipsum argumenta ex causa trahit, si forte aut incredibile est id actum esse quod tabulae continent, aut, ut frequentius evenit, aliis probationibus aeque inartificialibus solvitur, si aut is in quem signatum est aut aliquis signator dicitur afuisse vel prius esse defunctus, si tempora non congruunt, si vel antecedentia vel insequentia tabulis repugnant. Inspectio etiam ipsa saepe falsum deprendit.

6. I. Ius iurandum litigatores aut offerunt suum aut non recipiunt oblatum aut ab adversario exigunt aut recusant cum ab ipsis exigatur. Offerre suum sine illa condicione ut vel adversarius iuret fere improbum est. II. Qui tamen id faciet, aut vita se tuebitur, ut eum non sit credibile peieraturum, aut ipsa vi religionis (in qua plus fidei consequitur si id egerit ut non cupide ad hoc descendere, sed ne hoc quidem recusare videatur), aut, si causa patietur, modo litis, propter quam devoturus se ipse non fuerit: aut praeter alia causae instrumenta adiciet ex abundanti hanc quoque conscientiae suae fiduciam. III. Qui non recipiet condicionem et a multis contemni iuris iurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti qui deos agere <curam> rerum humanarum negarent: eum vero qui nullo deferente iurare sit paratus et ipsum velle de causa sua pronuntiare et quam id quod offert leve ac facile credat ostendere. IV. At is qui defert alioqui agere modeste videtur, cum litis adversarium iudicem faciat, et eum cuius cognitio est onere liberat, qui profecto alieno iure iurando stari quam suo mavult. V. Quo difficilior recusatio est, nisi forte res est ea quam credibile sit notam ipsi non esse. Quae excusatio si deerit, hoc unum relinquetur, ut invidiam sibi quaeri ab adversario dicat, atque id agi ut in causa in qua vincere non possit queri possit. Itaque hominem quidem malum occupaturum hanc condicionem fuisse, se autem probare malle quae adfirmet quam dubium cuiquam relinquere an peierarit. VI. Sed nobis adulescentibus seniores in agendo facti praecipere solebant ne umquam ius iurandum deferremus, sicut neque optio iudicis adversario esset permittenda nec ex advocatis partis adversae iudex eligendus. Nam si dicere contraria turpe advocato videretur, certe turpius habendum facere quod noceat.

7. I. Maximus tamen patronis circa testimonia sudor est. Ea dicuntur aut per tabulas aut a praesentibus. Simplicior contra tabulas pugna; nam et minus obstitisse videtur pudor inter paucos signatores et pro diffidentia premitur absentia. Si reprehensionem non capit ipsa persona, infamare signatores licet. II. Tacita praeterea quaedam cogitatio refragatur his omnibus, quod nemo per tabulas dat testimonium nisi sua voluntate, quo ipso non esse amicum ei se contra quem dicit fatetur. Neque tamen protinus cesserit orator quo minus et amicus pro amico et inimicus contra inimicum possit verum, si integra sit ei fides, dicere. Sed late locus uterque tractatur.