Quintilianus – Institutiones L. V-VI

I. Fuerant et clari quidem auctores quibus solum videretur oratoris officium docere (namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia ira similibusque non oporteret: et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro dignum arbitrabantur), II. plures vero...