Quintilianus – Institutiones L. V-VI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

LXXIII. Est argumentorum locus ex similibus: ‘si continentia uirtus, utique et abstinentia’: ‘si fidem debet tutor, et procurator’. Hoc est ex eo genere quod §pagvgÆn Graeci uocant, Cicero inductionem. Ex dissimilibus: ‘non si laetitia bonum, et uoluptas’: ‘non quod mulieri, idem pupillo’. Ex contrariis: ‘frugalitas bonum, luxuria enim malum’: ‘si malorum causa bellum est, erit emendatio pax’: ‘si ueniam meretur qui inprudens nocuit, non meretur praemium qui inprudens profuit’. LXXIV. Ex pugnantibus: ‘qui est sapiens, stultus non est’. Ex consequentibus siue adiunctis: ‘si est bonum iustitia, recte iudicandum’: ‘si malum perfidia, non est fallendum’: idem retro. Nec sunt his dissimilia ideoque huic loco subicienda, cum et ipsa naturaliter congruant: ‘quod quis non habuit, non perdidit’: ‘quem quis amat, sciens non laedit’: ‘quem quis heredem suum esse uoluit, carum habuit, habet, habebit’. Sed cum sint indubitata, uim habent paene signorum inmutabilium. LXXV. Sed haec consequentia dico, acolutha (est enim consequens sapientiae bonitas), illa insequentia, parepomena, quae postea facta sunt aut futura. Nec sum de nominibus anxius; uocet enim ut uoluerit quisque, dum uis rerum ipsa manifesta sit appareatque hoc temporis, illud esse naturae. LXXVI. Itaque non dubito haec quoque <uocare> consequentia, quamuis ex prioribus dent argumentum ad ea quae secuntur, quorum duas quidam species esse uoluerunt, actionis (ut pro Oppio: ‘quos educere inuitos in prouinciam non potuit, eos inuitos retinere qui potuit?’), temporis, in Verrem: ‘si finem praetoris edicto adferunt Kalendae Ian., cur non initium quoque edicti nascatur a Kalendis Ian.?’ LXXVII. Quod utrumque exemplum tale est ut idem in diuersum, si retro agas, ualeat; consequens enim est eos, qui inuiti duci non potuerint, inuitos non potuisse retineri. LXXVIII. Illa quoque quae ex rebus mutuam confirmationem praestantibus ducuntur (quae proprii generis uideri quidam uolunt et uocant §k t’n prÚw êllhla, Cicero ex rebus sub eandem rationem uenientibus) fortiter consequentibus iunxerim: ‘si portorium Rhodiis locare honestum est, et Hermocreonti conducere’, et: ‘quod discere honestum, et docere’. LXXIX. Vnde illa non hac ratione dicta sed efficiens idem Domiti Afri sententia est pulchra: ‘ego accusaui, uos damnastis’. Est inuicem consequens et quod ex diuersis idem ostendit, ut qui mundum nasci dicit per hoc ipsum et deficere significet, quia deficit omne quod nascitur.

LXXX. Simillima est his argumentatio qua colligi solent ex iis quae faciunt ea quae efficiuntur, aut contra, quod genus a causis uocant: haec interim necessario fiunt, interim plerumque sed non necessario. Nam corpus in lumine utique umbram facit, et umbra, ubicumque est, ibi esse corpus ostendit. LXXXI. Alia sunt, ut dixi, non necessaria, uel utrimque uel ex altera parte: ‘sol colorat: non utique qui est coloratus a sole est’: ‘iter puluerulentum facit, sed neque omne iter puluerem mouet, nec quisquis est puluerulentus ex itinere est’. LXXXII. Quae utique fiunt, talia sunt: ‘si sapientia bonum uirum facit, bonus uir est utique sapiens’, itemque: ‘boni est honeste facere, mali turpiter, et qui honeste faciunt, boni, qui turpiter, mali iudicantur’: recte. At exercitatio plerumque robustum corpus facit, sed non quisquis est robustus exercitatus, nec quisquis exercitatus robustus est. nec, quia fortitudo praestat ne mortem timeamus, quisquis mortem non timuerit uir fortis erit existimandus, nec si capitis dolorem facit inutilis hominibus sol est. LXXXIII. Haec ad exhortatiuum maxime genus pertinent: ‘uirtus facit laudem, sequenda igitur: at uoluptas infamiam, fugienda igitur’. Recte autem monemur causas non utique ab ultimo esse repetendas, LXXXIV. ut Medea: ‘utinam ne in nemore Pelio’, quasi uero id eam fecerit miseram aut nocentem quod illic ceciderint abiegnae ad terram trabes: et Philocteta Paridi: ‘si inpar esses tibi, ego nunc non essem miser’: quo modo peruenire quolibet retro causas legentibus licet. LXXXV. Illud his adicere ridiculum putarem nisi eo Cicero uteretur, quod coniugatum uocant, ut ‘eos qui rem iustam faciunt iuste facere’, quod certe non eget probatione: ‘quod compascuum est, compascere licere’. LXXXVI. Quidam haec, quae uel ex causis uel ex efficientibus diximus, alieno nomine uocant ecbasis, id est exitus; nam nec hic aliud tractatur quam quid ex quoque eueniat.

LXXXVII. Adposita uel comparatiua dicuntur quae minora ex maioribus, maiora ex minoribus, paria ex paribus probant. Confirmatur coniectura ex maiore: ‘si quis sacrilegium facit, faciet et furtum’; ex minore: ‘qui facile ac palam mentitur, peierabit’; ex pari: ‘qui ob rem iudicandam pecuniam accepit, et ob dicendum falsum testimonium accipiet’. LXXXVIII. Iuris confirmatio est eius modi; ex maiore: ‘si adulterum occidere licet, et loris caedere’; ex minore: ‘si furem nocturnum occidere licet, quid latronem?’; ex pari: ‘quae poena aduersus interfectorem patris iusta est, eadem aduersus matris’; quorum omnium tractatus uersatur in syllogismis. LXXXIX. Illa magis finitionibus aut qualitatibus prosunt: ~’si robur corporibus bonum non est, minus sanitas’;~ ‘si furtum scelus, magis sacrilegium’; ‘si abstinentia uirtus, et continentia’; ‘si mundus prouidentia regitur, administranda res publica’; ‘si domus aedificari sine ratione non potest, quid * ‘; ‘~agenda si~ naualium cura, et armorum.’ XC. Ac mihi quidem sufficeret hoc genus, sed in species secatur. Nam et ex pluribus ad unum et ex uno ad plura (unde est ‘quod semel, et saepius’) et ex parte ad totum <et> ex genere ad speciem <et> ex eo quod continet ad id quod continetur, aut ex difficilioribus ad faciliora et ex longe positis ad propiora, et ad omnia quae contra haec sunt, eadem ratione argumenta ducuntur. XCI. Sunt enim et haec maiora et minora aut certe uim similem optinent. Quae si persequamur, nullus erit ea concidendi modus: infinita est enim rerum comparatio++iucundiora grauiora, magis necessaria <minus necessaria>, honestiora utiliora: XCII. sed mittamus plura, ne in eam ipsam quam uito loquacitatem incidam. Exemplorum quoque ad haec infinitus est numerus, sed paucissima attingam. Ex maiore pro Caecina: ‘quod exercitus armatos mouet, id aduocationem non uidebitur mouisse?’ Ex faciliore in Clodium et Curionem: ‘ac uide an facile fieri tu potueris, cum is factus non sit cui tu concessisti’. XCIII. Ex difficiliore: ‘uide quaeso, Tubero, ut qui de meo facto non dubitem de Ligari audeam dicere’; et alibi: ‘an sperandi Ligario causa non sit cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi?’ Ex minore pro Caecina: ‘itane? scire esse armatos sat est ut uim factam probes, in manus eorum incidere non est satis?’ XCIV. Ergo, ut breuiter contraham summam, ducuntur argumenta a personis causis locis tempore (cuius tres partes diximus, praecedens coniunctum insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere specie differentibus propriis, remotione, diuisione, initio incremento summa, similibus dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, euentis, iugatis, comparatione (quae in pluris diducitur species).

XCV. Illud adiciendum uidetur, duci argumenta non a confessis tantum sed etiam a fictione, quod Graeci cat’ hypothesin uocant, et quidem ex omnibus isdem locis quibus superiora, quia totidem species esse possunt fictae quot uerae. XCVI. Nam fingere hoc loco hoc. est proponere aliquid quod, si uerum sit, aut soluat quaestionem aut adiuuet, deinde id de quo quaeritur facere illi simile. Id quo facilius accipiant iuuenes nondum scholam egressi, primo familiaribus magis ei aetati exemplis ostendam. XCVII. Lex: ‘qui parentes non aluerit, uinciatur’. Non alit quis, et uincula nihilo minus recusat. Vtitur fictione, si miles, si infans sit, si rei publicae causa absit. Et illa contra optionem fortium: ‘si tyrannidem petas, si templorum euersionem’. XCVIII. Plurimum ea res uirium habet contra scriptum. Vtitur his Cicero pro Caecina: ‘Vnde tu aut familia aut procurator tuus. Si me uilicus tuus solus deiecisset . . . si uero ne habeas quidem seruum praeter eum qui me deiecerit’, et alia in eodem libro plurima. XCIX. Verum eadem fictio ualet et ad qualitates: ‘si L. Catilina cum suo consilio nefariorum hominum quos secum eduxit hac de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam’; et <ad> amplificationem: ‘si hoc tibi inter cenam et in illis inmanibus poculis tuis accidisset’. Sic et: ‘si res publica uocem haberet’.

C. Has fere sedes accepimus probationum in uniuersum, quas neque generatim tradere sat est, cum ex qualibet earum innumerabilis argumentorum copia oriatur, neque per singulas species exequi patitur natura rerum: quod qui sunt facere conati, duo pariter subierunt incommoda, ut et nimium dicerent nec tamen totum. CI. Vnde plurimi, cum in hos inexplicabiles laqueos inciderunt, omnem, etiam quem ex ingenio suo potuerant habere, conatum uelut adstricti certis legum uinculis perdiderunt et magistrum respicientes naturam ducem sequi desierunt. CII. Nam ut per se non sufficiet scire omnes probationes aut a personis aut a rebus peti, quia utrumque in plura diuiditur, ita ex antecedentibus et iunctis et insequentibus trahenda esse argumenta qui acceperit num protinus in hoc sit instructus, ut quid in quaque causa ducendum sit ex his sciat?++CIII. praesertim cum plurimae probationes in ipso causarum complexu reperiantur, ita ut sint cum alia lite nulla communes, eaeque sint et potentissimae et minime obuiae, quia communia ex praeceptis accepimus, propria inuenienda sunt. CIV. Hoc genus argumentorum sane dicamus ex circumstantia, quia per¤stasin dicere aliter non possumus, uel ex iis quae cuiusque causae propria sunt: ut in illo adultero sacerdote, qui lege qua unius seruandi potestatem habebat se ipse seruare uoluit, proprium controuersiae est dicere: ‘non unum nocentem seruabas, quia te dimisso adulteram occidere non licebat’; hoc enim argumentum lex facit, quae prohibet adulteram sine adultero occidere. CV. Et illa, in qua lex est ut argentarii dimidium ex eo quod debebant soluerent, creditum suum totum exigerent. Argentarius ab argentario solidum petit. Proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco adiectum esse in lege ut argentarius totum exigeret: aduersus alios enim non opus fuisse lege, cum omnes praeterquam ab argentariis totum exigendi ius haberent. CVI. Cum multa autem nouantur in omni genere materiae, tum praecipue in iis quaestionibus quae scripto constant, quia uocum et in singulis ambiguitas frequens et adhuc in coniunctis magis. CVII. Et haec ipsa plurium legum aliorumue scriptorum uel congruentium uel repugnantium complexu uarientur necesse est, cum res rei aut ius iuris quasi signum est. ‘Non debui tibi pecuniam: numquam me appellasti, usuram non accepisti, ultro a me mutuatus es’. ‘Lex est: qui patri proditionis reo non adfuerit, exheres sit. Negat filius, nisi si pater absolutus sit’. Quid signi? Lex altera: ‘proditionis damnatus cum aduocato exulet’. CVIII. ‘Cicero pro Cluentio P. Popilium et Tiberium Guttam dicit non iudicii corrupti sed ambitus esse damnatos’. Quid signi? Quod accusatores eorum, qui erant ipsi ambitus damnati, e lege sint post hanc uictoriam restituti. CIX. Nec minus in hoc curae debet adhiberi, quid proponendum, quam quo modo sit quod proposueris probandum: hic immo uis inuentionis maior, certe prior. Nam ut tela superuacua sunt nescienti quid petat, sic argumenta, nisi prouideris cui rei adhibenda sint. Hoc est quod comprendi arte non possit. CX. Ideoque, cum plures eadem didicerint, generibus argumentorum similibus utentur: alius alio plura quibus utatur inueniet. Sit exempli gratia proposita controuersia quae minime communes cum aliis quaestiones habet: CXI. ‘Cum Thebas euertisset Alexander, inuenit tabulas quibus centum talenta mutua Thessalis dedisse Thebanos continebatur. Has, quia erat usus commilitio Thessalorum, donauit his ultro: postea restituti a Casandro Thebani reposcunt Thessalos. Apud Amphictyonas agitur’. Centum talenta et credidisse eos constat et non recepisse. CXII. Lis omnis ex eo quod Alexander ea Thessalis donasse dicitur pendet. Constat illud quoque, non esse iis ab Alexandro pecuniam datam: quaeritur ergo, an proinde sit quod datum est ac si pecuniam dederit? Quid proderunt argumentorum loci nisi haec prius uidero, nihil eum egisse donando, non potuisse donare, non donasse? Et prima quidem actio facilis ac fauorabilis repetentium iure quod ui sit ablatum: sed hinc aspera et uehemens quaestio exoritur de iure belli, dicentibus Thessalis hoc regna, populos, fines gentium atque urbium contineri. CXIV. Inueniendum contra est quo distet haec causa a ceteris quae in potestatem uictoris uenirent, nec circa probationem res haeret, sed circa propositionem. Dicamus in primis: in eo quod in iudicium deduci potest nihil ualere ius belli, nec armis erepta nisi armis posse retineri. Itaque, ubi illa ualeant, non esse iudicem: ubi iudex sit, illa nihil ualere. CXV. Hoc inueniendum est, ut adhiberi possit argumentum: ideo captiuos, si in patriam suam redierint, liberos esse quia bello parta non nisi eadem ui possideantur. Proprium et illud causae, quod Amphictyones iudicant, ut alia apud centumuiros, alia apud priuatum iudicem in isdem quaestionibus ratio. CXVI. Tum secundo gradu, non potuisse donari a uictore ius, quia id demum sit eius quod teneat: ius, quod sit incorporale, adprendi manu non posse. Hoc reperire est difficilius quam cum inueneris argumentis adiuuare, ut alia sit condicio heredis, alia uictoris, quia ad illum ius, ad hunc res transeat. CXVII. Proprium deinde materiae, ius publici crediti transire ad uictorem non potuisse, quia quod populus crediderit omnibus debeatur, et, quamdiu quilibet unus superfuerit, esse eum totius summae creditorem, Thebanos autem non omnis in Alexandri manu fuisse. CXVIII. Hoc non extrinsecus probatur, quae uis est argumenti, sed ipsum per se ualet. Tertii loci pars prior magis uulgaris, non in tabulis esse ius, itaque multis argumentis defendi potest. Mens quoque Alexandri duci debet in dubium, honorarit eos an deceperit. Illud iam rursus proprium materiae et uelut nouae controuersiae, quod restitutione recepisse ius, etiam si quod amiserint, Thebani uidentur. Hic et quid Casander uelit quaeritur. Sed uel potentissima apud Amphictyonas aequi tractatio est.

CXIX. Haec non idcirco dico quod inutilem horum locorum ex quibus argumenta ducuntur cognitionem putem, alioqui nec tradidissem, sed ne se qui cognouerint ista, si cetera neglegant, perfectos protinus atque consummatos putent et nisi in ceteris quae mox praecipienda sunt elaborauerint mutam quandam scientiam consecutos intellegant. CXX. Neque enim artibus editis factum est ut argumenta inueniremus, sed dicta sunt omnia antequam praeciperentur, mox ea scriptores obseruata et collecta ediderunt. Cuius rei probatio est quod exemplis eorum ueteribus utuntur et ab oratoribus illa repetunt, ipsi nullum nouum et quod dictum non sit inueniunt. CXXI. Artifices ergo illi qui dixerunt. Sed habenda his quoque gratia est, per quos labor nobis detractus est. Nam quae priores beneficio ingenii singula inuenerunt, nobis et non sunt requirenda et notata omnia. Sed non magis hoc sat est quam palaestram didicisse nisi corpus exercitatione, continentia, cibis, ante omnia natura iuuatur, sicut contra ne illa quidem satis sine arte profuerint. CXXII. Illud quoque studiosi eloquentiae cogitent, neque omnibus in causis ea quae demonstrauimus cuncta posse reperiri, neque, cum proposita fuerit materia dicendi, scrutanda singula et uelut ostiatim pulsanda, ut sciant an ad probandum id quod intendimus forte respondeant: nisi cum discunt et adhuc usu carent. CXXIII. Infinitam enim faciat ista res dicendi tarditatem, si semper necesse sit ut, temptantes unum quodque eorum, quod sit aptum atque conueniens experiendo noscamus: nescio an etiam impedimento futura sit nisi et animi quaedam ingenita natura et studio exercitata uelocitas recta nos ad ea quae conueniant causae ferant. CXXIV. Nam ut cantus uocis plurimum iuuat sociata neruorum concordia, si tamen tardior manus, nisi inspectis dimensisque singulis, quibus quaeque uox fidibus iungenda sit dubitet, potius fuerit esse contentum eo quo simplex canendi natura tulerit: ita huius modi praeceptis debet quidem aptata esse et citharae modo intenta ratio doctrinae, sed hoc exercitatione multa consequendum, CXXV. ut, quem ad modum illorum artificum, etiam si alio spectant, manus tamen ipsa consuetudine ad grauis, acutos, mediosque horum sonos fertur, sic oratoris cogitationem nihil moretur haec uarietas argumentorum et copia, sed quasi offerat se et occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium cogitationem non exigunt, sic orationem sponte quadam sequantur.

_________________

VI

I. Haec, Marcelle Vitori, ex tua voluntate maxime ingressus, tum si qua ex nobis ad iuvenes bonos pervenire posset utilitas, novissime paene etiam necessitate quadam officii delegati mihi sedulo laborabam, respiciens tamen illam curam meae voluptatis, quod filio, cuius eminens ingenium sollicitam quoque parentis diligentiam merebatur, hanc optimam partem relicturus hereditatis videbar, ut, si me, quod aecum et optabile fuit, fata intercepissent, praeceptore tamen patre uteretur. II. At me fortuna id agentem diebus ac noctibus festinantemque metu meae mortalitatis ita subito prostravit ut laboris mei fructus ad neminem minus quam ad me pertineret. Illum enim de quo summa conceperam, et in quo spem unicam senectutis reponebam, repetito vulnere orbitatis amisi. III. Quid nunc agam? aut quem ultra esse usum mei dis repugnantibus credam? Nam ita forte accidit ut eum quoque librum quem de causis corruptae eloquentiae emisi iam scribere adgressus ictu simili ferirer. Vnum igitur optimum fuit, infaustum opus et quidquid hoc est in me infelicium litterarum super inmaturum funus consumpturis viscera mea flammis inicere neque hanc impiam vivacitatem novis insuper curis fatigare. IV. Quis enim mihi bonus parens ignoscat si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem si quis in me alius usus vocis quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester? – si non meo casu, cui tamen nihil obici nisi quod vivam potest, at illorum certe quos utique inmeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis,(non) infelix decessit. V. Ego vel hoc uno malo sic eram adflictus ut me iam nulla fortuna posset efficere felicem. Nam cum, omni virtute quae in feminas cadit functa, insanabilem attulit marito dolorem, tum aetate tam puellari, praesertim meae comparata, potest et ipsa numerari inter vulnera orbitatis. VI. Liberis tamen superstitibus et – quod nefas erat sera. sed optabat ipsa – me salvo, maximos cruciatus praecipiti via effugit. Mihi filius minor quintum egressus annum prior alterum ex duobus eruit lumen. VII. Non sum ambitiosus in malis nec augere lacrimarum causas volo, utinamque esset ratio minuendi: sed dissimulare qui possum quid ille gratiae in vultu, quid iucunditatis in sermone, quos ingenii igniculos, quam substantiam placidae et (quod scio vix posse credi) iam tum altae mentis ostenderit: qualis amorem quicumque alienus infans mereretur. VIII. Illud vero insidiantis quo me validius cruciaret fortunae fuit, ut ille mihi blandissimus me suis nutricibus, me aviae educanti, me omnibus qui sollicitare illas aetates solent anteferret. IX. Quapropter illi dolori quem ex matre optima atque omnem laudem supergressa paucos ante menses ceperam gratulor. Minus enim est quod flendum meo nomine quam quod illius gaudendum est. Vna post haec Quintiliani mei spe ac voluptate nitebar, et poterat sufficere solacio. X. Non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus annum certos ac deformatos fructus ostenderat. Iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, has me in illo vidisse virtutes, non ingenii modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis pietatis humanitatis liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem, et esse nescio quam quae spes tantas decerpat invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur. XI. Etiam illa fortuita aderant omnia, vocis iucunditas claritasque, oris suavitas et in utracumque lingua, tamquam ad eam demum natus esset, expressa proprietas omnium litterarum. Sed hae spes adhuc: illa matura, constantia, gravitas, contra dolores etiam ac metus robur. Nam quo ille animo, qua medicorum admiratione mensum octo valetudinem tulit! Vt me in supremis consolatus est! Quam etiam deficiens iamque non noster ipsum illum alienatae mentis errorem circa scholas, litteras habuit! XII. tuosne ego, o meae spes inanes, labentis oculos, tuum fugientem spiritum vidi? tuum corpus frigidum exsangue complexus, animam recipere auramque communem haurire amplius potui, dignus his cruciatibus quos fero, dignus his cogitationibus? XIII. Tene consulari nuper adoptione ad omnium spes honorum propius admotum, te avunculo praetori generum destinatum, te omnium spes. avitae eloquentiae candidatum, superstes parens tantum in, poenas: et si non cupido lucis, certe patientia vindicet te reliqua mea aetate; nam frustra mala omnia ad crimen fortunae relegamus. Nemo nisi sua culpa diu dolet. XIV. Sed vivimus et aliqua vivendi ratio quaerenda est, credendumque doctissimis hominibus, qui unicum adversorum solacium litteras putaverunt. Si quando tamen ita resederit praesens impetus ut aliqua tot luctibus alia cogitatio inseri possit, non iniuste petierim morae veniam. Quis enim dilata studia miretur quae potius non abrupta esse mirandum est? XV. tum si qua fuerint minus effecta iis quae levius adhuc adflicti coeperamus, imperitanti fortunae remittantur, quae si quid mediocrium alioqui in nostro ingenio virium fuit, ut non extinxerit, debilitavit tamen. Sed vel propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis difficile est, ita facile contemnere. Nihil enim sibi adversus me reliquit, et infelicem quidem sed certissimam tamen attulit mihi ex his malis securitatem. XVI. Boni autem consulere nostrum laborem vel propter hoc aequum est, quod in nullum iam proprium usum perseveramus, sed omnis haec cura alienas utilitates, si modo quid utile scribi, spectat. Nos miseri sicut facultates patrimonii nostri, ita hoc opus aliis praeparabamus, aliis relinquemus.

1. I. Peroratio sequebatur, quam cumulum quidam, conclusionem alii vocant. Eius duplex ratio est, posita aut in rebus aut in adfectibus. Rerum repetitio et congregatio, quae Graece dicitur anakephalaiosis, a quibusdam Latinorum enumeratio, et memoriam iudicis reficit et totam simul causam ponit ante oculos, et, etiam si per singula minus moverat, turba valet. II. In hac quae repetemus quam brevissime dicenda sunt, et, quod Graeco verbo patet, decurrendum per capita. Nam si morabimur, non iam enumeratio, sed quasi altera fiet oratio. Quae autem enumeranda videntur, cum pondere aliquo dicenda sunt et aptis excitanda sententiis et figuris utique varianda: alioqui nihil est odiosius recta illa repetitione velut memoriae iudicum diffidentis. III. sunt autem innumerabiles, optimeque in Verrem Cicero: “si pater ipse iudicaret, quid diceret cum haec probarentur? ” et deinde subiecit enumerationem; aut cum idem et in eundem per invocationem deorum spoliata a praetore templa dinumerat. Licet et dubitare num quid nos fugerit, et quid responsurus sit adversarius his et his, aut quam spem accusator habeat omnibus ita.defensis. IV. Illa vero iucundissima, si contingat aliquo ex adversario ducere argumentum, ut si dicas: “reliquit hanc partem causae”, aut “invidia premere maluit”, aut “ad preces confugit merito, cum sciret haec et haec”. V. Sed non sunt singulae species persequendae, ne sola videantur quae forte to nunc dixero, cum occasiones et ex causis et ex dictis adversariorum et ex quibusdam fortuitis quoque oriantur. Nec referenda modo nostra, sed postulandum etiam ab adversariis ut ad quaedam respondeant:VI. id autem si et actionis supererit locus et ea proposuerimus quae refelli non possint; nam provocare quae inde sint fortia non arguentis est sed monentis. VII. Id unum epilogi genus visum est plerisque Atticorum, et philosophis fere omnibus qui de arte oratoria scriptum aliquid reliquerunt. Id sensisse Atticos credo quia Athenis adfectus movere etiam per praeconem prohibebatur orator. Philosophos minus miror, apud quos vitii loco est adfici, nec boni moris videtur sic a vero iudicem averti, nec convenire bono viro vitiis uti. Necessarios tamen adfectus fatebuntur si aliter optineri vera et iusta et in commune profutura non possint. VIII. Ceterum illud constitit inter omnes, etiam in aliis partibus actionis, si multiplex causa sit et pluribus argumentis defensa, utiliter anakephalaiosin fieri solere, sicut nemo dubitaverit multas esse causas in quibus nullo loco sit necessaria, si breves et simplices fuerint. Haec pars perorationis accusatori patronoque ex aequo communis est.

IX. Adfectibus quoque isdem fere utuntur, sed aliis hic, aliis ille saepius ac magis; nam huic concitare iudices, illi flectere convenit. Verum et accusator habet interim lacrimas ex miseratione eius rei. quem ulciscitur, et reus de indignitate calumniae conspirationis vehementius interim queritur. Dividere igitur haec officia commodissimum, quae plerumque sunt, ut dixi, prohoemio similia, sed liberiora plenioraque. X. Inclinatio enim iudicum ad nos petitur initio parcius, cum admitti satis est et oratio tota superest: in epilogo vero est qualem animum iudex in consilium ferat, et iam nihil amplius dicturi sumus, nec restat quo reservemus. XI. Est igitur utrisque commune conciliare sibi, avertere ab adversario iudicem, concitare adfectus et componere. Et brevissimum quidem hoc praeceptum dari utrique parti potest, ut totas causae suae vires orator ponat ante oculos, et cum viderit quid invidiosum favorabile invisum miserabile aut sit in rebus aut videri possit, ea dicat quibus, si iudex esset, ipse maxime moveretur. Sed certius est ire per singula.

XII. Et quae concilient quidem accusatorem in praeceptis exordii iam diximus. Quaedam tamen, quae illic ostendere sat est, in peroratione implenda sunt magis, si contra inpotentem invisum perniciosum suscepta causa est, si iudicibus ipsis aut gloriae damnatio rei aut deformitati futura absolutio. XIII. Nam egregie in Vatinium Calvus “factum” inquit “ambitum scitis omnes, et hoc vos scire omnes sciunt”. Cicero quidem in Verrem etiam emendari posse infamiam iudiciorum damnato reo dicit, quod est unum ex supra dictis. Metus etiam, si est adhibendus, ut facit idem, hunc habet locum fortiorem quam in prohoemio. Qua de re quid sentirem, alio iam libro exposui. XIV. Concitare quoque invidiam odium iram liberius in peroratione contingit: quorum invidiam gratia, odium turpitudo, iram offensio iudici facit, si contumax adrogans securus sit: quae non ex facto modo dictove aliquo sed vultu habitu aspectu moveri solet, egregieque nobis adulescentibus dixisse accusator Cossutiani Capitonis videbatur, Graece quidem, sed in hunc sensum: “erubescis Caesarem timere”. XV. summa tamen concitandi adfectus accusatori in hoc est, ut id quod obiecit aut quam atrocissimum aut etiam, si fieri potest, quam maxime miserabile esse videatur. Atrocitas crescit ex his: quid factum sit, a quo, in quem, quo animo, quo tempore, quo loco, quo modo; quae omnia infinitos tractatus habent. XVI. pulsatum querimur: de re primum ipsa dicendum, tum si senex, si puer, si magistratus, si probus, si bene de re publica meritus, etiam si percussus sit a vili aliquo contemptoque vel ex contrario a potente nimium vel ab eo quo minime oportuit, et si die forte sollemni aut iis temporibus cum iudicia eius rei maxime exercerentur, aut in sollicito civitatis statu, item in theatro, in templo, in contione; XVII. crescit invidia et si non errore nec ira, vel etiam, si forte ira, sed iniqua, quod patri adfuisset, quod respondisset, quod honores contra peteret, et si plus etiam videri potest voluisse quam fecit; plurimum tamen adfert atrocitatis modus, si graviter, si contumeliose, ut Demosthenes ex parte percussi corporis, ex vultu ferientis, ex habitu invidiam Midiae quaerit. XVIII. Occisum queror: ferro an igne an veneno, uno vulnere an pluribus, subito an exspectatione tortus, ad hanc partem maxime pertinet. Vtitur frequenter accusator et miseratione, cum aut eius casum quem ulciscitur aut liberorum ac parentium solitudinem conqueritur. XIX. Etiam futuri temporis imagine iudices movet, quae maneant eos qui de vi et iniuria questi sunt nisi vindicentur: fugiendum de civitate, cedendum bonis, aut omnia quaecumque inimicus fecerit perferenda. XX. Sed saepius id est accusatoris, avertere iudicem a miseratione qua reus sit usurus, atque ad fortiter ad. iudicandum concitare. cuius loci est etiam occupare quae dicturum facturumve adversarium putes. Nam et cautiores ad custodiam suae religionis iudices facit, et gratiam responsuris aufert cum ea (quae) praedicta sunt ab accusatore iam, si pro reo repetentur, non sint nova, ut +Servius sulpicius contra Aufidiam+ ne signatorum, ne ipsius discrimen obiciatur sibi praemonet. Nec non ab Aeschine quali sit usurus Demosthenes actione praedictum est. Docendi quoque interim iudices quid rogantibus respondere debeant, quod est unum repetitionis genus.

XXI. Periclitantem vero commendat dignitas et studia fortia et susceptae bello cicatrices et nobilitas et merita maiorum. Hoc quod proxime dixi Cicero atque Asinius certatim sunt usi, pro Scauro patre hic, ille pro filio. XXII. Commendat et causa periculi, si suscepisse inimicitias ob aliquod factum honestum videtur, praecipue bonitas humanitas misericordia; iustius enim petere ea quisque videtur a iudice quae aliis ipse praestiterit. Referenda pars haec quoque ad utilitatem rei publicae, ad iudicum gloriam, ad exemplum, ad memoriam posteritatis. XXIII. Plurimum tamen valet miseratio, quae iudicem non flecti tantum cogit, sed motum quoque animi sui lacrimis confiteri. Haec petetur aut ex iis quae passus est reus, aut iis quae quam. cum maxime patitur, aut iis quae damnatum manent: quae et ipsa duplicantur cum dicimus ex qua illi fortuna et in quam reccidendum sit. XXIV. Adfert in his momentum et aetas et sexus et pignora, liberi, dico, et parentes et propinqui. Quae omnia tractari varie solent. Nonnumquam etiam ipse patronus has partes subit (ut Cicero pro Milone: “O me miserum! O te infelicem! Revocare me tu in patriam, Milo, potuisti per hos, ego te in patria per eosdem retinere non potero?”) maximeque si, ut tum accidit, non conveniunt ei qui accusatur preces; XXV. nam quis ferret Milonem pro capite suo supplicantem qui a se virum nobilem interfectum quia id fieri oportuisset fateretur? Ergo et illi captavit ex ipsa praestantia animi favorem et in locum lacrimarum eius ipse successit.

His praecipue locis utiles sunt prosopopoeiae, id est fictae alienarum personarum orationes. +Quale litigatore dicit patronum nudae tantum res movent: at cum ipsos loqui fingimus, ex personis quoque trahitur adfectus. XXVI. Non enim audire iudex videtur aliena mala deflentis, sed sensum ac vocem auribus accipere miserorum, quorum etiam mutus aspectus lacrimas movet: quantoque essent miserabiliora si ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad adficiendum potentiora cum velut ipsorum ore dicuntur, ut scaenicis actoribus eadem vox eademque pronuntiatio plus ad movendos adfectus sub persona valet. XXVII. Itaque idem Cicero, quamquam preces non dat Miloni eumque potius animi praestantia commendat, accommodavit tamen ei verba, convenientis etiam forti viro conquestiones: “Frustra” inquit “mei suscepti labores! O spes fallaces! O cogitationes inanes meas!”

Numquam tamen debet longa esse miseratio. Nec sine causa dictum est nihil facilius quam lacrimas inarescere. XXVIII. Nam cum etiam veros dolores mitiget tempus, citius evanescat necesse est illa quam dicendo effinximus imago: in qua si moramur, fatigatur lacrimis auditor et requiescit et ab illo quem ceperat impetu ad rationem redit. XXIX. Non patiamur igitur frigescere hoc opus, et adfectum cum ad summum perduxerimus relinquamus, nec speremus fore ut aliena mala quisquam diu ploret, ideoque cum in aliis, tum in hac maxime parte crescere debet oratio, quia quidquid non adicit prioribus etiam detrahere videtur, et facile deficit adfectus qui descendit.

XXX. Non solum autem dicendo, sed etiam faciendo quaedam lacrimas movemus, unde et producere ipsos qui periclitentur squalidos atque deformes et liberos eorum ac parentis institutum, et ab accusatoribus cruentum gladium ostendi et lecta e vulneribus ossa et vestes sanguine perfusas videmus, et vulnera resolvi, verberata corpora nudari. XXXI. Quarum rerum ingens plerumque vis est velut in rem praesentem animos hominum ducentium, ut populum Romanum egit in furorem praetexta C. Caesaris praelata in funere cruenta. Sciebatur interfectum eum, corpus denique ipsum impositum lecto erat, at. vestis tamen illa sanguine madens ita repraesentavit imaginem sceleris ut non occisus esse Caesar sed tum maxime occidi videretur. XXXII. Sed non ideo probaverim, quod factum et lego et ipse aliquando vidi, depictam in tabula sipariove imaginem rei cuius atrocitate iudex erat commovendus: quae enim est actoris infantia qui mutam illam effigiem magis quam orationem pro se putet locuturam? XXXIII. At sordes et squalorem et propinquorum quoque similem habitum scio profuisse, et magnum ad salutem momentum preces attulisse; quare et obsecratio illa iudicum per carissima pignora, utique si et reo sint liberi coniux parentes, utilis erit, et deorum etiam invocatio velut ex bona conscientia profecta videri solet;XXXIV. stratum denique iacere et genua complecti, nisi si tamen persona nos et ante acta vita et rei condicio prohibebit; quaedam enim tam fortiter tuenda quam facta sunt. Verum sic habenda est auctoritatis ratio ne sit invisa securitas. XXXV. fuit quondam inter haec omnia potentissimum quo L. Murenam Cicero accusantibus clarissimis viris eripuisse praecipue videtur, persuasitque nihil esse ad praesentem rerum statum utilius quam duos kal. Ian. ingredi consulatum. Quod genus nostris temporibus totum paene sublatum est, cum omnia curae tutelaeque unius innixa periclitari nullo iudicii exitu possint.

XXXVI. De accusatoribus et reis sum locutus quia in periculis maxime versatur adfectus. Sed privatae quoque causae utrumque habent perorationis genus, et illud quod est ex enumeratione probationum et hoc quod ex lacrimis, si aut statu periclitari aut opinione litigator videtur. Nam in parvis quidem litibus has tragoedias movere tale est quasi si personam Herculis et coturnos aptare infantibus velis.

XXXVII. Ne illud quidem indignum est admonitione, ingens in epilogis meo iudicio verti discrimen quo modo se dicenti qui excitatur accommodet. Nam et imperitia et rusticitas et rigor et deformitas adferunt interim frigus, diligenterque sunt haec actori providenda. XXXVIII. Equidem repugnantis patrono et nihil vultu commotos et intempestive residentis et facto aliquo vel ipso vultu risum etiam moventis saepe vidi, praecipue vero cum aliqua velut scaenice fiunt aliam cadunt.. XXXIX. Transtulit aliquando patronus puellam, quae soror esse adversarii dicebatur (nam de hoc lis erat), in adversa subsellia, tamquam in gremio fratris relicturus; at is a nobis praemonitus discesserat. tum ille, alioqui vir facundus, inopinatae rei casu obmutuit et infantem suam frigidissime reportavit. XL. Alius imaginem mariti pro rea proferre magni putavit, at ea risum saepius fecit. Nam et ii quorum officii erat ut traderent eam, ignari qui esset epilogus, quotiens respexisset patronus offerebant palam, et prolata novissime deformitate ipsa (nam senis cadaveri cera erat infusa) praeteritam quoque orationis gratiam perdidit. XLI. Nec ignotum quid Glyconi, cui Spiridion fuit cognomen, acciderit. huic puer, quem is productum quid fleret interrogabat, a paedagogo se vellicari respondit. Sed nihil illa circa Caepasios Ciceronis fabula efficacius ad pericula epilogorum. XLII. Omnia tamen haec tolerabilia iis quibus actionem mutare facile est: at qui a stilo non recedunt aut conticescunt ad hos casus aut frequentissime falsa dicunt. Inde est enim “tendit ad genua vestra supplices manus” et “haeret in complexu liberorum miser” et “revocat ecce me” etiam si nihil horum is de quo dicitur faciat. XLIII. Ex scholis haec vitia, in quibus omnia libere fingimus et inpune, quia pro facto est quidquid voluimus; non admittit hoc idem veritas, egregieque Cassius dicenti adulescentulo: “quid me torvo vultu intueris, Severe?” “non mehercule” inquit “faciebam, sed sic scripsisti: ecce!” et quam potuit truculentissime eum aspexit. XLIV. Illud praecipue monendum, ne qui nisi summis ingenii viribus ad movendas lacrimas adgredi audeat; nam ut est longe vehementissimus hic cum invaluit adfectus, ita si nil efficit tepet; quem melius infirmus actor tacitis iudicum cogitationibus reliquisset. XLV. Nam et vultus et vox et ipsa illa excitati rei facies ludibrio etiam plerumque sunt hominibus quos non permoverunt. Quare metiatur ac diligenter aestimet vires suas actor, et quantum onus subiturus sit intellegat: nihil habet ista res medium, sed aut lacrimas meretur aut risum.

XLVI. Non autem commovere tantum miserationem sed etiam discutere epilogi est proprium, cum oratione continua, quae motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat, tum etiam quibusdam urbane dictis, quale est “date puero panem, ne ploret”, XLVII. et corpulento litigatori, cuius adversarius, item puer, circa iudices erat ab advocato latus: “Quid faciam? Ego te baiulare non possum”. Sed haec tamen non debent esse nimica. Itaque nec illum probaverim, quamquam inter clarissimos sui temporis oratores fuit, qui pueris in epilogum productis talos iecit in medium, quos illi diripere coeperunt; namque haec ipsa discriminis sui ignorantia potuit esse miserabilis: XLVIII. neque illum qui, cum esset cruentus gladius ab accusatore prolatus, quo is hominem probabat occisum, subito ex subsellis ut territus fugit, et capite ex parte velato, cum ad tagendumt ex tarba prospexisset, interrogavit an iam ille cum gladio recessisset. Fecit enim risum, sed ridiculus fuit. XLIX. Discutiendae tamen oratione eius modi scaenae, egregieque Cicero, qui contra imaginem Saturnini pro Rabirio graviter, et contra iuvenem cuius subinde vulnus in iudicio resolvebatur pro Vareno multa dixit urbane.

L. sunt et illi leniores epilogi, quibus adversario satisfacimus, si forte sit eius persona talis ut illi debeatur reverentia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam hortamur. Quod est genus egregie tractatum a Passieno, cum in Domitiae uxoris suae pecuniaria lite adversus fratrem eius Aenobarbum ageret; nam cum de necessitudine multa dixisset, de fortuna quoque, qua uterque abundabat, adiecit: “nihil vobis minus deest quam de quo contenditis”.

LI. Omnis autem hos adfectus, etiam si quibusdam videntur in prohoemio atque in epilogo sedem habere, in quibus sane sint frequentissimi, tamen aliae quoque partes recipiunt, sed breviores, ut cum ex iis plurima sint reservanda. At hic, si usquam, totos eloquentiae aperire fontes licet. LII. Nam et, si bene diximus reliqua, possidebimus iam iudicum animos, et e confragosis atque asperis evecti tota pandere possumus vela, et, cum sit maxima pars epilogi amplificatio, verbis atque sententiis uti licet magnificis et ornatis. tunc est commovendum theatrum cum ventum est ad ipsum illud quo veteres tragoediae comoediaeque cluduntur “plodite”.

LIII. In aliis autem partibus tractandus erit adfectus ut quisque nascetur; nam neque exponi sine hoc res atroces et miserabiles debent, cum de qualitate alicuius rei quaestio est, et probationibus unius cuiusque rei recte subiungitur. LIV. Vbi vero coniunctam ex pluribus causam agimus, etiam necesse erit uti pluribus quasi epilogis, ut in Verrem Cicero fecit; nam et Philodamo et navarchis et cruci civis Romani et aliis plurimis suas lacrimas dedit. LV. Sunt qui hos merikous epilogous vocent, quo partitam perorationem significant. Mihi non tam partes eius quam species videntur, si quidem et epilogi et perorationis nomina ipsa aperte satis ostendunt hanc esse consummationem orationis.

2. I. Quamvis autem pars haec iudicialium causarum summe praecipueque constet adfectibus et aliqua de iis necessario dixerim, non tamen potui ac ne debui quidem istum locum in unam speciem concludere. Quare adhuc opus superest cum ad optinenda quae volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi iudicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut transfigurandi. II. Qua de re pauca quae postulabat materia sic attigi ut magis quid oporteret fieri quam quo id modo consequi possemus ostenderem. Nunc altius omnis rei repetenda ratio est.