Quintilianus – Institutiones L. V-VI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

32. Illud est adnotandum magis, argumenta duci ex iure simili, ut Cicero in Topicis: ‘eum cui domus usus fructus relictus sit non restituturum heredi si corruerit, quia non restituat seruum si is decesserit’; ex contrario: ‘nihil obstat quo minus iustum matrimonium sit mente coeuntium, etiam si tabulae signatae non fuerint: nihil enim proderit signasse tabulas si mentem matrimonii non fuisse constabit’; 33. ex dissimili, quale est Ciceronis pro Caecina: ‘ut si qui me exire domo coegisset armis, haberem actionem, si qui introire prohibuisset, non haberem?’ Dissimilia sic deprenduntur: ‘non si, qui argentum omne legauit, uideri potest signatam quoque pecuniam reliquisse, ideo etiam quod est in nominibus dari uoluisse creditur’.

34. Ἀναλογίαν quidam a simili separauerunt, nos eam subiectam huic generi putamus. Nam ut unum ad decem, et decem ad centum simile certe est, et ut hostis sic malus ciuis. Quamquam haec ulterius quoque procedere solent: ‘si turpis dominae consuetudo cum seruo, turpis domino cum ancilla: si mutis animalibus finis uoluptas, idem homini’. 35. Cui rei facillime occurrit ex dissimilibus argumentatio: ‘non idem est dominum cum ancilla coisse quod dominam cum seruo, nec, si mutis finis uoluptas, rationalibus quoque’: immo ex contrario: ‘quia mutis, ideo non rationalibus’. 36. Adhibebitur extrinsecus in causam et auctoritas. Haec secuti Graecos, a quibus κρίσεις dicuntur, iudicia aut iudicationes uocant, de quibus ex causa dicta sententia est (nam ea quidem in exemplorum locum cedunt), sed si quid ita uisum gentibus, populis, sapientibus uiris, claris ciuibus, inlustribus poetis referri potest. 37. Ne haec quidem uulgo dicta et recepta persuasione populari sine usu fuerint. Testimonia sunt enim quodam modo, uel potentiora etiam quod non causis accommodata sunt, sed liberis odio et gratia mentibus ideo tantum dicta factaque quia aut honestissima aut uerissima uidebantur. 38. An uero me de incommodis uitae disserentem non adiuuabit earum persuasio nationum quae fletibus natos, laetitia defunctos prosecuntur? Aut si misericordiam commendabo iudici, nihil proderit quod prudentissima ciuitas Atheniensium non eam pro adfectu sed pro numine accepit? 39. Iam illa septem praecepta sapientium nonne quasdam uitae leges existimamus? Si causam ueneficii dicat adultera, non M. Catonis iudicio damnanda uideatur, qui nullam adulteram non eandem esse ueneficam dixit? Nam sententiis quidem poetarum non orationes modo sunt refertae, sed libri etiam philosophorum, qui quamquam inferiora omnia praeceptis suis ac litteris credunt, repetere tamen auctoritatem a plurimis uersibus non fastidierunt. 40. Neque est ignobile exemplum Megarios ab Atheniensibus, cum de Salamine contenderent, uictos Homeri uersu, qui tamen ipse non in omni editione reperitur, significans Aiacem naues suas Atheniensibus iunxisse. 41. Ea quoque quae uulgo recepta sunt hoc ipso, quod incertum auctorem habent, uelut omnium fiunt, quale est: ‘ubi amici, ibi opes’, et ‘conscientia mille testes’, et apud Ciceronem: ‘pares autem, ut est in uetere prouerbio, cum paribus maxime congregantur’; neque enim durassent haec in aeternum nisi uera omnibus uiderentur. 42. Ponitur a quibusdam, et quidem in parte prima, deorum auctoritas, quae est ex responsis, ut ‘Socraten esse sapientissimum’. Id rarum est, non sine usu tamen. Vtitur eo Cicero in libro de haruspicum responsis et in contione contra Catilinam, cum signum Iouis columnae inpositum populo ostendit, et pro Ligario, cum C. Caesaris meliorem quia hoc di iudicauerint confitetur. Quae cum propria causae sunt, diuina testimonia uocantur, cum aliunde arcessuntur, argumenta. 43. Nonnumquam contingit iudicis quoque aut aduersarii aut eius qui ex diuerso agit dictum aliquod aut factum adsumere ad eorum quae intendimus fidem. Propter quod fuerunt qui exempla et has auctoritates inartificialium probationum esse arbitrarentur, quod ea non inueniret orator, sed acciperet. 44. Plurimum autem refert; nam testis et quaestio et his similia de ipsa re quae in iudicio est pronuntiant: extra petita, nisi ad aliquam praesentis disceptationis utilitatem ingenio adplicantur, nihil per se ualent.

XV. Eorum vero quibus denuntiatur pars testium est quae reum laedere velit, pars quae nolit, idque interim scit accusator, interim nescit. Fingamus in praesentia scire; in utroque tamen genere summis artibus interrogantis opus est. XVI. Nam si habet testem cupidum laedendi, cavere debet hoc ipsum, ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo quod in iudicium venit rogare, sed aliquo circumitu ad id pervenire, ut illi quod maxime dicere voluit videatur expressum: nec nimium instare interrogationi, ne omnia respondendo testis fidem suam minuat, sed in tantum evocare eum quantum sumere ex uno satis sit. XVII. At in eo qui verum invitus dicturus est, prima felicitas interrogantis extorquere quod is noluerit. Hoc non alio modo fieri potest quam longius interrogatione repetita. Respondebit enim quae nocere causae non arbitrabitur, ex pluribus deinde quae confessus erit eo perducetur ut quod dicere non vult negare non possit. XVIII. Nam ut in oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil reum adgravare videantur, congregatione deinde eorum factum convincimus: ita huius modi testis multa de ante actis, multa de insecutis, loco tempore persona ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum incidat post quod illi vel fateri quae volumus necesse sit vel iis quae iam dixerit repugnare. XIX. Id si non contingit, relicum erit ut eum nolle dicere manifestum sit, protrahendusque ut in aliquo, quod vel extra causam sit, deprehendatur, tenendus etiam diutius, ut omnia ac plura quam res desiderat pro reo dicendo suspectus iudici fiat: quo non minus nocebit quam si vera in reum dixisset. XX. At si, quod secundo loco diximus, nesciet actor quid propositi testis attulerit, paulatim et, ut dicitur, pedetemptim interrogando experietur animum eius, et ad id responsum quod eliciendum erit per gradus ducet. XXI. Sed quia nonnumquam sunt hae quoque testium artes, ut primo ad voluntatem respondeant, quo maiore fide diversa postea dicant, est actoris suspectum testem dum prodest dimittere.

XXII. Patronorum in parte expeditior, in parte difficilior interrogatio est. Difficilior hoc, quod raro umquam possunt ante iudicium scire quid testis dicturus sit, expeditior, quod cum interrogandus est sciunt quid dixerit. XXIII. Itaque, quod in eo incertum est, cura et inquisitione opus est, quis reum premat, quas et quibus ex causis inimicitias habeat, eaque in oratione praedicenda atque amolienda sunt, sive odio conflatos testes sive invidia sive gratia sive pecunia videri volumus. Et si deficietur numero pars diversa, paucitatem, si abundabit, conspirationem, si humiles producet, vilitatem, si potentes, gratiam oportebit incessere. XXIV. Plus tamen proderit causas propter quas reum laedant exponere: quae sunt variae et pro condicione cuiusque litis aut litigatoris. Nam contra illa quae supra diximus simili ratione responderi locis communibus solet, quia et in paucis atque humilibus accusator simplicitate gloriari potest, quod neminem praeter eos qui possint scire quaesierit, et multos atque honestos commendare aliquanto est facilius. XXV. Verum interim et singulos ut exornare, ita destruere contingit aut recitatis in actione <testimoniis> aut testibus nominatis, quod iis temporibus quibus testis non post finitas actiones rogabatur facilius et frequentius fuit. Quid autem in quemque testium dicendum sit, sumi nisi ex ipsorum personis non potest.

XXVI. Reliquae interrogandi sunt partes: qua in re primum est nosse testem. Nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inflari, longus protrahi potest, prudens vero et constans vel tamquam inimicus et pervicax dimittendus statim, vel non interrogatione sed brevi interlocutione patroni refutandus est, aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus, aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia, criminum destruendus. XXVII. Probos quosdam et verecundos non aspere incessere profuit; nam saepe qui adversus insectantem pugnassent modestia mitigantur. Omnis autem interrogatio aut in causa est aut extra causam. In causa, sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius et unde nihil suspecti sit repetita percontatione, priora sequentibus adplicando saepe eo perducit homines ut invitis quod prosit extorqueat. XXVIII. Eius rei sine dubio neque disciplina una in scholis neque exercitatio traditur, et naturali magis acumine aut usu contingit haec virtus. Si quod tamen exemplum ad imitationem demonstrandum sit, solum est quod ex dialogis Socraticorum maximeque Platonis duci potest: in quibus adeo scitae sunt interrogationes ut, cum plerisque bene respondeatur, res tamen ad id quod volunt efficere perveniat. XXIX. Illud fortuna interim praestat, ut aliquid quod inter se parum consentiat a teste dicatur, interim, quod saepius evenit, ut testis testi diversa dicat. Acuta autem interrogatio ad hoc quod casu fieri solet etiam ratione perducet. XXX. Extra causam quoque multa quae prosint rogari solent, de vita testium aliorum, de sua quisque, si turpitudo, si humilitas, si amicitia accusatoris, si inimicitiae cum reo: in quibus aut dicant aliquid quod prosit, aut in mendacio vel cupiditate laedendi deprendantur. XXXI. Sed in primis interrogatio cum debet esse circumspecta, quia multa contra patronos venuste testes saepe respondent eique praecipue rei vulgo favetur, tum verbis quam maxime ex medio sumptis, ut qui rogatur (is autem saepius est imperitus) intellegat, aut ne intellegere se neget, quod interrogantis non leve frigus est. XXXII. Illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex industria multa inmodeste atque intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque qui profuerant auferat utilitatem: quorum mentionem habui non ut fierent sed ut vitarentur.

Saepe inter se collidi solent inde testatio, hinc testes. Locus utrimque: haec enim se pars iure iurando, illa consensu signantium tuetur. XXXIII. Saepe inter testes et argumenta quaesitum est. Inde scientiam in testibus et religionem, ingenia esse in argumentis dicitur: hinc testem gratia metu pecunia ira odio amicitia ambitu fieri, argumenta ex natura duci, in his iudicem sibi, in illis alii credere. XXXIV. Communia haec pluribus causis, multumque iactata sunt, semper tamen iactabuntur. Aliquando utrimque sunt testes, et quaestio sequitur ex ipsis, utri meliores viri, ex causis, utri magis credibilia dixerint, ex litigatoribus, utri gratia magis valuerint. XXXV. His adicere si qui volet ea quae divina testimonia vocant, ex responsis oraculis ominibus, duplicem sciat esse eorum tractatum: generalem alterum, in quo inter Stoicos et Epicuri sectam secutos pugna perpetua est regaturne providentia mundus, specialem alterum circa partis divinationum, ut quaeque in quaestionem cadet. XXXVI. Aliter enim oraculorum, aliter haruspicum augurum coniectorum mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa. Circa eius modi quoque instrumenta firmanda vel destruenda multum habet operis oratio, si quae sunt voces per vinum somnum dementiam emissae, vel excepta parvolorum indicia, quos pars altera nihil fingere, altera nihil iudicare dictura est.

XXXVII. Nec tantum praestari hoc genus potenter, sed etiam ubi non est desiderari solet: “Pecuniam dedisti: quis numeravit? ubi? unde?” “Venenum arguis: ubi emi? a quo? quanti? per quem dedi? quo conscio?” Quae fere omnia pro Cluentio Cicero in crimine veneficii excutit.

Haec de inartificialibus quam brevissime potui.

8. I. Pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem adpositis, plerumque aut omnino neglegitur aut levissime attingitur ab iis qui argumenta velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persecuntur ipsa propter quam dicitur victoria cedunt. II. Atqui cetera, quae continuo magis orationis tractu decurrunt, in auxilium atque ornamentum argumentorum comparantur, nervisque illis quibus causa continetur adiciunt inducti super corporis speciem: ut, si forte quid factum ira vel metu vel cupiditate dicatur, latius quae cuiusque adfectus natura sit prosequamur. Isdem laudamus incusamus augemus minuimus describimus deterremus querimur consolamur hortamur. III. Sed horum esse opera in rebus aut certis aut de quibus tamquam certis loquimur potest. Nec abnuerim esse aliquid in delectatione, multum vero in commovendis adfectibus: sed haec ipsa plus valent cum se didicisse iudex putat, quod consequi nisi argumentatione aliaque omni fide rerum non possumus.

IV. Quorum priusquam partior species, indicandum est esse quaedam in omni probationum genere communia. Nam neque ulla quaestio est quae non sit aut in re aut in persona, neque esse argumentorum loci possunt nisi in iis quae rebus aut personis accidunt, V. eaque aut per se inspici solent aut ad aliud referri, neque ulla confirmatio nisi aut ex consequentibus aut ex pugnantibus, et haec necesse est aut ex praeterito tempore aut ex coniuncto aut ex insequenti petere, nec ulla res probari nisi ex alia potest eaque sit oportet aut maior aut par aut minor. VI. Argumenta vero reperiuntur aut in quaestionibus, quae etiam separatae a complexu rerum personarumque spectari per se possint, aut in ipsa causa, cum invenitur aliquid in ea non ex communi ratione ductum sed eius iudicii de quo cognoscitur proprium. Probationum praeterea omnium aliae sunt necessariae, aliae credibiles, aliae non repugnantes. VII. Et adhuc omnium probationum quadruplex ratio est, ut vel quia est aliquid, aliud non sit, ut: “dies est, nox non est”, vel quia est aliquid, et aliud sit: “sol est super terram, dies est”, vel quia aliquid non est, aliud sit: “non est nox, dies est”, vel quia aliquid non est, nec aliud sit: “non est rationalis, nec homo est”. His in universum praedictis partes subiciam.

9. I. Omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut argumentis aut exemplis. Nec ignoro plerisque videri signa partem argumentorum. Quae mihi separandi ratio haec fuit prima, quod sunt paene ex illis inartificialibus (cruenta enim vestis et clamor et livor et talia sunt instrumenta, qualia tabulae, rumores, testes, nec inveniuntur ab oratore, sed ad eum cum ipsa causa deferuntur), II. altera, quod signa, sive indubitata sunt, non sunt argumenta, quia ubi illa sunt quaestio non est, argumento autem nisi in re controversa locus esse non potest, sive dubia, non sunt argumenta sed ipsa argumentis egent.

III. Dividuntur autem in has primas duas species, quod eorum alia sunt, ut dixi, quae necessaria (sunt, alia quae non necessaria). Priora illa sunt quae aliter habere se non possunt, quae Graeci tecmeria vocant. +Quae sunt+ alyta semia: quae mihi vix pertinere ad praecepta artis videntur; nam ubi est signum insolubile, ibi ne lis quidem est. IV. Id autem accidit cum quid aut necesse est fieri factumve esse, aut omnino non potest fieri vel esse factum: quo in causis posito non est lis nisi. facti. Hoc genus per omnia tempora perpendi solet: nam et coisse eam cum viro quae peperit, V. quod est praeteriti, et fluctus esse cum magna vis venti in mare incubuit, quod coniuncti, et eum mori cuius cor est vulneratum, quod futuri, necesse est. Nec fieri potest ut ibi messis sit ubi satum non est, ut quis Romae sit cum est Athenis, ut sit ferro vulneratus qui sine cicatrice est. VI. Sed quaedam et retrorsum idem valent, ut vivere hominem qui spirat et spirare qui vivit, quaedam in contrarium non recurrunt: nec enim, quia movetur qui ingreditur, etiam ingreditur qui movetur. VII. Quare potest et coisse cum viro quae non peperit, et non esse ventus in mari cum est fluctus, neque utique cor eius vulneratum esse qui perit. Ac similiter satum fuisse potest ubi non fuit messis, nec fuisse Romae qui non fuit Athenis, nec fuisse ferro vulneratus qui habet cicatricem.

VIII. Alia sunt signa non necessaria, quae eikota Graeci vocant: quae etiam si ad tollendam dubitationem sola non sufficiunt, tamen adiuta ceteris plurimum valent. IX. Signum vocatur, ut dixi, semeion (quamquam id quidam indicium, quidam vestigium nominaverunt): per quod alia res intellegitur, ut per sanguinem caedes. At sanguis vel ex hostia respersisse vestem potest vel e naribus profluxisse: non utique qui vestem cruentam habuerit homicidium fecerit. X. Sed ut per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit: quibus signum cum accessit, efficit ut quae suspecta erant certa videantur. XI. Alioqui sunt quaedam signa utrique parti communia, ut livores tumores (nam videri possunt et veneficii et cruditatis), et vulnus in pectore sua manu et aliena perisse dicentibus in aequo est. Haec proinde firma habentur atque extrinsecus adiuvantur.

XII. Eorum autem quae signa sunt quidem sed non necessaria genus Hermagoras putat non esse virginem Atalanten quia cum iuvenibus per silvas vagetur. Quod si receperimus, vereor ne omnia quae ex facto ducuntur signa faciamus. XIII. Eadem tamen ratione qua signa tractantur. Nec mihi videntur Ariopagitae, cum damnaverint puerum, coturnicum oculos eruentem, aliud iudicasse quam id signum esse perniciosissimae mentis multisque malo futurae si adolevisset. Vnde Spuri Maeli Marcique Manli popularitas signum adfectati regni est existimatum. XIV. Sed vereor ne longe nimium nos ducat haec via. Nam si est signum adulterae lavari cum viris, erit et convivere cum adulescentibus, deinde etiam familiariter alicuius amicitia uti: fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem dixerit mollis et parum viri signa, si cui (cum signum id proprie sit quod ex eo de quo quaeritur natum sub oculos venit) ut sanguis e caede, ita illa ex inpudicitia fluere videantur. XV. Ea quoque quae, quia plerumque observata sunt, vulgo signa creduntur, ut prognostica: “vento rubet aurea Phoebe” et “cornix plena pluviam vocat improba voce”, si causas ex qualitate caeli trahunt, sane ita appellentur. Nam si vento rubet luna, signum venti est rubor: et si, ut idem poeta colligit, XVI. densatus et laxatus aer facit ut sit inde “ille avium concentus”, idem sentiemus. sunt autem signa etiam parva magnorum, ut vel haec ipsa cornix; nam maiora minorum esse nemo miratur.

10. I. Nunc de argumentis: hoc enim nomine complectimur omnia quae Graeci enthymemata, epichiremata, apodixis vocant, quamquam apud illos est aliqua horum nominum differentia, etiam si vis eodem fere tendit. Nam enthymema (quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet quo omnia mente concepta significat (sed nunc non de eo loquimur), II. alterum quo sententiam cum ratione, tertium quo certam quandam argumenti conclusionem vel ex consequentibus vel ex repugnantibus: quamquam de hoc parum convenit. sunt enim qui illud prius epichirema dicant, pluresque invenias in ea opinione ut id demum quod pugna constat enthymema accipi velint, et ideo illud Cornificius contrarium appellat. III. hunc alii rhetoricum syllogismum, alii inperfectum syllogismum vocaverunt, quia (nec) distinctis nec totidem partibus concluderetur: quod sane non utique ab oratore desideratur. IV. Epichirema Valgius adgressionem vocat; verius autem iudico non nostram administrationem, sed ipsam rem quam adgredimur, id est argumentum quo aliquid probaturi sumus, etiam si nondum verbis explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici. V. Aliis videtur non destinata vel inchoata sed perfecta probatio hoc nomen accipere ultima specie, ideoque propria eius appellatione et maxime in usu posita significatur certa quaedam sententiae comprensio, quae ex tribus minime partibus constat. VI. Quidam epichirema rationem appellarunt, Cicero melius ratiocinationem, quamquam et ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo videtur: nam et statum syllogisticum ratiocinativum appellat (et) exemplis utitur philosophorum. Et quoniam est quaedam inter syllogismum et epichirema vicinitas, potest videri hoc nomine recte abusus. VII. Apodeixis est evidens probatio, ideoque apud geometras grammikai apodeixeis dicuntur. Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin inperfectum epichirema eadem causa qua diximus enthymema a syllogismo distare; nam et enthymema syllogismi pars est. Quidam inesse epichiremati apodixin putant et esse partem eius confirmantem. VIII. Vtrumque autem quamquam diversi auctores eodem modo finiunt, ut sit ratio per ea quae certa sunt fidem dubiis adferens: quae natura est omnium argumentorum, neque enim certa incertis declarantur. Haec omnia generaliter pistis appellant, quod etiam si propria interpretatione dicere fidem possumus, apertius tamen probationem interpretabimur. IX. Sed argumentum quoque plura significat. Nam et fabulae ad actum scaenarum compositae argumenta dicuntur, et (cum) orationum Ciceronis velut thema (ipse. exponit Pedianus inquit: “argumentum tale est”, et ipse Cicero ad Brutum ita scribit: “veritus fortasse ne nos in Catonem nostrum transferremus illim aliquid, etsi argumentum simile non erat”. Quo apparet omnem ad scribendum destinatam materiam ita appellari. X. Nec mirum, cum id inter opifices quoque sit vulgatum, unde Vergili “argumentum ingens”, vulgoque paulo numerosius opus dicitur argumentosum. Sed nunc de eo dicendum argumento est quod ad … probationem indicium fidem adgressionem eiusdem rei nomina facit, parum distincte, ut arbitror. XI. Nam probatio et fides efficitur non tantum per haec, quae sunt rationis, sed etiam per inartificialia. Signum autem, quod ille indicium vocat, ab argumentis iam separavi. Ergo cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per id quod dubium non est confirmat, necesse est esse aliquid in causa quod probatione non egeat. XII. Alioqui nihil erit quo probemus, nisi fuerit quod aut sit verum aut videatur, ex quo dubiis fides fiat. Pro certis autem habemus primum quae sensibus percipiuntur, ut quae videmus audimus, qualia sunt signa, deinde ea (in) quae communi opinione consensum est: XIII. “deos esse”, “praestandam pietatem parentibus”, praeterea quae legibus cauta sunt, quae persuasione etiam si non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis in qua res agitur in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus sed moribus constant: si quid inter utramque partem convenit, si quid probatum est, denique cuicumque adversarius non contradicit. XIV. Sic enim fiet argumentum: “cum providentia mundus regatur, administranda, res publica est: sequitur ut administranda res publica sit, si liquebit mundum providentia regi”. XV. Debet etiam nota esse recte argumenta tractaturo vis et natura omnium rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat: hinc enim sunt quae icota dicuntur. XVI. Credibilium autem genera sunt tria: unum firmissimum, quia fere accidit, ut “liberos a parentibus amari”, alterum velut propensius: “eum qui recte valeat in crastinum perventurum”, tertium tantum non repugnans: “in domo furtum factum ab eo qui domi fuit”. XVII. Ideoque Aristoteles in secundo de arte rhetorica libro diligentissime est exsecutus quid cuique rei et quid cuique homini soleret accidere, et quas res quosque homines quibus rebus aut hominibus vel conciliasset vel alienasset ipsa natura, ut divitias quid sequatur aut ambitum aut superstitionem, quid boni probent, quid mali petant, quid milites, quid rustici, quo quaeque modo res vitari vel adpeti soleat. XVIII. Verum hoc exsequi mitto: non enim longum tantum, sed etiam inpossibile ac potius infinitum est, praeterea positum in communi omnium intellectu. Si quis tamen desideraverit, a quo peteret ostendi. XIX. Omnia autem credibilia, in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huius rhodi fontibus fluunt: “an credibile sit a filio patrem occisum, incestum cum filia commissum”, et contra veneficium in noverca, adulterium in luxurioso: illa quoque, “an scelus palam factum”, “an falsum propter exiguam summam”, quia suos quidque horum velut mores habet, plerumque tamen, non semper: alioqui indubitata essent, non argumenta.

XX. Excutiamus nunc argumentorum locos, quamquam quibusdam hi quoque de quibus supra dixi videntur. Locos appello non, ut vulgo nunc intelleguntur, in luxuriem et adulterium et similia, sed sedes argumentorum, in quibus latent, ex quibus sunt petenda. XXI. Nam ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignaras, et piscium quoque genera alia planis gaudent, alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas: ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est. XXII. Multus alioqui error est: exhausto labore, quod non ratione scrutabimur non poterimus invenire nisi casu. At si scierimus ubi quodque nascatur, cum ad locum ventum erit facile quod in eo est pervidebimus.

XXIII. In primis igitur argumenta saepe a persona ducenda sunt, cum sit, ut dixi, divisio ut omnia in haec duo partiamur, res atque personas: ut causa tempus locus occasio instrumentum modus et cetera rerum sint accidentia. Personis autem non quidquid accidit exsequendum mihi est, ut plerique fecerunt, sed unde argumenta sumi possunt. XXIV. Ea porro sunt: genus, nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et nonnumquam ad honeste turpiterque vivendum inde causae fluunt: natio, nam et gentibus proprii mores sunt nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est: XXV. patria, quia similiter etiam civitatium leges instituta opiniones habent differentiam: sexus, ut latrocinium facilius in viro, veneficium in femina credas: aetas, quia aliud aliis annis magis convenit: educatio et disciplina, quoniam refert a quibus et quo quisque modo sit institutus: XXVI. habitus corporis, ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, robur petulantiae, his contraria in diversum: fortuna, neque enim idem credibile est in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus abundante et his omnibus destituto (condicionis etiam distantia est: nam clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber an servus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat): XXVII. animi natura, etenim avaritia iracundia misericordia crudelitas severitas aliaque his similia adferunt fidem frequenter aut detrahunt, sicut victus luxuriosus an frugi an sordidus quaeritur: studia quoque, nam rusticus forensis negotiator miles navigator medicus aliud atque aliud efficiunt. XXVIII. Intuendum etiam quid adfectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens. Spectantur ante acta dictaque; ex praeteritis enim aestimari solent praesentia. His adiciunt quidam commotionem: hanc accipi volunt temporarium animi motum, sicut iram pavorem. XXIX. Consilia autem et praeteriti et praesentis et futuri temporis: quae mihi, etiam si personis accidunt, referenda tamen ad illam partem argumentorum videntur quam ex causis ducimus, sicut habitus quidam animi, quo tractatur amicus (an) inimicus. XXX. Ponunt in persona et nomen: quod quidem accidere ei necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi cum aut ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus, Pius, aut et ipsum alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, quod libris Sibyllinis haruspicumque responsis dominatio dari tribus Corneliis dicebatur, seque eum tertium esse credebat post sullam Cinnamque quia et ipse Cornelius erat. XXXI. Nam et illud apud Euripiden frigidum sane, quod nomen Polynicis ut argumentum morum frater incessit. Iocorum tamen ex eo frequens materia, qua Cicero in Verrem non semel usus est. Haec fere circa personas sunt aut his similia; neque enim complecti omnia vel hac in parte vel in ceteris possumus, contenti rationem plura quaesituris ostendere.

XXXII. Nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta quae agimus, ideoque prima tractanda. In omnibus porro quae fiunt quaeritur aut quare aut ubi aut quando aut quo modo aut per quae facta sunt. XXXIII. ducuntur igitur argumenta ex causis factorum vel futurorum: quarum materiam, +quam quidam hylen, alii dynamin nominaverunt+, in duo genera sed quaternas utriusque dividunt species. Nam fere versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem incrementum conservationem usum aut malorum evitationem liberationem inminutionem tolerantiam: quae et in deliberando plurimum valent. XXXIV. Sed has causas habent recta, prava contra ex falsis opinionibus veniunt. Nam est his initium ex iis quae credunt bona aut mala, inde errores existunt et pessimi adfectus, in quibus sunt ira odium invidia cupiditas spes ambitus audacia metus, cetera generis eiusdem. Accedunt aliquando fortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem criminis, ut si quis dum alii insidiatur alium dicitur interemisse. XXXV. Causae porro non ad convincendum modo quod obicitur, sed ad defendendum quoque excuti solent, cum quis se recte fecisse, id est honesta causa, contendit: qua de re latius in tertio libro dictum est. XXXVI. Finitionis quoque quaestiones ex causis interim pendent: an tyrannicida qui tyrannum a quo deprensus in adulterio fuerat occidit, an sacrilegus sacrilegus qui ut hostes urbe expelleret arma templo adfixa detraxit. XXXVII. Ducuntur argumenta et ex loco. Spectatur enim ad fidem probationis montanus an planus, maritimus an mediterraneus, consitus an incultus, frequens an desertus, propincus an remotus, oportunus consiliis an aduersus: quam partem uidemus uehementissime pro Milone tractasse Ciceronem. XXXVIII. Et haec quidem ac similia ad coniecturam frequentius pertinent, sed interim ad ius quoque: priuatus an publicus, sacer an profanus, noster an alienus, ut in persona magistratus, pater, peregrinus. XXXIX. Hinc enim quaestiones oriuntur: ‘Priuatam pecuniam sustulisti, uerum, quia de templo, non furtum sed sacrilegium est’. ‘Occidisti adulteros, quod lex permittit, sed quia in lupanari, caedes est’. ‘Iniuriam fecisti, sed quia magistratui, maiestatis actio est’. XL. Vel contra: ‘licuit quia pater eram, quia magistratus’. Sed circa facti controuersiam argumenta praestant, circa iuris lites materiam quaestionum. Ad qualitatem quoque frequenter pertinet locus; neque enim ubique idem aut licet aut decorum est: quin etiam in qua quidque ciuitate quaeratur interest; moribus enim et legibus distant. XLI. Ad commendationem quoque et inuidiam ualet; nam et Aiax apud Ouidium ‘ante rates’ inquit ‘agimus causam, et mecum confertur Vlixes!’ et Miloni inter cetera obiectum est quod Clodius in monumentis ab eo maiorum suorum esset occisus. XLII. Ad suadendi momenta idem ualet, sicut tempus, cuius tractatum subiungam. Eius autem, ut alio loco iam dixi, duplex significatio est: generaliter enim et specialiter accipitur. Prius illud est ‘nunc’, ‘olim’, ‘sub Alexandro’, ‘cum apud Ilium pugnatum est’, denique praeteritum, instans, futurum. Hoc sequens habet et constituta discrimina: ‘aestate’, ‘hieme’, ‘noctu’, ‘interdiu’, et fortuita: ‘in pestilentia’, ‘in bello’, ‘in conuiuio’. XLIII. Latinorum quidam satis significari putauerunt si illud generale ‘tempus’, hoc speciale ‘tempora’ uocarent. Quorum utrorumque ratio et in consiliis quidem et in illo demonstratiuo genere uersatur, sed in iudiciis frequentissima est. XLIV. Nam et iuris quaestiones facit et qualitatem distinguit et ad coniecturam plurimum confert, ut cum interim probationes inexpugnabiles adferat, quales sunt si dicatur, ut supra posui, signator qui ante diem tabularum decessit, aut commisisse aliquid uel cum infans esset uel cum omnino natus non esset: XLV. praeter id quod omnia facile argumenta aut ex iis quae ante rem facta sunt aut ex coniunctis rei aut insequentibus ducuntur. Ex antecedentibus: ‘mortem minatus es, noctu existi, proficiscentem antecessisti’. XLVI. Causae quoque factorum praeteriti sunt temporis. Secundum tempus subtilius quidam quam necesse erat diuiserunt, ut esset iuncti ‘sonus auditus est’, adhaerentis ‘clamor sublatus est’. Insequentis sunt illa: ‘latuisti’, ‘profugisti’, ‘liuores et tumores apparuerunt’. Isdem temporum gradibus defensor utetur ad detrahendam ei quod obicitur fidem. XLVII. In his omnis factorum dictorumque ratio uersatur, sed dupliciter. Nam fiunt quaedam quia aliud postea futurum est, quaedam quia aliud antea factum est: ut cum obicitur reo lenocinii, speciosae marito, quod adulterii damnatam quandam emerit, aut parricidii reo luxurioso quod dixerit patri: ‘non amplius me obiurgabis’. Nam et ille non quia emit leno est, sed quia leno erat emit, nec hic quia sic erat locutus occidit, sed quia erat occisurus sic locutus est. XLVIII. Casus autem, qui et ipse praestat argumentis locum, sine dubio est ex insequentibus, sed quadam proprietate distinguitur, ut si dicam: ‘melior dux Scipio quam Hannibal, uicit Hannibalem’: ‘bonus gubernator, numquam fecit naufragium’: ‘bonus agricola, magnos sustulit fructus’. Et contra: ‘sumptuosus fuit, patrimonium exhausit’: ‘turpiter uixit, uel. omnibus inuisus est’. XLIX. Intuendae sunt praecipueque in coniecturis et facultates; credibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus inbecilliores, a uigilantibus dormientis, a praeparatis inopinatos: quorum contraria in diuersum ualent. L. Haec et in deliberando intuemur et in iudiciis ad duas res solemus referre, an uoluerit quis, an potuerit; nam et uoluntatem spes facit. Hinc illa apud Ciceronem coniectura: ‘insidiatus est Clodius Miloni, non Milo Clodio: ille cum seruis robustis, hic cum mulierum comitatu, ille equis, hic in raeda, ille expeditus, hic paenula inretitus’. LI. Facultati autem licet instrumentum coniungere; sunt enim in parte facultatis et copiae. Sed ex instrumento aliquando etiam signa nascuntur, ut spiculum in corpore inuentum. LII. His adicitur modus, quem trÒpon dicunt, quo quaeritur quem ad modum quid sit factum. Idque tum ad qualitatem scriptumque pertinet, ut si negemus adulterum ueneno licuisse occidere, tum ad coniecturas quoque, ut si dicam: ‘bona mente factum, ideo palam’, ‘mala, ideo ex insidiis, nocte, in solitudine’.

LIII. In rebus autem omnibus de quarum ui ac natura quaeritur quasque etiam citra complexum personarum ceterorumque ex quibus fit causa per se intueri possumus, tria sine dubio rursus spectanda sunt: an sit, quid sit, quale sit. Sed quia sunt quidam loci argumentorum omnibus communes, diuidi haec tria genera non possunt, ideoque locis potius, ut in quosque incurrent, subicienda sunt.

LIV. Ducuntur ergo argumenta ex finitione seu fine; nam utroque modo traditur. Eius duplex ratio est: aut enim praecedente finitione quaeritur sitne hoc uirtus, aut simpliciter quid sit uirtus. Id aut uniuersum uerbis complectimur, ut ‘rhetorice est bene dicendi scientia’, aut per partes, ut ‘rhetorice est inueniendi recte et disponendi et eloquendi cum firma memoria et cum dignitate actionis scientia’. LV. Praeterea finimus aut ui, sicut superiora, aut §tumolog¤&, ut si assiduum ab aere dando et locupletem a locorum, pecuniosum a pecorum copia. Finitioni subiecta maxime uidentur genus species differens proprium: ex iis omnibus argumenta ducuntur. LVI. Genus ad probandam speciem minimum ualet, plurimum ad refellendam. Itaque non quia est arbor platanus est, at quod non est arbor utique platanus non est: nec quod uirtus est utique iustitia est, at quod non est uirtus, utique non potest esse iustitia. Itaque a genere perueniendum est ad ultimam speciem, ut ‘homo est animal’ non est satis, id enim genus est: ‘mortale’++etiam si est species, cum aliis tamen communis finitio: ‘rationale’++nihil supererit ad demonstrandum quod uelis. LVII. Contra species firmam probationem habet generis, infirmam refutationem. Nam quod iustitia est, utique uirtus est: quod non est iustitia, potest esse uirtus, si est fortitudo, constantia, continentia. Numquam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species quae sunt generi subiectae remoueantur, hoc modo: ‘quod neque inmortale est neque mortale, animal non est’. LVIII. His adiciunt propria et differentia. Propriis confirmatur finitio, differentibus soluitur. Proprium autem est aut quod soli accidit, ut homini sermo, risus, aut quidquid utique accidit, sed non soli, ut igni calfacere. Et sunt eiusdem rei plura propria, ut ipsius ignis lucere, calere. Ita quodcumque proprium deerit soluet finitionem, non utique quodcumque erit confirmabit. LIX. Saepissime autem quid sit proprium cuiusque quaeretur, ut, si per §tumolog¤an dicatur: ‘tyrannicidae proprium est tyrannum occidere’, negemus: non enim si traditum sibi eum carnifex occiderit tyrannicida dicatur; nec si inprudens uel inuitus. LX. Quod autem proprium non erit, differens erit, ut aliud est seruum esse, aliud seruire, qualis esse in addictis quaestio solet: ‘qui seruus est si manu mittatur, fit libertinus, non item addictus’, et plura, de quibus alio loco. LXI. Illud quoque differens uocant, cum genere in speciem deducto species ipsa discernitur. Animal genus, mortale species, terrenum uel bipes differens; nondum enim proprium est, sed iam differt a marino uel quadrupede: quod non tam ad argumentum pertinet quam ad diligentem finitionis comprensionem. LXII. Cicero genus et speciem, quam eandem formam uocat, a finitione diducit, et iis quae ad aliquid sunt subicit: ut, si is cui argentum omne legatum est petat signatum quoque, utatur genere: at si quis, cum legatum sit ei quae uiro mater familias esset, neget deberi ei quae in manum non conuenerit, specie, quoniam duae formae sint matrimoniorum. LXIII. Diuisione autem adiuuari finitionem docet, eamque differre a partitione quod haec sit totius in partis, illa generis in formas. Partis incertas esse, ut ‘quibus constet res publica’, formas certas, ut ‘quot sint species rerum publicarum’, quas tris accepimus: quae populi, quae paucorum, quae unius potestate regerentur. LXIV. Et ille quidem non iis exemplis utitur, quia scribens ad Trebatium ex iure ducere ea maluit: ego apertiora posui. Propria uero ad coniecturae quoque pertinent partem, ut, quia proprium est boni recte facere, iracundi uerbis <aut manu male facere, facta haec ab ipsis> esse credantur, aut contra. Nam ut quaedam in quibusdam utique <sunt, ita quaedam in quibusdam utique> non sunt, et ratio, quamuis ita. ex diuerso, eadem est.

Diuisio et ad probandum simili uia ualet et ad refellendum. LXV. Probationi interim satis est unum habere, hoc modo: ‘ut sit ciuis, aut natus sit oportet aut factus’; utrumque tollendum est: ‘nec natus nec factus est’. LXVI. Fit hoc et multiplex, idque est argumentorum genus ex remotione, quo modo efficitur totum falsum, modo id quod relinquitur uerum. Totum falsum est hoc modo: ‘Pecuniam credidisse te dicis: aut habuisti ipse aut ab aliquo accepisti aut inuenisti aut surripuisti. Si neque domi habuisti neque ab aliquo accepisti et cetera, non credidisti’. LXVII. Relicum fit uerum sic: ‘hic seruus quem tibi uindicas aut uerna tuus est aut emptus aut donatus aut testamento relictus aut ex hoste captus aut alienus’: deinde remotis prioribus supererit ‘alienus’. Periculosum et cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum quodlibet omiserimus, cum risu quoque tota res soluitur. LXVIII. Tutius quod Cicero pro Caecina facit, cum interrogat, si haec actio non sit, quae sit (simul enim remouentur omnia): uel cum duo ponentur inter se contraria, quorum tenuisse utrumlibet sufficiet, quale Ciceronis est: ‘unum quidem certe nemo erit tam inimicus Cluentio qui mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum: si doceo non ab Habito, uinco ab Oppianico, si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum’. LXIX. Fit etiam ex duobus, quorum necesse est <esse> alterum uerum, eligendi aduersario potestas, efficiturque ut utrum elegerit noceat. Facit hoc Cicero pro Oppio: ‘utrum cum Cottam adpetisset an cum ipse se conaretur occidere telum e manibus ereptum est?’ et pro Vareno: ‘optio uobis datur, utrum uelitis casu illo itinere Varenum usum esse an huius persuasu et inductu’: deinde utraque facit accusatori contraria. LXX.Interim duo ita proponuntur ut utrumlibet electum idem efficiat, quale est: ‘philosophandum <est, etiam si non est philosophandum’>, et illud uulgatum: ‘quo schema, si intellegitur? quo, si non intellegitur?’ et ‘mentietur in tormentis qui dolorem pati potest, mentietur qui non potest’.

LXXI.Vt sunt autem tria tempora, ita ordo rerum tribus momentis consertus est: habent enim omnia <initium>, incrementum, summam, ut iurgium, deinde <rixa, tum> caedes. Est ergo hic argumentorum quoque locus inuicem probantium; nam et ex initiis summa colligitur, quale est: ‘non possum togam praetextam sperare cum exordium pullum uideam’, et contra: ‘non dominationis causa Sullam arma sumpsisse, argumentum est dictatura deposita’. LXXII. Similiter ex incremento in utramque partem ducitur ratio cum in coniectura, tum etiam in tractatu aequitatis, an ad initium summa referenda sit, id est, an ei caedes inputanda sit a quo iurgium coepit.