Quintilianus – Institutiones L. V-VI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

XVIII. Denique ethos omne bonum et comem virum poscit. Quas virtutes cum etiam in litigatore debeat orator, si fieri potest, adprobare, utique ipse aut habeat aut habere credatur. Sic proderit plurimum causis, quibus ex sua bonitate faciet fidem. Nam qui dum dicit malus videtur utique male dicit non enim videtur iusta dicere, alioqui ethos non videretur). XIX. Quare ipsum etiam dicendi genus in hoc placidum esse debet ac mite, nihil superbum, nihil elatum saltem ac sublime desiderat: proprie iucunde credibiliter dicere sat est, ideoque ei medius ille orationis modus maxime convenit. XX. Diversum est huic quod pathos dicitur quodque nos adfectum proprie vocamus, et, ut proxime utriusque differentiam signem, illud comoediae, hoc tragoediae magis simile. Haec pars circa iram odium metum invidiam miserationem fere tota versatur, quae quibus ex locis ducenda sint et manifestum omnibus et a nobis in ratione prohoemii atque epilogi dictum est. XXI. Et metum tamen duplicem intellegi volo, quem patimur et quem facimus, et invidiam: namque altera invidum, altera invidiosum facit. Hoc autem hominis, illud rei est, in quo +et plus+ habet operis oratio. Nam quaedam videntur gravia per se, parricidium caedes veneficium, quaedam efficienda sunt. XXII. Id autem contingit cum magnis alioqui malis gravius esse id quod passi sumus ostenditur, quale est apud Vergilium:”o felix una ante alias Priameia virgo,hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altisiussa mori” -quam miser enim casus Andromachae si comparata ei felix Polyxena:XXIII. aut cum ita exaggeramus iniuriam nostram ut etiam quae multo minora sunt intoleranda dicamus: “si pulsasses, defendi non poteras: vulnerasti”. Sed haec diligentius cum de amplificatione dicemus. Interim notasse contentus sum non id solum agere adfectus, ut quae sunt ostendantur acerba ac luctuosa, sed etiam ut quae toleranda haberi solent gravia videantur, ut cum in maledicto plus iniuriae quam in manu, in infamia plus poenae dicimus quam in morte. XXIV. Namque in hoc eloquentiae vis est, ut iudicem non in id tantum compellat in quod ipsa rei natura ducetur, sed aut qui non est aut maiorem quam est faciat adfectum. Haec est illa quae dinosis vocatur, rebus indignis asperis invidiosis addens vim oratio, qua virtute praeter alias plurimum Demosthenes valuit.

XXV. Quod si tradita mihi sequi praecepta sufficeret, satisfeceram huic parti nihil eorum quae legi vel didici, quod modo probabile fuit, omittendo: sed promere in animo est quae latent et penitus ipsa huius loci aperire penetralia, quae quidem non aliquo tradente sed experimento meo ac natura ipsa duce accepi. XXVI. summa enim, quantum ego quidem sentio, circa movendos adfectus in hoc posita est, ut moveamur ipsi. Nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si verba vultumque tantum, non etiam animum accommodarimus. Quid enim aliud est causae ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare videantur, et ira nonnumquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum? XXVII. Quare, in iis quae esse veri similia volemus, simus ipsi similes eorum qui vere patiuntur adfectibus, et a tali animo proficiscatur oratio qualem facere iudici volet. An ire dolebit qui audiet me, qui in hoc dicam, non dolentem? Irascetur, si nihil ipse qui in iram concitat ei quod exigit simile patietur? Siccis agentis oculis lacrimas dabit? Fieri non potest:XXVIII. nec incendit nisi ignis nec madescimus nisi umore “nec res ura dat alteri colorem quem non ipsa habet”. Primum est igitur ut apud nos valeant ea quae valere apud iudicem volumus, adficiamurque antequam adficere conemur. XXIX. At quo modo fiet ut adficiamur? Neque enim sunt motus in nostra potestate. Temptabo etiam de hoc dicere. Quas phantasias Graeci vocant (nos sane visiones appellemus),per quas imagines rerum absentium ita repraesentantur animo ut eas cernere oculis ac praesentes habere videamur, has quisquis bene ceperit is erit in adfectibus potentissimus. XXX. Has. Quidam dicunt euphantasioton qui sibi res voces actus secundum verum optime finget: quod quidem nobis volentibus facile continget; nisi vero inter otie animorum et spes inanes et velut somnia quaedam vigilantium ita nos hae de quibus loquor imagines prosecuntur ut peregrinari navigare proeliari, populos adloqui, divitiarum quas non habemus usum videamur disponere, nec cogitare sed facere: hoc animi vitium ad utilitatem non transferemus. XXXI. Ad. Hominem occisum queror: non omnia quae in re praesenti accidisse credibile est in oculis habebo? non percussor ille subitus erumpet? non expavescet circumventus, exclamabit vel rogabit vel fugiet? non ferientem, non concidenten videbo? non animo sanguis et pallor et gemitus, extremus denique exspirantis hiatus insident? XXXII. Insequentur enargeia, quae a Cicerone inlustratio et evidentia nominatur, quae non tam dicere videtur quam ostendere, et adfectus non aliter quam si rebus ipsis intersimus sequentur. An non ex his visionibus illa sunt:”excussi manibus radii revolutaque pensa”,”levique patens in pectore vulnus”,equus ille in funere Pallantis “positis insignibus”? XXXIII. Quid? non idem poeta penitus ultimi fati cepit imaginem, ut diceret:”et dulcis moriens reminiscitur Argos”? XXXIV. Vbi vero miseratione opus erit, nobis ea de quibus queremur accidisse credamus, atque id animo nostro persuadeamus. nec agamus rem quasi alienam, sed adsumamus parumper illum dolorem: ita dicemus quae in nostro simili casu dicturi essemus. XXXV. Vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi. Quod si in alienis scriptis sola pronuntiatio ita falsis accendit adfectibus, quid nos faciemus, qui illa cogitare debemus ut moveri periclitantium vice possimus? XXXVI. Sed in schola quoque rebus ipsis adfici convenit, easque veras sibi fingere, hoc magis quod illic <ut> litigatores loquimur frequentius quam ut advocati: orbum agimus et naufragum et periclitantem, quorum induere personas quid attinet nisi adfectus adsumimus?

Haec dissimulanda mihi non fuerunt, quibus ipse, quantuscumque sum aut fui, pervenisse me ad aliquod nomen ingeni credo: frequenter motus sum ut me non lacrimae solum deprenderent, sed paror et veri similis dolor.

3. I. huic diversa virtus quae risum iudicis movendo et illos tristes solvit adfectus et animum ab intentione rerum frequenter avertit et aliquando etiam reficit et a satietate vel a fatigatione renovat. Quanta sit autem in ea difficultas vel duo maximi oratores, alter Graecae, alter Latinae eloquentiae princeps, docent:II. nam plerique Demostheni facultatem defuisse huius rei credunt, Ciceroni modum. Nec videri potest noluisse Demosthenes, cuius pauca admodum dicta nec sane ceteris eius virtutibus respondentia palam ostendunt non displicuisse illi iocos sed non contigisse. III. Noster vero non solum extra iudicia sed in ipsis etiam orationibus habitus est nimius risus adfectator. Mihi quidem, sive id recte iudico sive amore inmodico praecipui in eloquentia viri labor, mira quaedam in eo videtur fuisse urbanitas. IV. Nam et in sermone cotidiano multa et in altercationibus et interrogandis testibus plura quam quisquam dixit facete, et illa ipsa quae sunt in Verrem dicta frigidius aliis adsignavit et testimonii loco posuit, ut, quo sunt magis vulgaria, eo sit credibilius illa non ab oratore ficta sed passim esse iactata. V. Vtinamque libertus eius Tiro, aut alius, quisquis fuit, qui tris hac de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent et plus iudicii in eligendis quam in congerendis studii adhibuissent: minus obiectus calumniantibus foret, qui tamen nunc quoque, ut in invenient. VI. Adfert autem rei summam difficultatem primum quod ridiculum dictum plerumque falsum est hoc semper humile., saepe ex industria depravatum, praeterea numquam honorificum: tum varia hominum iudicia in eo quod non ratione aliqua sed motu animi quodam nescio an enarrabili iudicatur. VII. Neque enim ab ullo satis explicari puto, licet multi temptaverint, unde risus, qui non solum facto aliquo dictove, sed interdum quodam etiam corporis tactu lacessitur. Praeterea non una ratione moveri solet: neque enim acute tantum ac venuste, sed stulte iracunde timide dicta ac facta ridentur, ideoque anceps eius rei ratio est, quod a derisu non procul abest risus. VIII. Habet enim, ut Cicero dicit, sedem in deformitate aliqua et turpitudine: quae cum in aliis demonstrantur, urbanitas, cum in ipsos dicentis reccidunt, stultitia vocatur.

Cum videatur autem res levis, et quae a scurris, miniis, insipientibus denique saepe moveatur, tamen habet vim nescio an imperiosissimam et cui repugnari minime potest. IX. Erumpit etiam invitis saepe, nec vultus modo ac vocis exprimit confessionem, sed totum corpus vi sua concutit. Rerum autem saepe, ut dixi, maximarum momenta vertit, ut cum odium iramque frequentissime frangat. X. Documento sunt iuvenes Tarentini, qui multa de rege Pyrrho sequius inter cenam locuti, cum rationem facti reposcerentur et neque negari res neque defendi posset, risu sunt et oportuno ioco elapsi. Namque unus ex iis “immo”, inquit, “nisi lagona defecisset, occidissemus te”, eaque urbanitate tota est invidia dissoluta.

XI. Verum hoc quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia nonnullam observationem habet suntque ad id pertinentia et a Graecis et a Latinis composita praecepta, ita plane adfirmo praecipue positum esse in natura et in occasione. XII. Porro natura non tantum in hoc valet, ut acutior quis atque habilior sit ad inveniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed inest proprius quibusdam decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus alio dicente urbana esse videantur. XIII. Occasio vero et in rebus est, (cuius est) tanta vis ut saepe adiuti ea non indocti modo sed etiam rustici salse dicant, et in eo, quid aliquis dixerit prior; sunt enim longe venustiora omnia in respondendo quam in provocando. XIV. Accedit difficultati quod eius rei nulla exercitatio est, nulli praeceptores. Itaque in conviviis et sermonibus multi dicaces, quia in hoc usu cotidiano proficimus: oratoria urbanitas rara, nec ex arte propria sed ad hanc consuetudine commodata. XV. Nihil autem vetabat et componi materias in hoc idoneas, ut controversiae permixtis salibus fingerentur, vel res proponi singulas ad iuvenum talem exercitationem. XVI. Quin ipsae illae (dicta sunt ac vocantur) quas certis diebus festae licentiae dicere solebamus, si paulum adhibita ratione fingerentur aut aliquid in his senum quoque esset admixtum, plurimum poterant utilitatis adferre: quae nunc iuvenum vel sibi ludentium exercitatio est.

XVII. Pluribus autem nominibus in eadem re vulgo utimur: quae tamen si diducas, suam quandam propriam vim ostendent. Nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas. XVIII. Venustum esse quod cum gratia quadam et venere dicatur apparet. Salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus: natura non utique hoc est, quamquam et ridicula esse oporteat salsa. Nam et Cicero omne quod salsum sit ait esse Atticorum non quia sunt maxime ad risum compositi, et Catullus, cum dicit:”nulla est in corpore mica salis”,non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum. XIX. Salsum igitur erit quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut palato, excitatque et a taedio defendit orationem. Sales enim, ut ille in cibis paulo liberalius adspersus, si tamen non sit inmodicus, adfert aliquid propriae voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam quod nobis faciat audiendi sitim. XX. Facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere; neque enim diceret Horatius facetum carminis genus natura concessum esse Vergilio. Decoris hanc magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem puto. Ideoque in epistulis Cicero haec Bruti refert verba: “ne illi sunt pedes faceti ac *deliciis ingredienti mollius”.+ Quod convenit cum illo Horatiano:”molle atque facetum Vergilio”. XXI. Iocum vero id accipimus quod est contrarium serio: nam et fingere et terrere et promittere interim iocus est. Dicacitas sine dubio a dicendo, quod est omni generi commune, ducta ist, proprie tamen significat sermonem cum risu aliquos incessentem. Ideo Demosthenen urbanum fuisse dicunt, dicacem negant.

XXII. Proprium autem materiae de qua nunc loquimur est ridiculum, ideoque haec tota disputatio a Graecis peri geloion inscribitur. Eius prima divisio traditur eadem quae est omnis orationis, ut sit positum in rebus ac verbis. XXIII. Vsus autem maxime triplex: aut enim ex aliis risum petimus aut ex nobis aut ex rebus mediis. Aliena aut reprendimus aut refutamus aut elevamus aut repercutimus aut eludimus. Nostra ridicule indicamus et, ut verbo Ciceronis utar, dicimus aliqua subabsurda. Namque eadem quae si inprudentibus excidant stulta sunt, si simulamus venusta creduntur. XXIV. Tertium est genus, ut idem dicit, in decipiendis exspectationibus, dictis aliter accipiendis, ceteris, quae neutram personam contingunt ideoque a me media dicuntur. XXV. Item ridicula aut facimus aut dicimus. Facto risus conciliatur interim admixta gravitate, ut M. Caelius praetor, cum senam eius curulem consul Isauricus fregisset, alteram posuit loris intentam (dicebatur autem consul a patre flagris aliquando caesus): interim sine respectu pudoris, ut in illa pyxide Caeliana, quod neque oratori neque ulli viro gravi conveniat. XXVI. Idem autem de vultu gestuque ridiculo dictum sit: in quibus est quidem sua gratia, sed maior cum captare risum non videntur; nihil enim est iis quae +dicenti+ salsa dicuntur insulsius. Quamquam autem gratiae plurimum dicentis severitas adfert, fitque ridiculum id ipsum, quod qui dicit illa non ridet, est tamen interim et aspectus et habitus oris et gestus non inurbanus, cum iis modus contingit. XXVII. Id porro quod dicitur aut est lascivum et hilare, qualia Gabbae pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Iuni Bassi, aut asperum, qualia Cassi Severi, aut lene, qualia Domiti Afri. XXVIII. Refert his ubi quis utatur. Nam in convictibus et cotidiano sermone lasciva humilibus, hilaria omnibus convenient. Laedere numquam velimus, longeque absit illud propositum, potius amicum quam dictum perdendi. In hac quidem pugna forensi malim mihi lenibus uti licere. Nonnumquam et contumeliose et aspere dicere in adversarios permissum est, cum accusare etiam palam et caput alterius iuste petere concessum sit. Sed hic quoque tamen inhumana videri solet fortunae insectatio, vel quod culpa caret vel quod redire etiam in ipsos qui obiecerunt potest. Primum itaque considerandum est et quis et in qua causa et apud quem et in quem et quid dicat. XXIX. Oratori minime convenit distortus vultus gestusque, quae in mimis rideri solent. Dicacitas etiam scurrilis et scaenica huic personae alienissima est: obscenitas vero non a verbis tantum abesse debet, sed etiam a significatione. Nam si quando obici potest, non in ioco exprobranda est. XXX. Oratorem praeterea ut dicere urbane volo, ita videri adfectare id plane nolo. Quapropter ne dicet quidem salse quotiens poterit, et dictum potius aliquando perdet quam minuet auctoritatem. XXXI. Nec accusatorem autem atroci in causa nec patronum in miserabili iocantem feret quisquam. sunt etiam iudices quidam tristiores quam ut risum libenter patiantur. XXXII. Solet interim accidere ut id quod in adversarium dicimus aut in iudicem conveniat aut in nostrum quoque litigatorem, quamquam aliqui reperiuntur qui ne id quidem quod in ipsos reccidere possit evitent. Quod fecit Longus sulpicius, qui, cum ipse foedissimus esset, ait eum contra quem iudicio liberali aderat ne faciem quidem habere liberi hominis: cui respondens Domitius Afer “ex tui” inquit “animi sententia, Longe, qui malam faciem habet liber non est?” XXXIII. Vitandum etiam ne petulans, ne superbum, ne loco, ne tempore alienum, ne praeparatum et domo ablatum videatur quod dicimus: nam adversus miseros, Sicut supra dixeram, inhumanus est iocus. Sed quidam ita sunt receptae auctoritatis ac notae verecundiae ut nocitura sit in eos dicendi petulantia; nam de amicis iam praeceptum est. XXXIV. Illud non ad oratoris consilium, sed ad hominis pertinet: lacessat hoc modo quem laedere sit periculosum, ne aut inimicitiae graves insequantur aut turpis satisfactio. Male etiam dicitur quod in pluris convenit, si aut nationes totae incessantur aut ordines aut condicio aut studia multorum. XXXV. Ea quae dicet vir bonus omnia salva dignitate ac verecundia dicet: nimium enim risus pretium est si probitatis inpendio constat.

Vnde autem concilietur risus et quibus ex locis peti soleat, difficillimum dicere. Nam si species omnis persequi velimus, nec modum reperiemus et frustra laborabimus. XXXVI. Neque enim minus numerosi sunt loci ex quibus haec dicta quam illi ex quibus eae quas sententias vocamus ducuntur, neque alii. Nam hic quoque est inventio et elocutio, atque ipsius elocutionis vis aba in verbis, alia in figuris. XXXVII. Risus igitur oriuntur aut ex corpore eius in quem dicimus, aut ex animo, qui factis ab eo dictisque colligitur, aut ex iis quae sunt extra posita; intra haec enim est omnis vituperatio: quae si gravius posita sit, severa est, si levius, ridicula. Haec aut ostenduntur aut narrantur aut dicto notantur. XXXVIII. Rarum est ut oculis subicere contingat, ut fecit C. Iulius: qui cum Helvio Manciae saepius obstrepenti sibi diceret: “iam ostendam qualis sis”, isque plane instaret interrogatione qualem tandem se ostensurus esset, digito demonstravit imaginem Galli in scuto Cimbrico pictam, cui Mancia tum simillimus est visus: tabernae autem erant circa forum ac scutum illud signi gratia positum. XXXIX. Narrare quae salsa sint in primis est subtile et oratorium, ut Cicero pro Cluentio narrat de Caepasio atque Fabricio aut M. Caelius de illa D. Laeli collegaeque eius in provinciam festinantium contentione. Sed in his omnibus cum elegans et venusta exigitur tota expositio, tum id festivissimum est quod adicit orator. XL. Nam et a Cicerone sic est Fabrici fuga illa condita: “itaque cum callidissime se putaret dicere et cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset: “respicite, iudices, hominum fortunas, respicite C. Fabrici senectutem”, cum hoc “respicite” ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse: at Fabricius a subselliis demisso capite discesserat”, et cetera quae adiecit (nam est notus locus), cum in re hoc solum esset, Fabricium a iudicio recessisse;XLI. et Caelius cum omnia venustissime finxit, tum illud ultimum: “hic subsecutus quo modo transierit, utrum rati an piscatorio navigio, nemo sciebat: Siculi quidem, ut sunt lascivi et dicaces, aiebant in delphino sedisse et sic tamquam Ariona transvectum”. XLII. In narrando autem Cicero consistere facetias putat, dicacitatem in iaciendo. Mire fuit in hoc genere venustus Afer Domitius, cuius orationibus complures huius modi narrationes insertae reperiuntur, sed dictorum quoque ab eodem urbane sunt editi libri. XLIII. Illud quoque genus est, positum non in hac veluti iaculatione dictorum et inclusa breviter urbanitate, sed in quodam longiore actu, quod de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de Oratore libro et aliis quibusdam locis narrat. XLIV. Nam cum Brutus in accusatione C. Planci excitatis duobus lectoribus ostendisset contraria L. Crassum patronum eius in oratione quam de colonia Narbonensi habuerat suasisse iis quae de lege Servilia dixerit, tris excitavit et ipse lectores, iisque patris eius dialogos dedit legendos; quorum cum in Privernati unus, alter in Albano, tertius in Tiburti sermonem habitum complecteretur, requirebat ubi essent eae possessiones. Omnis autem illas Brutus vendiderat, et tum paterna emancupare praedia turpius habebatur. Similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam historiis exponendis gratia consequi solet.

XLV. Sed acutior est illa atque velocior in urbanitate brevitas, cuius quidem duplex forma est, dicendi ac respondendi, sed ratio communis in parte; nihil enim, quod in lacessendo dici potest, non etiam in repercutiendo: at quaedam propria sunt respondentium. XLVI. Illa meditata atque cogitata adferri solent, haec plerumque in altercatione aut in rogandis testibus reperiuntur. cum sint autem loci plures ex quibus dicta ridicula ducantur, repetendum est mihi non omnis eos oratoribus convenire,XLVII. in primis ex amphibolia, neque illa obscura quae Atellanio more captant, nec qualia vulgo iactantur a vilissimo quoque, conversa in maledictum fere ambiguitate: ne illa quidem quae Ciceroni aliquando sed non in agendo exciderunt, ut dixit, cum is candidatus qui coci filius habebatur coram eo suffragium ab alio peteret: “ego quoque tibi favebo”;XLVIII. non quia excludenda sint omnino verba duos sensus significantia, sed quia raro belle respondeant, nisi cum prorsus rebus ipsis adiuvantur. Quare non. hoc modo. paene et ipsum scurrile Ciceronis est in eundem de quo supra dixi Isauricum: “miror quid sit quod pater homo constantissimus, te nobis varium reliquit”. XLIX. Sed illud ex eodem genere praeclarum: cum obiceret Miloni accusator, in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam devertisset, ut exspectaret dum Clodius a villa sua exiret, et identidem interrogaret quo tempore Clodius occisus esset, respondit “sero”: quod vel solum sufficit ut hoc genus non totum repudietur. L. Nec plura modo significari solent, sed etiam diversa, ut Nero de servo pessimo dixit: “nulli plus apud se fidei haberi, nihil ei nec clusum neque signatum esse”. LI. pervenit res usque ad aenigma, quale est Ciceronis in Plaetorium Fontei accusatorem, cuius matrem dixit dum vixisset ludum, postquam mortua esset magistros habuisse (dicebantur autem, dum vixit, infames feminae convenire ad eam solitae, post mortem bona eius venierant): quamquam hic “ludus” per tralationem dictum est, “magistri” per ambiguitatem. LII. In metalempsin quoque cadit eadem ratio dictorum, ut Fabius Maximus, incusans Augusti congiariorum quae amicis dabantur exiguitatem, heminaria esse dixit (nam congiarium commune liberalitatis atque mensurae) a mensura ducta inminutione rerum. LIII. Haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis detractis mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, “Pacisculum”, et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, “Acidum”, et turium, cum fur esset, “Tollium” dictos invenio. LIV. Sed haec eadem genera commodius in rebus quam in nominibus respondent. Afer enim venuste Manlium suram multum in agendo discursantem salientem, manus iactantem, togam deicientem et reponentem, non agere dixit sed satagere. Est enim dictum per se urbanum “satagere”, etiam si nulla subsit alterius verbi similitudo. LV. Fiunt et adiecta et detracta adspiratione et divisis coniunctisque verbis similiter saepius frigida, aliquando tamen recipienda: eademque condicio est in iis quae a nominibus trahuntur. Multa ex hoc (genere) Cicero in Verrem, sed ut ab aliis dicta: modo futurum ut omnia verreret cum diceretur Verres., modo Herculi, quem expilaverat, molestiorem quam aprum Erymanthium fuisse, modo malum sacerdotem qui tam nequam verrem reliquisset, quia Sacerdoti Verres successerat. LVI. Praebet tamen aliquando occasionem quaedam felicitas hoc quoque bene utendi, ut pro Caecina Cicero in testem Sex. Clodium Phormionem: “nec minus niger” inquit “nec minus confidens quam est ille Terentianus Phormio”.

LVII. Acriora igitur sunt et elegantiora quae trahuntur ex vi rerum. In iis maxime valet similitudo, si tamen ad aliquid inferius leviusque referatur: qualia veteres illi iocabantur, qui Lentulum “Spintherem” et Scipionem “Serapionem” esse dixerunt. Sed ea non ab hominibus modo petitur, verum etiam ab animalibus, ut nobis pueris Iunius Bassus, homo in primis dicax,LVIII. “asinus albus” vocabatur, et Sarmentus … +seu P. Blessius+ Iulium, hominem nigrum et macrum et pandum, “fibulam ferream” dixit. Quod nunc risus petendi genus frequentissimum est. LIX. Adhibetur autem similitudo interim palam, interim +solet parabolae+: cuius est generis <illud> Augusti, qui militi libellum timide porrigenti “noh” inquit “tamquam assem elephanto des”. LX. sunt quaedam +vi+ similia, unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus agente in eum Calvo frontem candido sudario tergeret idque ipsum accusator in invidiam vocaret: “quamvis reus sum”, inquit, “et panem tamen candidum edo”. LXI. Adhuc est subtilior illa ex simili tralatio, cum quod in alia re fieri solet in aliam mutuamur; ea dicatur sane fictio: ut Chrysippus, cum in triumpho Caesaris eborea oppida essent tralata et post dies paucos Fabi Maximi lignea, thecas esse oppidorum Caesaris dixit. Et Pedo de myrmillone qui retiarium consequebatur nec feriebat “vivum” inquit “capere vult”. LXII. Iungitur amphiboliae similitudo, ut a L. Galba, qui pilam neglegenter petenti “sic” inquit “petis tamquam Caesaris candidatus”. Nam illud “petis” ambiguum est, securitas similis. Quod hactenus ostendisse satis est. LXIII. Ceterum frequentissima aliorum generum cum aliis mixtura est, eaque optima quae ex pluribus constat. Eadem dissimilium ratio est. Hinc eques Romanus, ad quem in spectaculis bibentem cum misisset Augustus qui ei diceret: “ego si prandere volo, domum eo”, “tu enim” inquit “non times ne locum perdas”. LXIV. Ex contrario non una species. Neque enim eodem modo dixit Augustus praefecto quem ignominia mittebat, subinde interponenti precibus: “quid respondebo patri meo?” “dic me tibi displicuisse”, quo Gabba paenulam roganti: “non possum commodare, domi maneo”, cum cenaculum eius perplueret. Tertium adhuc illud, nisi quod ut ne auctorem ponam verecundia ipsius facit: “libidinosior es quam ullus spado”, quo sine dubio et opinio decipitur, sed ex contrario. Et hoc ex eodem loco est, sed nulli priorum simile, quod dixit M. Vestinus cum ei nuntiatum esset … “aliquando desinet putere”. LXV. Onerabo librum exemplis, similemque iis qui risus gratia componuntur efficiam, si persequi voluero singula veterum.

Ex omnibus argumentorum locis eadem occasio est. Nam et finitione usus est Augustus de pantomimis duobus qui alternis gestibus contendebant, cum eorum alterum saltatorem dixit, LXVI. alterum interpellatorem, et partitione Gabba, cum paenulam roganti respondit: “non pluit, non opus est tibi: si pluet, ipse utar”. Proinde genere specie propriis differentibus iugatis adiunctis consequentibus antecedentibus repugnantibus causis effectis, comparatione parium maiorum minorum similis materia praebetur, sicut in tropos quoque omnis cadit. LXVII. An non plurima dicuntur (per hyperbolen? ut) quod refert Cicero de homine praelongo, caput eum ad fornicem Fabium offendisse, et quod P. Oppius dixit de genere Lentulorum, cum assidue minores parentibus liberi essent, nascendo interiturum. LXVIII. Quid ironia? nonne etiam quae severissime fit ioci paene genus est? Qua urbane usus zo est Afer, cum Didio Gallo, qui provinciam ambitiosissime petierat, deinde, impetrata ea, tamquam coactus querebatur: “age” inquit “aliquid et rei publicae causa”. Metaphora quoque Cicero lusit, cum Vatini morte nuntiata, cuius parum certus dicebatur auctor: “interim” inquit “usura fruar”. LXIX. Idem per allegorian M. Caelium, melius obicientem crimina quam defendentem, bonam dextram, malam sinistram habere dicebat. Emphasi A. Vivius dixit ferrum in tuccium incidisse.

LXX. Figuras quoque mentis, quae schemata dianoias dicuntur, res eadem recipit omnis, in quas nonnulli diviserunt species dictorum. Nam et interrogamus et dubitamus et adfirmamus et minamur et optamus; quaedam ut miserantes, quaedam ut irascentes dicimus. Ridiculum est autem omne quod aperte fingitur. LXXI. Stulta reprehendere facillimum est, nam per se sunt ridicula; sed rem urbanam facit aliqua ex nobis adiectio. Stulte interrogaverat exeuntem de theatro Campatium Titius Maximus an spectasset. Fecit Campatius dubitationem eius stultiorem dicendo: “(non), sed in orchestra pila lusi”.