Quintilianus – Institutiones L. V-VI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

LXXII. Refutatio cum sit in negando redarguendo defendendo elevando, ridicule negavit Manius curius; nam cum eius accusator in sipario omnibus locis aut nudum eum in nervo aut ab amicis redemptum ex alea pinxisset, “ergo ego” inquit “numquam vici”. LXXIII. Redarguimus interim aperte, ut Cicero Vibium curium multum de annis aetatis suae mentientem: “tum ergo cum una declamabamus non eras natus”, interim et simulata adsensione, ut idem Fabia Dolabellae dicente triginta se annos habere: “verum est”, inquit, “nam hoc illam iam viginti annis audio”. LXXIV. Belle interim subicitur pro eo quod neges aliud mordacius, ut Iunius Bassus, querente Domitia Passieni quod incusans eius sordes calceos eam veteres diceret vendere solere,”non mehercules” inquit “hoc umquam dixi, sed dixi emere te solere”. Defensionem imitatus est eques Romanus, qui obicienti Augusto quod patrimonium comedisset,”meum” inquit “putavi”. LXXV. Elevandi ratio est duplex, ut aut nimiam quis iactantiam minuat (quem ad modum C. Caesar Pomponio ostendenti vulnus ore exceptum in seditione Sulpiciana, quod is se passum pro Caesare pugnantem gloriabatur, “numquam fugiens respexeris” inquit) aut crimen obiectum, ut Cicero obiurgantibus quod sexagenarius publiliam virginem duxisset “cras mulier erit” inquit. LXXVI. Hoc genus dicti consequens vocant quidam, estque illi simile quod Cicero curionem, semper ab excusatione aetatis incipientem, facilius cotidie prohoemium habere dixit, quia ista natura sequi et cohaerere videantur. LXXVII. Sed elevandi genus est etiam causarum relatio, qua Cicero est usus in Vatinium. Qui pedibus aeger cum vellet videri commodioris valetudinis factus et diceret se iam bina milia passuum ambulare, “dies enim” inquit “longiores sunt”. Et Augustus, nuntiantibus Terraconensibus palmam in ara eius enatam, “apparet” inquit “quam saepe accendatis”. LXXVIII. Transtulit crimen Cassius Severus; nam cum obiurgaretur a praetore quod advocati eius L. Vaxo Epicurio, Caesaris amico, convicium fecissent, “nescio” inquit “qui conviciati sint, et puto Stoicos fuisse”.

Repercutiendi multa sunt genera, venustissimum quod etiam similitudine aliqua verbi adiuvatur, ut, Trachalus dicenti suelio “si hoc ita est, is in exilium”, “si non est ita, redis” inquit. LXXIX. Elusit Cassius Severus, obiciente quodam quod ei domo sua Proculeius interdixisset, respondendo “numquid ergo illuc accedo?” Sed eluditur et ridiculum ridiculo (ut divus Augustus, cum ei Galli torquem aureum centum pondo dedissent, et Dolabella per iocum, temptans tamen ioci sui eventum, dixisset: “imperator, torque me dona”, “malo” inquit “te civica donare”), LXXX. mendacium quoque mendacio, ut Gabba, dicente quodam victoriato se uno in Sicilia quinque pedes longam murenam emisse, “nihil” inquit “mirum; am ibi tam longae nascuntur ut iis piscatores pro restibus cingantur”. LXXXI. Contraria est neganti confessionis simulatio, sed ipsa quoque multum habet urbanitatis. Sic Afer, cum ageret contra libertum Claudi Caesaris et ex diverso quidam condicionis eiusdem cuius erat litigator exclamasset: “praeterea tu semper in libertos Caesaris dicis”, “nec mehercule” inquit “quicquam proficio”. cui vicinum est non negare quod obicitur, cum et id palam falsum est et inde materia bene respondendi datur, ut Catulus dicenti Philippo: “quid latras?” “furem video” inquit. LXXXII. In se dicere non fere est nisi scurrarum et in oratore utique minime probabile: quod fieri totidem modis quot in alios potest, ideoque hoc, quamvis frequens sit, transeo. LXXXIII. Illud vero, etiam si ridiculum est, indignum tamen est homine liberali, quod aut turpiter aut potenter dicitur: quod fecisse quendam scio qui humiliori libere adversus se loquenti “colaphum” inquit “tibi ducam, et formulam scribes quod caput durum habeas”. Hic enim dubium est utrum ridere audientes an indignari debuerint.

LXXXIV. superest genus decipiendi opinionem aut dicta a intellegendi, quae sunt in omni hac materia vel venustissima. Inopinatum et a lacessente poni solet, quale est quod refert Cicero: “quid huic abest nisi res et virtus?” aut illud Afri: “homo in agendis causis optime vestitus”: et in occurrendo, ut Cicero audita falsa Vatini morte, cum obvium libertum eius interrogasset “rectene omnia?” dicenti “recte” “mortuus est!” inquit. LXXXV. Plurimus autem circa simulationem <et dissimulationem> risus est, quae sunt vicina et prope eadem, sed simulatio est certam opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intellegere fingentis. Simulavit Afer cum in causa subinde dicentibus Celsinam de re cognovisse (quae erat potens femina) “quis est” inquit “iste?” Celsinam enim videri sibi virum finxit. LXXXVI. Dissimulavit Cicero cum Sex. Annalis testis reum laesisset et instaret identidem accusator: “dic, M. tulli, si quid potes de Sexto Annali”; versus enim dicere coepit de libro Enni annali sexto: “quis potis ingentis causas evolvere belli?” LXXXVII. cui sine dubio frequentissimam dat occasionem ambiguitas, ut Cascellio, qui consultatori dicenti “navem dividere volo” “perdes” inquit. Sed averti intellectus et a solet, cum ab asperioribus ad leniora deflectitur: ut qui, interrogatus quid sentiret de eo qui in adulterio deprehensus esset, tardum fuisse respondit. LXXXVIII. Ei confine est quod dicitur per suspicionem, quale illud apud Ciceronem querenti quod uxor sua ex fico se suspendisset: “rogo des mihi surculum ex illa arbore ut inseram”; intellegitur enim quod non dicitur. LXXXIX. Et hercule omnis salse dicendi ratio in eo est, ut aliter quam est rectum verumque dicatur: quod fit totum fingendis aut nostris aut alienis persuasionibus aut dicendo quod fieri non potest. XC. Alienam finxit Iuba, qui querenti quod ab equo suo esset adspersus “quid? tu” inquit “me Hippocentaurum putas?” suam C. Cassius, qui militi sine gladio decurrenti “heus, commilito, pugno bene uteris” inquit, et Gabba de piscibus, qui, cum pridie ex parte adesi et versati postera die positi essent, “festinemus, alii subcenant” inquit. Tertium illud Cicero, ut dixi, adversus curium; fieri enim certe non poterat ut cum declamaret natus non esset. XCI. Est et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Caesar. Nam cum testis diceret a reo femina sua ferro petita, et esset facilis reprehensio, cur illam potissimum partem corporis vulnerare voluisset, “quid enim faceret”, inquit, “cum tu galeam et loricam haberes?” XCII. Vel optima est autem simulatio contra simulantem, qualis illa Domiti Afri fuit. Vetus habebat testamentum, et unus ex amicis recentioribus, sperans aliquid ex mutatione tabularum, falsam fabulam intulerat, consulens eum an primipilari seni intestato suaderet ordinare suprema iudicia: “noli” inquit “facere; offendis illum.”

XCIII. Iucundissima sunt autem ex his omnibus lenta et, ut sic dixerim, boni stomachi: ut Afer idem ingrato litigatori conspectum eius in foro vitanti per nomenclatorem missum ad eum “amas me”, inquit, “quod te non vidi?” et dispensatori, qui, cum reliqua non reponeret, dicebat subinde “non comedi; pane et aqua vivo”, “passer, redde quod debes”: quae +hypo to ethos+ vocant. XCIV. Est gratus iocus qui minus exprobrat quam potest, ut idem dicenti candidato “semper domum tuam colui”, cum posset palam negare, “credo”, inquit, +”et verum”.+ Interim de se dicere ridiculum est: et, quod in alium si absentem diceretur urbanum non erat, quoniam ipsi palam exprobratur movet risum; XCV. quale Augusti est cum ab eo miles nescio quid improbe peteret et veniret contra Marcianus, quem suspicabatur et ipsum aliquid iniuste rogaturum: “non magis” inquit “faciam, commilito, quod petis quam quod Marcianus a me petiturus est”.

XCVI. Adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut sunt (quod adeo facile est ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius si qua etiam ambiguitate conditur, ut Cicero in Lartium, hominem callidum et versutum, cum is in quadam causa suspectus esset:”nisi si qua Vlixes lintre evasit Lartius”: XCVII. seu verbis ex parte mutatis, ut in eum qui, cum antea stultissimus esset habitus, post acceptam hereditatem primus sententiam rogabatur: “hereditas est quam vocant sapientiam”pro illo “felicitas est”: seu ficti notis versibus similes quae paroidia dicitur:XCVIII. et proverbia oportune aptata, ut homini nequam lapso et ut adlevaretur roganti “tollat te qui non novit”. Ex historia etiam ducere urbanitatem eruditum est, ut Cicero fecit cum ei testem in iudicio Verris roganti dixisset Hortensius: “non intellego haec aenigmata”; “atqui debes”, inquit, “cum Sphingem domi habeas”; acceperat autem ille a Verre Sphingem aeneam magnae pecuniae.

XCIX. subabsurda illa constant stulti simulatione: et. quae nisi fingantur stulta sunt, ut qui mirantibus quod humile candelabrum emisset “pransorium erit” inquit. Sed illa similia absurdis sunt acria quae tamquam sine ratione dicta feruntur, ut servus Dolabellae, cum interrogaretur an dominus eius auctionem proposuisset, “domum” inquit “vendidit”. C. Deprensi interim pudorem suum ridiculo aliquo explicant, ut qui testem dicentem a reo vulneratum interrogaverat an cicatricem haberet, cum ille ingentem in femine ostendisset, “latus” inquit “oportuit”. Contumeliis quoque uti belle datur: ut Hispo +obicientibus arbore+ crimina accusatori “me ex te metiris?” inquit. Et fulvius propincus legatario interroganti an in tabulis quas proferebat chirographus esset “et verus”, inquit, “domine”.

CI. Has aut accepi species aut inveni frequentissimas ex quibus ridicula ducerentur; sed repetam necesse est infinitas esse tam salse dicendi quam severe, quas praestat persona locus tempus, casus denique, qui est maxime varius. CII. Itaque haec ne omisisse viderer attigi: illa autem quae de usu ipso et modo iocandi complexus sum adfirmarim esse plane necessaria.

His adicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit, quaedam non ridicula, sed cuilibet severissimae orationi convenientia eleganter dicta et proprio quodam lepore iucunda: quae sunt quidem urbana, sed risum tamen non habent. CIII. Neque enim ei de risu sed de urbanitate est opus institutum, quam propriam esse nostrae civitatis et sero sic intellegi coeptam, postquam urbis appellatione, etiam si nomen proprium non adiceretur, Romam tamen accipi sit receptum. CIV. Eamque sic finit: “urbanitas est virtus quaedam in breve dictum coacta et apta ad delectandos movendosque homines in omnem adfectum animi, maxime idonea ad resistendum vel lacessendum, prout quaeque res ac persona desiderat”. cui si brevitatis exceptionem detraxeris, omnis orationis virtutes complexa sit. Nam si constat rebus et personis, quod in utrisque oporteat dicere perfectae eloquentiae est. CV. cur autem brevem esse eam voluerit, nescio, cum idem atque in eodem libro dicat fuisse et in multis narrandi urbanitatem. Paulo post ita finit, Catonis, ut ait, opinionem secutus: “Vrbanus homo non. erit cuius multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus circulis conviviis, item in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet. Risus erit quicumque haec faciet orator”. CVI. Quas si recipimus finitiones, quidquid bene dicetur et urbane dicti nomen accipiet. Ceterum illi qui hoc proposuerat consentanea fuit illa divisio, ut dictorum urbanorum alia seria, alia iocosa, alia media faceret: nam est eadem omnium bene dictorum. Verum mihi etiam iocosa quaedam videntur posse in non satis urbana referri. CVII. Nam meo quidem iudicio illa est urbanitas, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu neque verbis neque ore gestuve possit deprendi, ut non tam sit in singulis dictis quam in toto colore dicendi, qualis apud Graecos atticismos ille reddens Athenarum proprium saporem. CVIII. Ne tamen iudicium Marsi, hominis eruditissimi, subtraham, seria partitur in tria genera, honorificum contumeliosum medium. Et honorifici ponit exemplum Ciceronis pro Q. Ligario apud Caesarem: “qui nihil soles oblivisci nisi iniurias”,CIX. et contumeliosi quod Attico scripsit de Pompeio et Caesare: “habeo quem fugiam, quem sequar non habeo”, et medii, quod apophthegmatikon vocat +et est ita cum dixerit+ neque gravem mortem accidere viro forti posse nec immaturam consulari nec miseram sapienti. Quae omnia sunt optime dicta, sed cur proprie nomen urbanitatis accipiant non video. CX. Quod si non totius, ut mihi videtur, orationis color meretur, sed etiam singulis dictis tribuendum est, illa potius urbana esse dixerim, quae sunt generis eiusdem ex quo ridicula ducuntur et tamen ridicula non sunt, ut de Pollione Asinio seriis iocisque pariter accommodato dictum est esse eum omnium horarum,CXI. et de actore facile dicente ex tempore, ingenium eum in numerato habere: etiam Pompei, quod refert Marsus, in Ciceronem diffidentem partibus: “transi ad Caesarem, me timebis”. Erat enim, si de re minore aut alio animo aut denique non ab ipso dictum fuisset, quod posset inter ridicula numerari. CXII. Etiam illud quod Cicero Caerelliae scripsit, reddens rationem cur illa C. Caesaris tempora tam patienter toleraret: “haec aut animo Catonis ferenda sunt aut Ciceronis stomacho”; stomachus enim ille habet aliquid ioco simile. Haec quae monebam dissimulanda mihi non fuerunt: in quibus ut erraverim, legentis tamen non decepi, indicata et diversa opinione, quam sequi magis probantibus liberum est.

4. I. Altercationis praecepta poterant videri tunc inchoanda cum omnia quae ad continuam orationem pertinent peregissem: nam est usus eius ordine ultimus; sed cum sit posita in sola inventione neque habere dispositionem possit nec elocutionis ornamenta magnopere desideret aut circa memoriam et pronuntiationem laboret, prius quam secundam quinque partium hanc quae tota ex prima pendet tractaturus non alieno loco videor. Quam scriptores alii fortasse ideo reliquerunt quia satis ceteris praeceptis in hanc quoque videbatur esse prospectum. II. Constat enim aut intentione aut depulsione, de quibus satis traditum est, quia quidquid in actione perpetua circa probationes utile est, idem in hac brevi atque concisa prosit necesse est. Neque alia dicuntur in altercatione, sed aliter, aut interrogando aut respondendo. cuius rei fere omnis observatio in illo testium loco excussa nobis est. III. Tamen quia latius hoc opus adgressi sumus neque perfectus orator sine hac virtute dici potest, paulum inpendamus huic quoque peculiaris operae, quae quidem in quibusdam causis ad victoriam vel plurimum valet. IV. Nam ut in qualitate generali, in qua rectene factum quid an contra sit quaeritur, perpetua dominatur oratio, et quaestionem finitionis actiones plerumque satis explicant et omnia paene in quibus de facto constat aut coniectura artificiali ratione colligitur: ita in iis causis, quae sunt frequentissimae, quae vel solis extra artem probationibus vel mixtis continentur, asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis mucrone pugnari. V. Nam et firmissima quaeque memoriae iudicis inculcanda sunt et praestandum quidquid in actione promisimus et referenda mendacia: nusquam est denique qui cognoscit intentior. Nec inmerito quidam quamquam in dicendo mediocres hac tamen altercandi praestantia meruerunt nomen patronorum. VI. At quidam, litigatoribus suis illum modo ambitiosum declamandi sudorem praestitisse contenti, cum turba laudantium destituunt subsellia, pugnamque illam decretoriam imperitis ac saepe pullatae turbae relincunt. Itaque videas alios plerumque in iudiciis privatis ad actiones advocari, alios ad probationem. VII. Quae si dividenda sunt officia, hoc certe magis necessarium est, pudendumque dictu si plus litigantibus prosunt minores. In publicis certe iudiciis vox illa praeconis +praeter patronos+ ipsum qui egerit citat.

VIII. Opus est igitur in primis ingenio veloci ac mobili, animo praesenti et acri. Non enim cogitandum, sed dicendum statim est et prope sub conatu adversarii manus exigenda. Quare cum in omni parte huiusce officii plurimum facit totas non diligenter modo sed etiam familiariter nos. nosse causas, tum in altercatione maxime necessarium est omnium personarum instrumentorum temporum locorum habere notitiam: alioqui et tacendum erit saepe et aliis subicientibus (plerumque autem studio loquendi fatue modo monent) accedendum: quo nonnumquam accidit ut nostra credulitate aliena stultitia erubescamus. IX. Neque tamen cum his ipsis monitoribus clam res erit: quidam faciunt ut aperte quoque rixemur. Videas enim plerosque ira percitos exclamantis, ut iudex audiat contrarium id esse quod admoneant, sciatque ille qui pronuntiaturus est in causa malum quod tacetur. X. Quare bonus altercator vitio iracundiae careat; nullus enim rationi magis obstat adfectus et fert extra causam plerumque et deformia convicia facere ac mereri cogit et in ipsos nonnumquam iudices incitat. Melior moderatio ac nonnumquam etiam patientia; neque enim refutanda tantum quae ex contrario dicuntur, sed contemnenda elevanda ridenda sunt, nec usquam plus loci recipit urbanitas. Hoc, dum ordo est et pudor: contra turbantis audendum et impudentiae fortiter resistendum. XI. sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia tumultu confundant, quos ut non imitari, sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentis magistratus appellando frequentius ut loquendi vices serventur. Non est res animi iacentis et mollis supra modum frontis, fallitque plerumque quod probitas vocatur quae est inbecillitas. XII. Valet autem in altercatione plurimum acumen, quod sine dubio ex arte non venit (natura enim non docetur), arte tamen adiuvatur. XIII. In qua praecipuum est semper id in oculis habere de quo quaeritur et quod volumus efficere: quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec causae debita tempora conviciando conteremus, gaudebimusque si hoc adversarius facit.