Quintilianus – Institutiones L. V-VI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

XIV. Omnia +tempore+ fere parata sunt meditatis diligenter quae quid. aut ex adverso dici aut responderi a nobis possunt. Nonnumquam tamen solet hoc quoque esse artis genus, ut quaedam in actione dissimulata subito in altercando proferantur (est inopinatis eruptionibus aut incursioni ex insidiis factae simillimum); id autem tum faciendum est cum (est) aliquid cui responderi non statim possit, potuerit autem si tempus ad disponendum fuisset. Nam quod fideliter firmum est, a primis statim actionibus arripere optimum est, quo saepius diutiusque dicatur. XV. Illud vix saltem praecipiendum videtur, ne turbidus et clamosus tantum sit altercator, et quales fere sunt qui litteras nesciunt. Nam improbitas, licet adversario molesta sit, iudici invisa est. Nocet etiam diu pugnare in iis quae optinere non possis. XVI. Nam ubi vinci necesse est, expedit cedere, quia, sive plura sunt de quibus quaeritur, facilior erit in ceteris fides, sive unum, mitior solet poena inrogari verecundiae. Nam culpam, praesertim deprensam, pertinaciter tueri culpa altera est.

XVII. dum stat acies, multi res consilii atque artis est ut errantem adversarium trahas et ire quam longissime cogas, ut vana interim spe exultet. Ideo quaedam bene dissimulantur instrumenta; instant enim et saepe discrimen omne committunt quod deesse nobis putant et faciunt probationibus nostris auctoritatem postulando. XVIII. Expedit etiam dare aliquid adversario quod pro se putet, quod adprehendens maius aliquid cogatur dimittere: duas interim res proponere quarum utramlibet male sit electurus, quod in altercatione fit potentius quam in actione, quia in illa nobis ipsi respondemus, in hac adversarium quasi confessum tenemus. XIX. Est in primis acuti videre quo iudex dicto moveatur, quid respuat: quod et vultu saepissime et aliquando etiam dicto aliquo factove eius deprehenditur. Et instare proficientibus et ab iis quae non adiuvent quam mollissime pedem oportet referre. Faciunt hoc medici quoque, ut remedia proinde perseverent adhibere vel desinant ut illa recipi ime pedem oportet vident. XX. Nonnumquam, si rem evolvere propositam facile non sit, inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, avocandus. Quid enim, cum respondere non possis, agendum est nisi ut aliud invenias cui adversarius respondere non possit? XXI. In plerisque idem est, ut dixi, qui circa testes locus, et personis modo distat, quod hic patronorum inter se certamen, illic pugna inter testem et patronum.

Exercitatio vero huius rei longe facilior. Nam est utilissimum frequenter cum aliquo qui sit studiorum eorundem sumere materiam vel verae vel etiam fictae controversiae et diversas partes altercationis modo tueri: quod idem etiam in simplici genere quaestionum fieri potest. XXII. Ne illud quidem ignorare advocatum volo, quo quaeque ordine probatio sit apud iudicem proferenda, cuius rei eadem quae in argumentis ratio est, ut potentissima prima et summa ponantur; illa enim ad credendum praeparant iudicem, haec ad pronuntiandum.

5. I. His pro nostra facultate tractatis non dubitassem transire protinus ad dispositionem, quae ordine ipso sequitur, nisi vererer ne, quoniam fuerunt qui iudicium inventioni subiungerent, praeterisse hunc locum quibusdam viderer: qui mea quidem opinione adeo partibus operis huius omnibus conexus ac mixtus est ut ne a sententiis quidem aut verbis saltem singulis possit separari, nec magis arte traditur quam gustus aut odor. II. Ideoque nos quid in quaque re sequendum cavendumque sit docemus ac deinceps docebimus, ut ad ea iudicium derigatur. Praecipiam igitur ne quod effici non potest adgrediamur, ut contraria vitemus et communia, ne quid in eloquendo corruptum obscurum sit? Referatur oportet ad sensus, qui non docentur.

III. Nec multum a iudicio credo distare consilium, nisi quod illud ostendentibus se rebus adhibetur, hoc latentibus et aut omnino nondum repertis aut dubiis: et iudicium frequentissime certum est, consilium vero ratio est quaedam alte petita et plerumque plura perpendens et comparans habensque in se et inventionem et iudicationem. IV. Sed ne de hoc quidem praecepta in universum exspectanda sunt: nam ex re sumitur; cuius locus ante actionem est frequenter (nam Cicero summo consilio videtur in Verrem vel contrahere tempora dicendi maluisse quam in eum annum quo erat Q. Hortensius consul futurus incidere),V. et in ipsis actionibus primum ac potentissimum optinet locum: nam quid dicendum, quid tacendum, quid differendum sit exigere consilii est: negare sit satius an defendere, ubi prohoemio utendum et quali, narrandumne et quo modo, iure prius pugnandum an aequo, qui sit ordo utilissimus, tum omnes colores, aspere an leniter an etiam summisse loqui expediat. VI. Sed haec quoque ut quisque passus est locus monuimus, idemque in reliqua parte faciemus, pauca tamen exempli gratia ponam, quibus manifestius appareat quid sit quod demonstrari posse praeceptis non arbitror. VII. Laudatur consilium Demosthenis, quod, cum suaderet bellum Atheniensibus parum id prospere expertis, nihil adhuc factum esse ratione monstravit: poterat enim emendari neglegentia, at si nihil esset erratum, melioris in posterum spei non erat ratio. VIII. Idem cum offensam vereretur si obiurgaret populi segnitiam in adserenda libertate rei publicae, maiorum laude uti maluit, qui rem publicam fortissime administrassent; nam et faciles habuit aures et natura sequebatur ut meliora probantis peiorum paeniteret. IX. Ciceronis quidem vel una pro Cluentio quamlibet multis exemplis sufficiet oratio. Nam quod in eo consilium maxime mirer? primamne expositionem, qua matri, cuius filium premebat auctoritas, abstulit fidem? an quod iudicii corrupti crimen transferre in adversarium maluit quam negare propter inveteratam, ut ipse dicit, infamiam? an quod in re invidiosa legis auxilio novissime est usus? – quo genere defensionis etiam offendisset nondum praemonitas iudicum mentes; an quod se ipsum invito Cluentio facere testatus est? Quid pro Milone? X. quod non ante narravit quam praeiudiciis omnibus reum liberaret? quod insidiarum invidiam in Clodium vertit, quamquam re vera fuerat pugna fortuita? quod factum et laudavit et tamen a voluntate Milonis removit? quod illi preces non dedit et in earum locum ipse successit? Infinitum est enumerare ut Cottae detraxerit auctoritatem, ut pro Ligario se opposuerit, Cornelium ipsa confessionis fiducia eripuerit. XI. Illud dicere satis habeo, nihil esse non modo in orando sed in omni vita prius consilio, frustraque sine eo tradi ceteras artis, plusque vel sine doctrina prudentiam quam sine prudentia facere doctrinam. Aptare etiam orationem locis temporibus personis est eiusdem virtutis. Sed hic quia latius fusus est locus mixtusque cum elocutione, tractabitur cum praecipere de apte dicendo coeperimus.

___________

VI

I. Fuerant et clari quidem auctores quibus solum videretur oratoris officium docere (namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia ira similibusque non oporteret: et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro dignum arbitrabantur), II. plures vero qui nec ab illis sine dubio partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus, sua confirmare et quae (ex) adverso proponerentur refutare. III. Vtrumcumque est (neque enim hoc loco meam interpono sententiam), hic erit liber illorum opinione maxime necessarius, quo toto haec sola tractantur: quibus sane et ea quae de iudicialibus causis iam dicta sunt serviunt. IV. Nam neque prohoemii neque narrationis est alius usus quam ut huic iudicem praeparent, et status nosse atque ea de quibus supra scripsimus intueri supervacuum foret nisi ad hanc perveniremus. V. Denique ex quinque quas iudicialis materiae fecimus partibus quaecumque alia potest aliquando necessaria causae non esse: lis nulla est cui probatione opus non sit. Eius praecepta sic optime divisuri videmur ut prius quae in commune ad omnis quaestiones pertinent ostendamus, deinde quae in quoque causae genere propria sunt exsequamur.

1. I. Ac prima quidem illa partitio ab Aristotele tradita consensum fere omnium meruit, alias esse probationes quas extra dicendi rationem acciperet orator, alias quas ex causa traheret ipse et quodam modo gigneret; ideoque illas atechnous, id est inartificiales, has entechnous id est artificiales, vocaverunt. II. Ex illo priore genere sunt praeiudicia, rumores, tormenta, tabulae, ius iurandum, testes, in quibus pars maxima contentionum forensium consistit. Sed ut ipsa per se carent arte, ita summis eloquentiae viribus et adlevanda sunt plerumque et refellenda. Quare mihi videntur magnopere damnandi qui totum hoc genus a praeceptis removerant. III. Nec tamen in animo est omnia quae pro his aut contra dici solent complecti. Non enim communes locos tradere destinamus, quod esset operis infiniti, sed viam quandam atque rationem. Quibus demonstratis non modo in exsequendo suas quisque vires debet adhibere, sed etiam inveniendo similia, ut quaeque condicio litium poscet. Neque enim de omnibus causis dicere quisquam potest saltem praeteritis, ut taceam de futuris.

2. I. Iam praeiudiciorum vis omnis tribus in generibus versatur: rebus quae aliquando ex paribus causis sunt iudicatae, quae exempla rectius dicuntur, ut de rescissis patrum testamentis vel contra filios confirmatis: iudiciis ad ipsam causam pertinentibus, unde etiam nomen ductum est, qualia in Oppianicum facta dicuntur et a senatu adversus Milonem: aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis deportatis et adsertione secunda et partibus centumviralium quae in duas hastas divisae sunt. II. Confirmantur praecipue duobus: auctoritate eorum qui pronuntiaverunt, et similitudine rerum de quibus quaeritur; refelluntur autem raro per contumeliam iudicum, nisi forte manifesta in iis culpa erit; vult enim cognoscentium quisque firmam esse alterius sententiam, et ipse pronuntiaturus, nec libenter exemplum quod in se fortasse reccidat facit. III. Confugiendum ergo est in duobus superioribus, si res feret, ad aliquam dissimilitudinem causae, vix autem ulla est per omnia alteri similis. Si id non continget aut eadem causa erit, actionum incusanda neglegentia aut de infirmitate personarum querendum contra quas erit iudicatum, aut de gratia quae testes corruperit, aut de invidia aut de ignorantia, aut inveniendum quod causae postea accesserit. IV. Quorum si nihil erit, licet tamen dicere multos iudiciorum casus ad inique pronuntiandum valere, ideoque damnatum Rutilium, absolutos Clodium atque Catilinam, rogandi etiam iudices ut rem potius intueantur ipsam quam iuri iurando alieno suum donent. V. adversus consulta autem senatus et decreta principum vel magistratuum remedium nullum est, nisi aut inventa quantulacumque causae differentia aut aliqua vel,eorundem vel eiusdem potestatis hominum posterior constitutio quae sit priori contraria: quae si deerunt, lis non erit.

3. I. Famam atque rumores pars altera consensum civitatis et velut publicum testimonium vocat, altera sermonem sine ullo certo auctore dispersum, cui malignitas initium dederit, incrementum credulitas, quod nulli non etiam innocentissimo possit accidere fraude inimicorum falsa vulgantium. Exempla utrimque non deerunt:

4. I. sicut in tormentis quoque, qui est locus frequentissimus, cum pars altera quaestionem vera fatendi necessitatem vocet, altera saepe etiam causam falsa dicendi, quod aliis patientia facile mendacium faciat, aliis infirmitas necessarium. Quid attinet de his plura? Plenae sunt orationes veterum ac novorum. II. Quaedam tamen in hac parte erunt propria cuiusque litis. Nam sive de habenda quaestione agetur, plurimum intererit quis et quem postulet aut offerat et in quem et ex qua causa: sive iam erit habita, quis ei praefuerit, quis et quo modo sit tortus, an credibilia dixerit, an inter se constantia, perseveraverit in eo quod coeperat an aliquid dolore mutarit, prima parte quaestionis an procedente cruciatu. Quae utrimque tam infinita sunt quam ipsa rerum varietas.

5. I. Contra tabulas quoque saepe dicendum est, cum eas non solum refelli sed etiam accusari sciamus usitatum esse. cum sit autem in his aut scelus signatorum aut ignorantia, tutius ac facilius id quod secundo loco diximus tractatur, quod pauciores rei fiunt. II. Sed hoc ipsum argumenta ex causa trahit, si forte aut incredibile est id actum esse quod tabulae continent, aut, ut frequentius evenit, aliis probationibus aeque inartificialibus solvitur, si aut is in quem signatum est aut aliquis signator dicitur afuisse vel prius esse defunctus, si tempora non congruunt, si vel antecedentia vel insequentia tabulis repugnant. Inspectio etiam ipsa saepe falsum deprendit.

6. I. Ius iurandum litigatores aut offerunt suum aut non recipiunt oblatum aut ab adversario exigunt aut recusant cum ab ipsis exigatur. Offerre suum sine illa condicione ut vel adversarius iuret fere improbum est. II. Qui tamen id faciet, aut vita se tuebitur, ut eum non sit credibile peieraturum, aut ipsa vi religionis (in qua plus fidei consequitur si id egerit ut non cupide ad hoc descendere, sed ne hoc quidem recusare videatur), aut, si causa patietur, modo litis, propter quam devoturus se ipse non fuerit: aut praeter alia causae instrumenta adiciet ex abundanti hanc quoque conscientiae suae fiduciam. III. Qui non recipiet condicionem et a multis contemni iuris iurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti qui deos agere <curam> rerum humanarum negarent: eum vero qui nullo deferente iurare sit paratus et ipsum velle de causa sua pronuntiare et quam id quod offert leve ac facile credat ostendere. IV. At is qui defert alioqui agere modeste videtur, cum litis adversarium iudicem faciat, et eum cuius cognitio est onere liberat, qui profecto alieno iure iurando stari quam suo mavult. V. Quo difficilior recusatio est, nisi forte res est ea quam credibile sit notam ipsi non esse. Quae excusatio si deerit, hoc unum relinquetur, ut invidiam sibi quaeri ab adversario dicat, atque id agi ut in causa in qua vincere non possit queri possit. Itaque hominem quidem malum occupaturum hanc condicionem fuisse, se autem probare malle quae adfirmet quam dubium cuiquam relinquere an peierarit. VI. Sed nobis adulescentibus seniores in agendo facti praecipere solebant ne umquam ius iurandum deferremus, sicut neque optio iudicis adversario esset permittenda nec ex advocatis partis adversae iudex eligendus. Nam si dicere contraria turpe advocato videretur, certe turpius habendum facere quod noceat.

7. I. Maximus tamen patronis circa testimonia sudor est. Ea dicuntur aut per tabulas aut a praesentibus. Simplicior contra tabulas pugna; nam et minus obstitisse videtur pudor inter paucos signatores et pro diffidentia premitur absentia. Si reprehensionem non capit ipsa persona, infamare signatores licet. II. Tacita praeterea quaedam cogitatio refragatur his omnibus, quod nemo per tabulas dat testimonium nisi sua voluntate, quo ipso non esse amicum ei se contra quem dicit fatetur. Neque tamen protinus cesserit orator quo minus et amicus pro amico et inimicus contra inimicum possit verum, si integra sit ei fides, dicere. Sed late locus uterque tractatur.

III. cum praesentibus vero ingens dimicatio est, ideoque velut duplici contra eos proque iis acie confligitur actionum et interrogationum. In actionibus primum generaliter pro testibus atque in testis dici solet. IV. Est hic communis locus, cum pars altera nullam firmiorem probationem esse contendit quam quae sit hominum scientia nixa, altera ad detrahendam illis fidem omnia per quae fieri soleant falsa testimonia enumerat. V. Sequens ratio est cum specialiter quidem sed tamen multos pariter invadere patroni solent. Nam et gentium simul universarum elevata testimonia ab oratoribus scimus et tota genera testimoniorum: ut de auditionibus (non enim ipsos esse testes sed iniuratorum adferre voces), ut in causis repetundarum (qui se reo numerasse pecunias iurant, litigatorum, non testium habendos loco). VI. Interim adversus singulos derigitur actio, quod insectationis genus et permixtum defensioni legimus in orationibus plurimis et separatim editum, sicut in Vatinium testem. Totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem adgressi sumus. VII. sufficiebant alioqui libri duo a Domitio Afro in hanc rem compositi, quem adulescentulus senem colui, ut non lecta mihi tantum ea, sed pleraque ex ipso sint cognita. Is verissime praecepit primum esse in hac parte officium oratoris ut totam causam familiariter norit: quod sine dubio ad omnia pertinet; VIII. quomodo contingat explicabimus cum ad destinatum huic parti locum venerimus. Ea res suggeret materiam interrogationi et veluti tela ad manum subministrabit, eadem docebit ad quae iudicis animus actione sit praeparandus. Debet enim vel fieri vel detrahi testibus fides oratione perpetua, quia sic quisque dictis movetur ut est ad credendum vel non credendum ante formatus.

IX. Et quoniam duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut eorum quibus (in) iudiciis publicis lege denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est: separemus officium dantis testes et refellentis.

X. Qui voluntarium producit scire quid is dicturus sit potest, ideoque faciliorem videtur in rogando habere rationem. Sed haec quoque pars acumen ac vigilantiam poscit, providendumque ne timidus, ne inconstans, ne inprudens testis sit: XI. turbantur enim et a patronis diversae partis inducuntur in laqueos et plus deprensi nocent quam firmi et interriti profuissent. Multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possunt, explorandi sunt. Sic fit ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, oportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur. XII. In iis quoque adhuc qui constiterint sibi vitandae insidiae; nam frequenter subici ab adversario solent et omnia profutura polliciti diversa respondent, et auctoritatem habent non arguentium illa sed confitentium. XIII. Explorandum igitur quas causas laedendi adversarium adferant, nec id sat est inimicos fuisse, sed an desierint, an per hoc ipsum reconciliari velint, ne corrupti sint, ne paenitentia propositum mutaverint. Quod cum in iis quoque qui ea quae dicturi videntur re. vera sciunt necessarium est praecavere, (tum) multo magis in iis qui se dicturos quae falsa sunt pollicentur. XIV. Nam et frequentior eorum paenitentia est et promissum suspectius et, si perseverarint, reprensio facilior.

XI De exemplo, similitudine, analogia, auctoritate..

1. Tertium genus, ex iis quae extrinsecus adducuntur in causam, Graeci uocant παράδειγμα, quo nomine et generaliter usi sunt in omni similium adpositione et specialiter in iis quae rerum gestarum auctoritate nituntur. Nostri fere similitudinem uocare maluerunt quod ab illis parabole dicitur, hoc alterum exemplum, quamquam et hoc simile est, illud exemplum. 2. Nos, quo facilius propositum explicemus, utrumque παράδειγμα esse credamus et ipsi appellemus exemplum. Nec uereor ne uidear repugnare Ciceroni, quamquam conlationem separat ab exemplo. Nam idem omnem argumentationem diuidit in duas partes, inductionem et ratiocinationem, ut plerique Graecorum in παραδείγματα et ἐπιχειρήματα, dixeruntque παράδειγμα ῥητορικὴν ἐπαγωγήν. 3. Nam illa, qua plurimum est Socrates usus, hanc habuit uiam, , cum plura interrogasset quae fateri aduersario necesse esset, nouissime id de quo quaerebatur inferret ut simile concessis. Id est inductio.. Hoc in oratione fieri non potest, sed quod illic interrogatur, hic fere sumitur. 4. Sit igitur illa interrogatio talis: ‘Quod est pomum generosissimum? Nonne quod optimum?’ Concedetur. ‘Quid? equus qui generosissimus? Nonne qui optimus?’ Et plura in eundum modum. Deinde, cuius rei gratia rogatum est: ‘quid? homo nonne is generosissimus qui optimus?’ Fatendum erit. 5. Hoc in testium interrogatione ualet plurimum, in oratione perpetua dissimile est: aut enim sibi ipse respondet orator: ‘Quod pomum generosissimum? Puto quod optimum. Et equus? Qui uelocissimus. Ita hominum non qui claritate nascendi, sed qui uirtute maxime excellet’ *

Omnia igitur ex hoc genere sumpta necesse est aut similia esse aut dissimilia aut contraria. Similitudo adsumitur interim et ad orationis ornatum; sed illa cum res exiget, nunc ea quae ad probationem pertinent exequar. 6. Potentissimum autem est inter ea quae sunt huius generis quod proprie uocamus exemplum, id est rei gestae aut ut gestae utilis ad persuadendum id quod intenderis commemoratio. Intuendum igitur est totum simile sit an ex parte, ut aut omnia ex eo sumamus aut quae utilia erunt. Simile est: ‘iure occisus est Saturninus sicut Gracchi’. Dissimile: 7. ‘Brutus occidit liberos proditionem molientis, Manlius uirtutem filii morte multauit’. Contrarium: ‘Marcellus ornamenta Syracusanis hostibus restituit, Verres eadem sociis abstulit’. Et probandorum et culpandorum ex his confirmatio eosdem gradus habet. 8. Etiam in iis quae futura dicemus utilis similium admonitio est, ut si quis dicens Dionysium idcirco petere custodes salutis suae ut eorum adiutus armis tyrannidem occupet, hoc referat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem peruenisse.

9. Sed ut sunt exempla interim tota similia, ut hoc proximum, sic interim ex maioribus ad minora, ex minoribus ad maiora ducuntur. ‘Si propter matrimonia uiolata urbes euersae sunt, quid fieri adultero par est?’ ‘Tibicines, cum ab urbe discessissent, publice reuocati sunt: quanto magis principes ciuitatis uiri et bene de re publica meriti, cum inuidiae cesserint, ab exilio reducendi!’ Ad exhortationem uero praecipue ualent inparia. 10. Admirabilior in femina quam in uiro uirtus. Quare, si ad fortiter faciendum accendatur aliquis, non tantum adferent momenti Horatius et Torquatus quantum illa mulier cuius manu Pyrrhus est interfectus, et ad moriendum non tam Cato et Scipio quam Lucretia: quod ipsum est ex maioribus ad minora. 11. Singula igitur horum generum ex Cicerone (nam unde potius?) exempla ponamus. Simile est hoc pro Murena: ‘etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero improbissimo atque audacissimo., altero modestissimo atque optimo uiro, peterem: superaui tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam’. 12. Maius minoris pro Milone: ‘Negant intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur. In qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant? Nempe in ea quae primum iudicium de capite uidit M. Horati, fortissimi uiri, qui nondum libera ciuitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur’. Minus maioris: ‘occidi, occidi, non Spurium Maelium, qui annona leuanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem uidebatur, in suspicionem incidit regni adpetendi’ et cetera, deinde: ‘sed eum (auderet enim dicere, cum patriam periculo liberasset) cuius nefandum adulterium in puluinaribus’, et totus in Clodium locus.

13. Dissimile pluris casus habet. Fit enim genere modo tempore loco ceteris, per quae fere omnia Cicero praeiudicia quae de Cluentio uidebantur facta subuertit: contrario uero exemplo censoriam notam, laudando censorem Africanum, qui eum quem peierasse conceptis uerbis palam dixisset, testimonium etiam pollicitus si quis contra diceret, nullo accusante traducere equum passus esset: quae quia erant longiora non suis uerbis exposui. 14. Breue autem apud Vergilium contrarii exemplum est:

at non ille, satum quo te mentiris, Achilles
talis in hoste fuit Priamo

15. Quaedam autem ex iis quae gesta sunt tota narrabimus, ut Cicero pro Milone: ‘pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari, propincus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui uim adferebat: facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit: atque hunc ille summus uir scelere solutum periculo liberauit’; 16. quaedam significare satis erit, ut idem ac pro eodem: ‘neque enim posset Ahala ille Seruilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos interfici nefas esset’. Haec ita dicentur prout nota erunt uel utilitas causae aut decor postulabit.

17. Eadem ratio est eorum quae ex poeticis fabulis ducuntur, nisi quod iis minus adfirmationis adhibetur: cuius usus qualis esse deberet, idem optimus auctor ac magister eloquentiae ostendit. 18. Nam huius quoque generis eadem in oratione reperietur exemplum: ‘itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necauisset, uariatis hominum sententiis, non solum diuina sed sapientissimae deae sententia liberatum’. 19. Illae quoque fabellae quae, etiam si originem non ab Aesopo acceperunt (nam uidetur earum primus auctor Hesiodus), nomine tamen Aesopi maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue rusticorum et imperitorum, qui et simplicius quae ficta sunt audiunt, et capti uoluptate facile iis quibus delectantur consentiunt: si quidem et Menenius Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur reduxisse nota illa de membris humanis aduersus uentrem discordantibus fabula, 20. et Horatius ne in poemate quidem humilem generis huius usum putauit in illis uersibus:

quod dixit uulpes aegroto cauta leon.

Αἶνον Graeci uocant et αἰσωπείους, ut dixi, λόγους et λιβυκούς, nostrorum quidam, non sane recepto in usum nomine, apologationem. 21. Cui confine est παροιμίας genus illud quod est uelut fabella breuior et per allegorian accipitur: ‘non nostrum’ inquit “onus: bos clitellas”.

22. Proximas exemplo uires habet similitudo, praecipueque illa quae ducitur citra ullam tralationum mixturam ex rebus paene paribus: ‘ut qui accipere in campo consuerunt iis candidatis quorum nummos suppressos esse putant inimicissimi solent esse: sic eius modi iudices infesti tum reo uenerant.’ 23. Nam parabole, quam Cicero conlationem uocat, longius res quae comparentur repetere solet. Nec hominum modo inter se opera similia spectantur (ut Cicero pro Murena facit: ‘quod si e portu soluentibus qui iam in portum ex alto inuehuntur praecipere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura adfert ut iis faueamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingrediantur: quo tandem me animo esse oportet, prope iam ex magna iactatione terram uidentem, in hunc, cui uideo maximas tempestates esse subeundas?’) sed et a mutis atque etiam inanimis interim * huius modi ducitur. 24. Et quoniam similium alia facies in alia ratione, admonendum est rarius esse in oratione illud genus, quod εἰκόνα Graeci uocant, quo exprimitur rerum aut personarum imago, – ut Cassius:

‘quis istam faciem planipedis senis torquens?’

– quam id quo probabilius fit quod intendimus: ut, si animum dicas excolendum, similitudine utaris terrae, quae neglecta sentes ac dumos, culta fructus creat: aut, si ad curam rei publicae horteris, ostendas apes etiam formicasque, non modo muta sed etiam parua animalia, in commune tamen laborare. 25. Ex hoc genere dictum illud est Ciceronis: ‘ut corpora nostra sine mente, ita ciuitas sine lege suis partibus, ut neruis ac sanguine et membris, uti non potest’. Sed ut hac corporis humani pro Cluentio, ita pro Cornelio equorum, pro Archia saxorum quoque usus est similitudine. 26. Illa, ut dixi, propiora: ‘ut remiges sine gubernatore, sic milites sine imperatore nihil ualere’. Solent tamen fallere similitudinum species, ideoque adhibendum est eis iudicium. Neque enim ut nauis utilior noua quam uetus, sic amicitia, uel ut laudanda quae pecuniam suam pluribus largitur, ita quae formam. Verba sunt in his similia uetustatis et largitionis, uis quidem longe diuersa pecuniae et pudicitiae.. 27. Itaque in hoc genere maxime quaeritur an simile sit quod infertur. Etiam in illis interrogationibus Socraticis, quarum paulo ante feci mentionem, cauendum ne incaute respondeas, ut apud Aeschinen Socraticum male respondit Aspasiae Xenophontis uxor, quod Cicero his uerbis transfert: 28. ‘Dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si uicina tua melius habeat aurum quam tu habes, utrumne illud inquit. Quid? si uestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat quam tu, tuumne an illius uero. Age sis, inquit, si uirum illa meliorem habeat quam tu habes, utrumne tuum uirum malis an illius?’ 29. Hic mulier erubuit, merito: male enim responderat se malle alienum aurum quam suum; nam est id improbum. At si respondisset malle se aurum suum tale esse quale illud esset, potuisset pudice respondere malle se uirum suum talem esse qualis melior esset.

30. Scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partis secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et ut. marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud ‘non ouum tam simile ouo’, et dissimilibus inesse simile, ut formicae et elephanto genus, quia sunt animalia, et similibus dissimile, ut ‘canibus catulos et matribus haedos’, differunt enim aetate: 31. contrariorum quoque aliter accipi opposita, ut noctem luci, aliter noxia, ut frigidam febri, aliter repugnantia, ut uerum falso, aliter separata, ut dura non duris: sed quid haec ad praesens propositum magnopere pertineant, non reperio.