Quintilianus – Institutiones L. V-VI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

XXIII. In primis igitur argumenta saepe a persona ducenda sunt, cum sit, ut dixi, divisio ut omnia in haec duo partiamur, res atque personas: ut causa tempus locus occasio instrumentum modus et cetera rerum sint accidentia. Personis autem non quidquid accidit exsequendum mihi est, ut plerique fecerunt, sed unde argumenta sumi possunt. XXIV. Ea porro sunt: genus, nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et nonnumquam ad honeste turpiterque vivendum inde causae fluunt: natio, nam et gentibus proprii mores sunt nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est: XXV. patria, quia similiter etiam civitatium leges instituta opiniones habent differentiam: sexus, ut latrocinium facilius in viro, veneficium in femina credas: aetas, quia aliud aliis annis magis convenit: educatio et disciplina, quoniam refert a quibus et quo quisque modo sit institutus: XXVI. habitus corporis, ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, robur petulantiae, his contraria in diversum: fortuna, neque enim idem credibile est in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus abundante et his omnibus destituto (condicionis etiam distantia est: nam clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber an servus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat): XXVII. animi natura, etenim avaritia iracundia misericordia crudelitas severitas aliaque his similia adferunt fidem frequenter aut detrahunt, sicut victus luxuriosus an frugi an sordidus quaeritur: studia quoque, nam rusticus forensis negotiator miles navigator medicus aliud atque aliud efficiunt. XXVIII. Intuendum etiam quid adfectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens. Spectantur ante acta dictaque; ex praeteritis enim aestimari solent praesentia. His adiciunt quidam commotionem: hanc accipi volunt temporarium animi motum, sicut iram pavorem. XXIX. Consilia autem et praeteriti et praesentis et futuri temporis: quae mihi, etiam si personis accidunt, referenda tamen ad illam partem argumentorum videntur quam ex causis ducimus, sicut habitus quidam animi, quo tractatur amicus (an) inimicus. XXX. Ponunt in persona et nomen: quod quidem accidere ei necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi cum aut ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus, Pius, aut et ipsum alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, quod libris Sibyllinis haruspicumque responsis dominatio dari tribus Corneliis dicebatur, seque eum tertium esse credebat post sullam Cinnamque quia et ipse Cornelius erat. XXXI. Nam et illud apud Euripiden frigidum sane, quod nomen Polynicis ut argumentum morum frater incessit. Iocorum tamen ex eo frequens materia, qua Cicero in Verrem non semel usus est. Haec fere circa personas sunt aut his similia; neque enim complecti omnia vel hac in parte vel in ceteris possumus, contenti rationem plura quaesituris ostendere.

XXXII. Nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta quae agimus, ideoque prima tractanda. In omnibus porro quae fiunt quaeritur aut quare aut ubi aut quando aut quo modo aut per quae facta sunt. XXXIII. ducuntur igitur argumenta ex causis factorum vel futurorum: quarum materiam, +quam quidam hylen, alii dynamin nominaverunt+, in duo genera sed quaternas utriusque dividunt species. Nam fere versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem incrementum conservationem usum aut malorum evitationem liberationem inminutionem tolerantiam: quae et in deliberando plurimum valent. XXXIV. Sed has causas habent recta, prava contra ex falsis opinionibus veniunt. Nam est his initium ex iis quae credunt bona aut mala, inde errores existunt et pessimi adfectus, in quibus sunt ira odium invidia cupiditas spes ambitus audacia metus, cetera generis eiusdem. Accedunt aliquando fortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem criminis, ut si quis dum alii insidiatur alium dicitur interemisse. XXXV. Causae porro non ad convincendum modo quod obicitur, sed ad defendendum quoque excuti solent, cum quis se recte fecisse, id est honesta causa, contendit: qua de re latius in tertio libro dictum est. XXXVI. Finitionis quoque quaestiones ex causis interim pendent: an tyrannicida qui tyrannum a quo deprensus in adulterio fuerat occidit, an sacrilegus sacrilegus qui ut hostes urbe expelleret arma templo adfixa detraxit. XXXVII. Ducuntur argumenta et ex loco. Spectatur enim ad fidem probationis montanus an planus, maritimus an mediterraneus, consitus an incultus, frequens an desertus, propincus an remotus, oportunus consiliis an aduersus: quam partem uidemus uehementissime pro Milone tractasse Ciceronem. XXXVIII. Et haec quidem ac similia ad coniecturam frequentius pertinent, sed interim ad ius quoque: priuatus an publicus, sacer an profanus, noster an alienus, ut in persona magistratus, pater, peregrinus. XXXIX. Hinc enim quaestiones oriuntur: ‘Priuatam pecuniam sustulisti, uerum, quia de templo, non furtum sed sacrilegium est’. ‘Occidisti adulteros, quod lex permittit, sed quia in lupanari, caedes est’. ‘Iniuriam fecisti, sed quia magistratui, maiestatis actio est’. XL. Vel contra: ‘licuit quia pater eram, quia magistratus’. Sed circa facti controuersiam argumenta praestant, circa iuris lites materiam quaestionum. Ad qualitatem quoque frequenter pertinet locus; neque enim ubique idem aut licet aut decorum est: quin etiam in qua quidque ciuitate quaeratur interest; moribus enim et legibus distant. XLI. Ad commendationem quoque et inuidiam ualet; nam et Aiax apud Ouidium ‘ante rates’ inquit ‘agimus causam, et mecum confertur Vlixes!’ et Miloni inter cetera obiectum est quod Clodius in monumentis ab eo maiorum suorum esset occisus. XLII. Ad suadendi momenta idem ualet, sicut tempus, cuius tractatum subiungam. Eius autem, ut alio loco iam dixi, duplex significatio est: generaliter enim et specialiter accipitur. Prius illud est ‘nunc’, ‘olim’, ‘sub Alexandro’, ‘cum apud Ilium pugnatum est’, denique praeteritum, instans, futurum. Hoc sequens habet et constituta discrimina: ‘aestate’, ‘hieme’, ‘noctu’, ‘interdiu’, et fortuita: ‘in pestilentia’, ‘in bello’, ‘in conuiuio’. XLIII. Latinorum quidam satis significari putauerunt si illud generale ‘tempus’, hoc speciale ‘tempora’ uocarent. Quorum utrorumque ratio et in consiliis quidem et in illo demonstratiuo genere uersatur, sed in iudiciis frequentissima est. XLIV. Nam et iuris quaestiones facit et qualitatem distinguit et ad coniecturam plurimum confert, ut cum interim probationes inexpugnabiles adferat, quales sunt si dicatur, ut supra posui, signator qui ante diem tabularum decessit, aut commisisse aliquid uel cum infans esset uel cum omnino natus non esset: XLV. praeter id quod omnia facile argumenta aut ex iis quae ante rem facta sunt aut ex coniunctis rei aut insequentibus ducuntur. Ex antecedentibus: ‘mortem minatus es, noctu existi, proficiscentem antecessisti’. XLVI. Causae quoque factorum praeteriti sunt temporis. Secundum tempus subtilius quidam quam necesse erat diuiserunt, ut esset iuncti ‘sonus auditus est’, adhaerentis ‘clamor sublatus est’. Insequentis sunt illa: ‘latuisti’, ‘profugisti’, ‘liuores et tumores apparuerunt’. Isdem temporum gradibus defensor utetur ad detrahendam ei quod obicitur fidem. XLVII. In his omnis factorum dictorumque ratio uersatur, sed dupliciter. Nam fiunt quaedam quia aliud postea futurum est, quaedam quia aliud antea factum est: ut cum obicitur reo lenocinii, speciosae marito, quod adulterii damnatam quandam emerit, aut parricidii reo luxurioso quod dixerit patri: ‘non amplius me obiurgabis’. Nam et ille non quia emit leno est, sed quia leno erat emit, nec hic quia sic erat locutus occidit, sed quia erat occisurus sic locutus est. XLVIII. Casus autem, qui et ipse praestat argumentis locum, sine dubio est ex insequentibus, sed quadam proprietate distinguitur, ut si dicam: ‘melior dux Scipio quam Hannibal, uicit Hannibalem’: ‘bonus gubernator, numquam fecit naufragium’: ‘bonus agricola, magnos sustulit fructus’. Et contra: ‘sumptuosus fuit, patrimonium exhausit’: ‘turpiter uixit, uel. omnibus inuisus est’. XLIX. Intuendae sunt praecipueque in coniecturis et facultates; credibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus inbecilliores, a uigilantibus dormientis, a praeparatis inopinatos: quorum contraria in diuersum ualent. L. Haec et in deliberando intuemur et in iudiciis ad duas res solemus referre, an uoluerit quis, an potuerit; nam et uoluntatem spes facit. Hinc illa apud Ciceronem coniectura: ‘insidiatus est Clodius Miloni, non Milo Clodio: ille cum seruis robustis, hic cum mulierum comitatu, ille equis, hic in raeda, ille expeditus, hic paenula inretitus’. LI. Facultati autem licet instrumentum coniungere; sunt enim in parte facultatis et copiae. Sed ex instrumento aliquando etiam signa nascuntur, ut spiculum in corpore inuentum. LII. His adicitur modus, quem trÒpon dicunt, quo quaeritur quem ad modum quid sit factum. Idque tum ad qualitatem scriptumque pertinet, ut si negemus adulterum ueneno licuisse occidere, tum ad coniecturas quoque, ut si dicam: ‘bona mente factum, ideo palam’, ‘mala, ideo ex insidiis, nocte, in solitudine’.

LIII. In rebus autem omnibus de quarum ui ac natura quaeritur quasque etiam citra complexum personarum ceterorumque ex quibus fit causa per se intueri possumus, tria sine dubio rursus spectanda sunt: an sit, quid sit, quale sit. Sed quia sunt quidam loci argumentorum omnibus communes, diuidi haec tria genera non possunt, ideoque locis potius, ut in quosque incurrent, subicienda sunt.

LIV. Ducuntur ergo argumenta ex finitione seu fine; nam utroque modo traditur. Eius duplex ratio est: aut enim praecedente finitione quaeritur sitne hoc uirtus, aut simpliciter quid sit uirtus. Id aut uniuersum uerbis complectimur, ut ‘rhetorice est bene dicendi scientia’, aut per partes, ut ‘rhetorice est inueniendi recte et disponendi et eloquendi cum firma memoria et cum dignitate actionis scientia’. LV. Praeterea finimus aut ui, sicut superiora, aut §tumolog¤&, ut si assiduum ab aere dando et locupletem a locorum, pecuniosum a pecorum copia. Finitioni subiecta maxime uidentur genus species differens proprium: ex iis omnibus argumenta ducuntur. LVI. Genus ad probandam speciem minimum ualet, plurimum ad refellendam. Itaque non quia est arbor platanus est, at quod non est arbor utique platanus non est: nec quod uirtus est utique iustitia est, at quod non est uirtus, utique non potest esse iustitia. Itaque a genere perueniendum est ad ultimam speciem, ut ‘homo est animal’ non est satis, id enim genus est: ‘mortale’++etiam si est species, cum aliis tamen communis finitio: ‘rationale’++nihil supererit ad demonstrandum quod uelis. LVII. Contra species firmam probationem habet generis, infirmam refutationem. Nam quod iustitia est, utique uirtus est: quod non est iustitia, potest esse uirtus, si est fortitudo, constantia, continentia. Numquam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species quae sunt generi subiectae remoueantur, hoc modo: ‘quod neque inmortale est neque mortale, animal non est’. LVIII. His adiciunt propria et differentia. Propriis confirmatur finitio, differentibus soluitur. Proprium autem est aut quod soli accidit, ut homini sermo, risus, aut quidquid utique accidit, sed non soli, ut igni calfacere. Et sunt eiusdem rei plura propria, ut ipsius ignis lucere, calere. Ita quodcumque proprium deerit soluet finitionem, non utique quodcumque erit confirmabit. LIX. Saepissime autem quid sit proprium cuiusque quaeretur, ut, si per §tumolog¤an dicatur: ‘tyrannicidae proprium est tyrannum occidere’, negemus: non enim si traditum sibi eum carnifex occiderit tyrannicida dicatur; nec si inprudens uel inuitus. LX. Quod autem proprium non erit, differens erit, ut aliud est seruum esse, aliud seruire, qualis esse in addictis quaestio solet: ‘qui seruus est si manu mittatur, fit libertinus, non item addictus’, et plura, de quibus alio loco. LXI. Illud quoque differens uocant, cum genere in speciem deducto species ipsa discernitur. Animal genus, mortale species, terrenum uel bipes differens; nondum enim proprium est, sed iam differt a marino uel quadrupede: quod non tam ad argumentum pertinet quam ad diligentem finitionis comprensionem. LXII. Cicero genus et speciem, quam eandem formam uocat, a finitione diducit, et iis quae ad aliquid sunt subicit: ut, si is cui argentum omne legatum est petat signatum quoque, utatur genere: at si quis, cum legatum sit ei quae uiro mater familias esset, neget deberi ei quae in manum non conuenerit, specie, quoniam duae formae sint matrimoniorum. LXIII. Diuisione autem adiuuari finitionem docet, eamque differre a partitione quod haec sit totius in partis, illa generis in formas. Partis incertas esse, ut ‘quibus constet res publica’, formas certas, ut ‘quot sint species rerum publicarum’, quas tris accepimus: quae populi, quae paucorum, quae unius potestate regerentur. LXIV. Et ille quidem non iis exemplis utitur, quia scribens ad Trebatium ex iure ducere ea maluit: ego apertiora posui. Propria uero ad coniecturae quoque pertinent partem, ut, quia proprium est boni recte facere, iracundi uerbis <aut manu male facere, facta haec ab ipsis> esse credantur, aut contra. Nam ut quaedam in quibusdam utique <sunt, ita quaedam in quibusdam utique> non sunt, et ratio, quamuis ita. ex diuerso, eadem est.

Diuisio et ad probandum simili uia ualet et ad refellendum. LXV. Probationi interim satis est unum habere, hoc modo: ‘ut sit ciuis, aut natus sit oportet aut factus’; utrumque tollendum est: ‘nec natus nec factus est’. LXVI. Fit hoc et multiplex, idque est argumentorum genus ex remotione, quo modo efficitur totum falsum, modo id quod relinquitur uerum. Totum falsum est hoc modo: ‘Pecuniam credidisse te dicis: aut habuisti ipse aut ab aliquo accepisti aut inuenisti aut surripuisti. Si neque domi habuisti neque ab aliquo accepisti et cetera, non credidisti’. LXVII. Relicum fit uerum sic: ‘hic seruus quem tibi uindicas aut uerna tuus est aut emptus aut donatus aut testamento relictus aut ex hoste captus aut alienus’: deinde remotis prioribus supererit ‘alienus’. Periculosum et cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum quodlibet omiserimus, cum risu quoque tota res soluitur. LXVIII. Tutius quod Cicero pro Caecina facit, cum interrogat, si haec actio non sit, quae sit (simul enim remouentur omnia): uel cum duo ponentur inter se contraria, quorum tenuisse utrumlibet sufficiet, quale Ciceronis est: ‘unum quidem certe nemo erit tam inimicus Cluentio qui mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum: si doceo non ab Habito, uinco ab Oppianico, si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum’. LXIX. Fit etiam ex duobus, quorum necesse est <esse> alterum uerum, eligendi aduersario potestas, efficiturque ut utrum elegerit noceat. Facit hoc Cicero pro Oppio: ‘utrum cum Cottam adpetisset an cum ipse se conaretur occidere telum e manibus ereptum est?’ et pro Vareno: ‘optio uobis datur, utrum uelitis casu illo itinere Varenum usum esse an huius persuasu et inductu’: deinde utraque facit accusatori contraria. LXX.Interim duo ita proponuntur ut utrumlibet electum idem efficiat, quale est: ‘philosophandum <est, etiam si non est philosophandum’>, et illud uulgatum: ‘quo schema, si intellegitur? quo, si non intellegitur?’ et ‘mentietur in tormentis qui dolorem pati potest, mentietur qui non potest’.

LXXI.Vt sunt autem tria tempora, ita ordo rerum tribus momentis consertus est: habent enim omnia <initium>, incrementum, summam, ut iurgium, deinde <rixa, tum> caedes. Est ergo hic argumentorum quoque locus inuicem probantium; nam et ex initiis summa colligitur, quale est: ‘non possum togam praetextam sperare cum exordium pullum uideam’, et contra: ‘non dominationis causa Sullam arma sumpsisse, argumentum est dictatura deposita’. LXXII. Similiter ex incremento in utramque partem ducitur ratio cum in coniectura, tum etiam in tractatu aequitatis, an ad initium summa referenda sit, id est, an ei caedes inputanda sit a quo iurgium coepit.

LXXIII. Est argumentorum locus ex similibus: ‘si continentia uirtus, utique et abstinentia’: ‘si fidem debet tutor, et procurator’. Hoc est ex eo genere quod §pagvgÆn Graeci uocant, Cicero inductionem. Ex dissimilibus: ‘non si laetitia bonum, et uoluptas’: ‘non quod mulieri, idem pupillo’. Ex contrariis: ‘frugalitas bonum, luxuria enim malum’: ‘si malorum causa bellum est, erit emendatio pax’: ‘si ueniam meretur qui inprudens nocuit, non meretur praemium qui inprudens profuit’. LXXIV. Ex pugnantibus: ‘qui est sapiens, stultus non est’. Ex consequentibus siue adiunctis: ‘si est bonum iustitia, recte iudicandum’: ‘si malum perfidia, non est fallendum’: idem retro. Nec sunt his dissimilia ideoque huic loco subicienda, cum et ipsa naturaliter congruant: ‘quod quis non habuit, non perdidit’: ‘quem quis amat, sciens non laedit’: ‘quem quis heredem suum esse uoluit, carum habuit, habet, habebit’. Sed cum sint indubitata, uim habent paene signorum inmutabilium. LXXV. Sed haec consequentia dico, acolutha (est enim consequens sapientiae bonitas), illa insequentia, parepomena, quae postea facta sunt aut futura. Nec sum de nominibus anxius; uocet enim ut uoluerit quisque, dum uis rerum ipsa manifesta sit appareatque hoc temporis, illud esse naturae. LXXVI. Itaque non dubito haec quoque <uocare> consequentia, quamuis ex prioribus dent argumentum ad ea quae secuntur, quorum duas quidam species esse uoluerunt, actionis (ut pro Oppio: ‘quos educere inuitos in prouinciam non potuit, eos inuitos retinere qui potuit?’), temporis, in Verrem: ‘si finem praetoris edicto adferunt Kalendae Ian., cur non initium quoque edicti nascatur a Kalendis Ian.?’ LXXVII. Quod utrumque exemplum tale est ut idem in diuersum, si retro agas, ualeat; consequens enim est eos, qui inuiti duci non potuerint, inuitos non potuisse retineri. LXXVIII. Illa quoque quae ex rebus mutuam confirmationem praestantibus ducuntur (quae proprii generis uideri quidam uolunt et uocant §k t’n prÚw êllhla, Cicero ex rebus sub eandem rationem uenientibus) fortiter consequentibus iunxerim: ‘si portorium Rhodiis locare honestum est, et Hermocreonti conducere’, et: ‘quod discere honestum, et docere’. LXXIX. Vnde illa non hac ratione dicta sed efficiens idem Domiti Afri sententia est pulchra: ‘ego accusaui, uos damnastis’. Est inuicem consequens et quod ex diuersis idem ostendit, ut qui mundum nasci dicit per hoc ipsum et deficere significet, quia deficit omne quod nascitur.

LXXX. Simillima est his argumentatio qua colligi solent ex iis quae faciunt ea quae efficiuntur, aut contra, quod genus a causis uocant: haec interim necessario fiunt, interim plerumque sed non necessario. Nam corpus in lumine utique umbram facit, et umbra, ubicumque est, ibi esse corpus ostendit. LXXXI. Alia sunt, ut dixi, non necessaria, uel utrimque uel ex altera parte: ‘sol colorat: non utique qui est coloratus a sole est’: ‘iter puluerulentum facit, sed neque omne iter puluerem mouet, nec quisquis est puluerulentus ex itinere est’. LXXXII. Quae utique fiunt, talia sunt: ‘si sapientia bonum uirum facit, bonus uir est utique sapiens’, itemque: ‘boni est honeste facere, mali turpiter, et qui honeste faciunt, boni, qui turpiter, mali iudicantur’: recte. At exercitatio plerumque robustum corpus facit, sed non quisquis est robustus exercitatus, nec quisquis exercitatus robustus est. nec, quia fortitudo praestat ne mortem timeamus, quisquis mortem non timuerit uir fortis erit existimandus, nec si capitis dolorem facit inutilis hominibus sol est. LXXXIII. Haec ad exhortatiuum maxime genus pertinent: ‘uirtus facit laudem, sequenda igitur: at uoluptas infamiam, fugienda igitur’. Recte autem monemur causas non utique ab ultimo esse repetendas, LXXXIV. ut Medea: ‘utinam ne in nemore Pelio’, quasi uero id eam fecerit miseram aut nocentem quod illic ceciderint abiegnae ad terram trabes: et Philocteta Paridi: ‘si inpar esses tibi, ego nunc non essem miser’: quo modo peruenire quolibet retro causas legentibus licet. LXXXV. Illud his adicere ridiculum putarem nisi eo Cicero uteretur, quod coniugatum uocant, ut ‘eos qui rem iustam faciunt iuste facere’, quod certe non eget probatione: ‘quod compascuum est, compascere licere’. LXXXVI. Quidam haec, quae uel ex causis uel ex efficientibus diximus, alieno nomine uocant ecbasis, id est exitus; nam nec hic aliud tractatur quam quid ex quoque eueniat.

LXXXVII. Adposita uel comparatiua dicuntur quae minora ex maioribus, maiora ex minoribus, paria ex paribus probant. Confirmatur coniectura ex maiore: ‘si quis sacrilegium facit, faciet et furtum’; ex minore: ‘qui facile ac palam mentitur, peierabit’; ex pari: ‘qui ob rem iudicandam pecuniam accepit, et ob dicendum falsum testimonium accipiet’. LXXXVIII. Iuris confirmatio est eius modi; ex maiore: ‘si adulterum occidere licet, et loris caedere’; ex minore: ‘si furem nocturnum occidere licet, quid latronem?’; ex pari: ‘quae poena aduersus interfectorem patris iusta est, eadem aduersus matris’; quorum omnium tractatus uersatur in syllogismis. LXXXIX. Illa magis finitionibus aut qualitatibus prosunt: ~’si robur corporibus bonum non est, minus sanitas’;~ ‘si furtum scelus, magis sacrilegium’; ‘si abstinentia uirtus, et continentia’; ‘si mundus prouidentia regitur, administranda res publica’; ‘si domus aedificari sine ratione non potest, quid * ‘; ‘~agenda si~ naualium cura, et armorum.’ XC. Ac mihi quidem sufficeret hoc genus, sed in species secatur. Nam et ex pluribus ad unum et ex uno ad plura (unde est ‘quod semel, et saepius’) et ex parte ad totum <et> ex genere ad speciem <et> ex eo quod continet ad id quod continetur, aut ex difficilioribus ad faciliora et ex longe positis ad propiora, et ad omnia quae contra haec sunt, eadem ratione argumenta ducuntur. XCI. Sunt enim et haec maiora et minora aut certe uim similem optinent. Quae si persequamur, nullus erit ea concidendi modus: infinita est enim rerum comparatio++iucundiora grauiora, magis necessaria <minus necessaria>, honestiora utiliora: XCII. sed mittamus plura, ne in eam ipsam quam uito loquacitatem incidam. Exemplorum quoque ad haec infinitus est numerus, sed paucissima attingam. Ex maiore pro Caecina: ‘quod exercitus armatos mouet, id aduocationem non uidebitur mouisse?’ Ex faciliore in Clodium et Curionem: ‘ac uide an facile fieri tu potueris, cum is factus non sit cui tu concessisti’. XCIII. Ex difficiliore: ‘uide quaeso, Tubero, ut qui de meo facto non dubitem de Ligari audeam dicere’; et alibi: ‘an sperandi Ligario causa non sit cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi?’ Ex minore pro Caecina: ‘itane? scire esse armatos sat est ut uim factam probes, in manus eorum incidere non est satis?’ XCIV. Ergo, ut breuiter contraham summam, ducuntur argumenta a personis causis locis tempore (cuius tres partes diximus, praecedens coniunctum insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere specie differentibus propriis, remotione, diuisione, initio incremento summa, similibus dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, euentis, iugatis, comparatione (quae in pluris diducitur species).

XCV. Illud adiciendum uidetur, duci argumenta non a confessis tantum sed etiam a fictione, quod Graeci cat’ hypothesin uocant, et quidem ex omnibus isdem locis quibus superiora, quia totidem species esse possunt fictae quot uerae. XCVI. Nam fingere hoc loco hoc. est proponere aliquid quod, si uerum sit, aut soluat quaestionem aut adiuuet, deinde id de quo quaeritur facere illi simile. Id quo facilius accipiant iuuenes nondum scholam egressi, primo familiaribus magis ei aetati exemplis ostendam. XCVII. Lex: ‘qui parentes non aluerit, uinciatur’. Non alit quis, et uincula nihilo minus recusat. Vtitur fictione, si miles, si infans sit, si rei publicae causa absit. Et illa contra optionem fortium: ‘si tyrannidem petas, si templorum euersionem’. XCVIII. Plurimum ea res uirium habet contra scriptum. Vtitur his Cicero pro Caecina: ‘Vnde tu aut familia aut procurator tuus. Si me uilicus tuus solus deiecisset . . . si uero ne habeas quidem seruum praeter eum qui me deiecerit’, et alia in eodem libro plurima. XCIX. Verum eadem fictio ualet et ad qualitates: ‘si L. Catilina cum suo consilio nefariorum hominum quos secum eduxit hac de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam’; et <ad> amplificationem: ‘si hoc tibi inter cenam et in illis inmanibus poculis tuis accidisset’. Sic et: ‘si res publica uocem haberet’.

C. Has fere sedes accepimus probationum in uniuersum, quas neque generatim tradere sat est, cum ex qualibet earum innumerabilis argumentorum copia oriatur, neque per singulas species exequi patitur natura rerum: quod qui sunt facere conati, duo pariter subierunt incommoda, ut et nimium dicerent nec tamen totum. CI. Vnde plurimi, cum in hos inexplicabiles laqueos inciderunt, omnem, etiam quem ex ingenio suo potuerant habere, conatum uelut adstricti certis legum uinculis perdiderunt et magistrum respicientes naturam ducem sequi desierunt. CII. Nam ut per se non sufficiet scire omnes probationes aut a personis aut a rebus peti, quia utrumque in plura diuiditur, ita ex antecedentibus et iunctis et insequentibus trahenda esse argumenta qui acceperit num protinus in hoc sit instructus, ut quid in quaque causa ducendum sit ex his sciat?++CIII. praesertim cum plurimae probationes in ipso causarum complexu reperiantur, ita ut sint cum alia lite nulla communes, eaeque sint et potentissimae et minime obuiae, quia communia ex praeceptis accepimus, propria inuenienda sunt. CIV. Hoc genus argumentorum sane dicamus ex circumstantia, quia per¤stasin dicere aliter non possumus, uel ex iis quae cuiusque causae propria sunt: ut in illo adultero sacerdote, qui lege qua unius seruandi potestatem habebat se ipse seruare uoluit, proprium controuersiae est dicere: ‘non unum nocentem seruabas, quia te dimisso adulteram occidere non licebat’; hoc enim argumentum lex facit, quae prohibet adulteram sine adultero occidere. CV. Et illa, in qua lex est ut argentarii dimidium ex eo quod debebant soluerent, creditum suum totum exigerent. Argentarius ab argentario solidum petit. Proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco adiectum esse in lege ut argentarius totum exigeret: aduersus alios enim non opus fuisse lege, cum omnes praeterquam ab argentariis totum exigendi ius haberent. CVI. Cum multa autem nouantur in omni genere materiae, tum praecipue in iis quaestionibus quae scripto constant, quia uocum et in singulis ambiguitas frequens et adhuc in coniunctis magis. CVII. Et haec ipsa plurium legum aliorumue scriptorum uel congruentium uel repugnantium complexu uarientur necesse est, cum res rei aut ius iuris quasi signum est. ‘Non debui tibi pecuniam: numquam me appellasti, usuram non accepisti, ultro a me mutuatus es’. ‘Lex est: qui patri proditionis reo non adfuerit, exheres sit. Negat filius, nisi si pater absolutus sit’. Quid signi? Lex altera: ‘proditionis damnatus cum aduocato exulet’. CVIII. ‘Cicero pro Cluentio P. Popilium et Tiberium Guttam dicit non iudicii corrupti sed ambitus esse damnatos’. Quid signi? Quod accusatores eorum, qui erant ipsi ambitus damnati, e lege sint post hanc uictoriam restituti. CIX. Nec minus in hoc curae debet adhiberi, quid proponendum, quam quo modo sit quod proposueris probandum: hic immo uis inuentionis maior, certe prior. Nam ut tela superuacua sunt nescienti quid petat, sic argumenta, nisi prouideris cui rei adhibenda sint. Hoc est quod comprendi arte non possit. CX. Ideoque, cum plures eadem didicerint, generibus argumentorum similibus utentur: alius alio plura quibus utatur inueniet. Sit exempli gratia proposita controuersia quae minime communes cum aliis quaestiones habet: CXI. ‘Cum Thebas euertisset Alexander, inuenit tabulas quibus centum talenta mutua Thessalis dedisse Thebanos continebatur. Has, quia erat usus commilitio Thessalorum, donauit his ultro: postea restituti a Casandro Thebani reposcunt Thessalos. Apud Amphictyonas agitur’. Centum talenta et credidisse eos constat et non recepisse. CXII. Lis omnis ex eo quod Alexander ea Thessalis donasse dicitur pendet. Constat illud quoque, non esse iis ab Alexandro pecuniam datam: quaeritur ergo, an proinde sit quod datum est ac si pecuniam dederit? Quid proderunt argumentorum loci nisi haec prius uidero, nihil eum egisse donando, non potuisse donare, non donasse? Et prima quidem actio facilis ac fauorabilis repetentium iure quod ui sit ablatum: sed hinc aspera et uehemens quaestio exoritur de iure belli, dicentibus Thessalis hoc regna, populos, fines gentium atque urbium contineri. CXIV. Inueniendum contra est quo distet haec causa a ceteris quae in potestatem uictoris uenirent, nec circa probationem res haeret, sed circa propositionem. Dicamus in primis: in eo quod in iudicium deduci potest nihil ualere ius belli, nec armis erepta nisi armis posse retineri. Itaque, ubi illa ualeant, non esse iudicem: ubi iudex sit, illa nihil ualere. CXV. Hoc inueniendum est, ut adhiberi possit argumentum: ideo captiuos, si in patriam suam redierint, liberos esse quia bello parta non nisi eadem ui possideantur. Proprium et illud causae, quod Amphictyones iudicant, ut alia apud centumuiros, alia apud priuatum iudicem in isdem quaestionibus ratio. CXVI. Tum secundo gradu, non potuisse donari a uictore ius, quia id demum sit eius quod teneat: ius, quod sit incorporale, adprendi manu non posse. Hoc reperire est difficilius quam cum inueneris argumentis adiuuare, ut alia sit condicio heredis, alia uictoris, quia ad illum ius, ad hunc res transeat. CXVII. Proprium deinde materiae, ius publici crediti transire ad uictorem non potuisse, quia quod populus crediderit omnibus debeatur, et, quamdiu quilibet unus superfuerit, esse eum totius summae creditorem, Thebanos autem non omnis in Alexandri manu fuisse. CXVIII. Hoc non extrinsecus probatur, quae uis est argumenti, sed ipsum per se ualet. Tertii loci pars prior magis uulgaris, non in tabulis esse ius, itaque multis argumentis defendi potest. Mens quoque Alexandri duci debet in dubium, honorarit eos an deceperit. Illud iam rursus proprium materiae et uelut nouae controuersiae, quod restitutione recepisse ius, etiam si quod amiserint, Thebani uidentur. Hic et quid Casander uelit quaeritur. Sed uel potentissima apud Amphictyonas aequi tractatio est.