(… Testi Latini – felicemassaro.it)

XXII. Patronorum in parte expeditior, in parte difficilior interrogatio est. Difficilior hoc, quod raro umquam possunt ante iudicium scire quid testis dicturus sit, expeditior, quod cum interrogandus est sciunt quid dixerit. XXIII. Itaque, quod in eo incertum est, cura et inquisitione opus est, quis reum premat, quas et quibus ex causis inimicitias habeat, eaque in oratione praedicenda atque amolienda sunt, sive odio conflatos testes sive invidia sive gratia sive pecunia videri volumus. Et si deficietur numero pars diversa, paucitatem, si abundabit, conspirationem, si humiles producet, vilitatem, si potentes, gratiam oportebit incessere. XXIV. Plus tamen proderit causas propter quas reum laedant exponere: quae sunt variae et pro condicione cuiusque litis aut litigatoris. Nam contra illa quae supra diximus simili ratione responderi locis communibus solet, quia et in paucis atque humilibus accusator simplicitate gloriari potest, quod neminem praeter eos qui possint scire quaesierit, et multos atque honestos commendare aliquanto est facilius. XXV. Verum interim et singulos ut exornare, ita destruere contingit aut recitatis in actione <testimoniis> aut testibus nominatis, quod iis temporibus quibus testis non post finitas actiones rogabatur facilius et frequentius fuit. Quid autem in quemque testium dicendum sit, sumi nisi ex ipsorum personis non potest.

XXVI. Reliquae interrogandi sunt partes: qua in re primum est nosse testem. Nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inflari, longus protrahi potest, prudens vero et constans vel tamquam inimicus et pervicax dimittendus statim, vel non interrogatione sed brevi interlocutione patroni refutandus est, aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus, aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia, criminum destruendus. XXVII. Probos quosdam et verecundos non aspere incessere profuit; nam saepe qui adversus insectantem pugnassent modestia mitigantur. Omnis autem interrogatio aut in causa est aut extra causam. In causa, sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius et unde nihil suspecti sit repetita percontatione, priora sequentibus adplicando saepe eo perducit homines ut invitis quod prosit extorqueat. XXVIII. Eius rei sine dubio neque disciplina una in scholis neque exercitatio traditur, et naturali magis acumine aut usu contingit haec virtus. Si quod tamen exemplum ad imitationem demonstrandum sit, solum est quod ex dialogis Socraticorum maximeque Platonis duci potest: in quibus adeo scitae sunt interrogationes ut, cum plerisque bene respondeatur, res tamen ad id quod volunt efficere perveniat. XXIX. Illud fortuna interim praestat, ut aliquid quod inter se parum consentiat a teste dicatur, interim, quod saepius evenit, ut testis testi diversa dicat. Acuta autem interrogatio ad hoc quod casu fieri solet etiam ratione perducet. XXX. Extra causam quoque multa quae prosint rogari solent, de vita testium aliorum, de sua quisque, si turpitudo, si humilitas, si amicitia accusatoris, si inimicitiae cum reo: in quibus aut dicant aliquid quod prosit, aut in mendacio vel cupiditate laedendi deprendantur. XXXI. Sed in primis interrogatio cum debet esse circumspecta, quia multa contra patronos venuste testes saepe respondent eique praecipue rei vulgo favetur, tum verbis quam maxime ex medio sumptis, ut qui rogatur (is autem saepius est imperitus) intellegat, aut ne intellegere se neget, quod interrogantis non leve frigus est. XXXII. Illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex industria multa inmodeste atque intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque qui profuerant auferat utilitatem: quorum mentionem habui non ut fierent sed ut vitarentur.

Saepe inter se collidi solent inde testatio, hinc testes. Locus utrimque: haec enim se pars iure iurando, illa consensu signantium tuetur. XXXIII. Saepe inter testes et argumenta quaesitum est. Inde scientiam in testibus et religionem, ingenia esse in argumentis dicitur: hinc testem gratia metu pecunia ira odio amicitia ambitu fieri, argumenta ex natura duci, in his iudicem sibi, in illis alii credere. XXXIV. Communia haec pluribus causis, multumque iactata sunt, semper tamen iactabuntur. Aliquando utrimque sunt testes, et quaestio sequitur ex ipsis, utri meliores viri, ex causis, utri magis credibilia dixerint, ex litigatoribus, utri gratia magis valuerint. XXXV. His adicere si qui volet ea quae divina testimonia vocant, ex responsis oraculis ominibus, duplicem sciat esse eorum tractatum: generalem alterum, in quo inter Stoicos et Epicuri sectam secutos pugna perpetua est regaturne providentia mundus, specialem alterum circa partis divinationum, ut quaeque in quaestionem cadet. XXXVI. Aliter enim oraculorum, aliter haruspicum augurum coniectorum mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa. Circa eius modi quoque instrumenta firmanda vel destruenda multum habet operis oratio, si quae sunt voces per vinum somnum dementiam emissae, vel excepta parvolorum indicia, quos pars altera nihil fingere, altera nihil iudicare dictura est.

XXXVII. Nec tantum praestari hoc genus potenter, sed etiam ubi non est desiderari solet: “Pecuniam dedisti: quis numeravit? ubi? unde?” “Venenum arguis: ubi emi? a quo? quanti? per quem dedi? quo conscio?” Quae fere omnia pro Cluentio Cicero in crimine veneficii excutit.

Haec de inartificialibus quam brevissime potui.

8. I. Pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem adpositis, plerumque aut omnino neglegitur aut levissime attingitur ab iis qui argumenta velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persecuntur ipsa propter quam dicitur victoria cedunt. II. Atqui cetera, quae continuo magis orationis tractu decurrunt, in auxilium atque ornamentum argumentorum comparantur, nervisque illis quibus causa continetur adiciunt inducti super corporis speciem: ut, si forte quid factum ira vel metu vel cupiditate dicatur, latius quae cuiusque adfectus natura sit prosequamur. Isdem laudamus incusamus augemus minuimus describimus deterremus querimur consolamur hortamur. III. Sed horum esse opera in rebus aut certis aut de quibus tamquam certis loquimur potest. Nec abnuerim esse aliquid in delectatione, multum vero in commovendis adfectibus: sed haec ipsa plus valent cum se didicisse iudex putat, quod consequi nisi argumentatione aliaque omni fide rerum non possumus.

IV. Quorum priusquam partior species, indicandum est esse quaedam in omni probationum genere communia. Nam neque ulla quaestio est quae non sit aut in re aut in persona, neque esse argumentorum loci possunt nisi in iis quae rebus aut personis accidunt, V. eaque aut per se inspici solent aut ad aliud referri, neque ulla confirmatio nisi aut ex consequentibus aut ex pugnantibus, et haec necesse est aut ex praeterito tempore aut ex coniuncto aut ex insequenti petere, nec ulla res probari nisi ex alia potest eaque sit oportet aut maior aut par aut minor. VI. Argumenta vero reperiuntur aut in quaestionibus, quae etiam separatae a complexu rerum personarumque spectari per se possint, aut in ipsa causa, cum invenitur aliquid in ea non ex communi ratione ductum sed eius iudicii de quo cognoscitur proprium. Probationum praeterea omnium aliae sunt necessariae, aliae credibiles, aliae non repugnantes. VII. Et adhuc omnium probationum quadruplex ratio est, ut vel quia est aliquid, aliud non sit, ut: “dies est, nox non est”, vel quia est aliquid, et aliud sit: “sol est super terram, dies est”, vel quia aliquid non est, aliud sit: “non est nox, dies est”, vel quia aliquid non est, nec aliud sit: “non est rationalis, nec homo est”. His in universum praedictis partes subiciam.

9. I. Omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut argumentis aut exemplis. Nec ignoro plerisque videri signa partem argumentorum. Quae mihi separandi ratio haec fuit prima, quod sunt paene ex illis inartificialibus (cruenta enim vestis et clamor et livor et talia sunt instrumenta, qualia tabulae, rumores, testes, nec inveniuntur ab oratore, sed ad eum cum ipsa causa deferuntur), II. altera, quod signa, sive indubitata sunt, non sunt argumenta, quia ubi illa sunt quaestio non est, argumento autem nisi in re controversa locus esse non potest, sive dubia, non sunt argumenta sed ipsa argumentis egent.

III. Dividuntur autem in has primas duas species, quod eorum alia sunt, ut dixi, quae necessaria (sunt, alia quae non necessaria). Priora illa sunt quae aliter habere se non possunt, quae Graeci tecmeria vocant. +Quae sunt+ alyta semia: quae mihi vix pertinere ad praecepta artis videntur; nam ubi est signum insolubile, ibi ne lis quidem est. IV. Id autem accidit cum quid aut necesse est fieri factumve esse, aut omnino non potest fieri vel esse factum: quo in causis posito non est lis nisi. facti. Hoc genus per omnia tempora perpendi solet: nam et coisse eam cum viro quae peperit, V. quod est praeteriti, et fluctus esse cum magna vis venti in mare incubuit, quod coniuncti, et eum mori cuius cor est vulneratum, quod futuri, necesse est. Nec fieri potest ut ibi messis sit ubi satum non est, ut quis Romae sit cum est Athenis, ut sit ferro vulneratus qui sine cicatrice est. VI. Sed quaedam et retrorsum idem valent, ut vivere hominem qui spirat et spirare qui vivit, quaedam in contrarium non recurrunt: nec enim, quia movetur qui ingreditur, etiam ingreditur qui movetur. VII. Quare potest et coisse cum viro quae non peperit, et non esse ventus in mari cum est fluctus, neque utique cor eius vulneratum esse qui perit. Ac similiter satum fuisse potest ubi non fuit messis, nec fuisse Romae qui non fuit Athenis, nec fuisse ferro vulneratus qui habet cicatricem.

VIII. Alia sunt signa non necessaria, quae eikota Graeci vocant: quae etiam si ad tollendam dubitationem sola non sufficiunt, tamen adiuta ceteris plurimum valent. IX. Signum vocatur, ut dixi, semeion (quamquam id quidam indicium, quidam vestigium nominaverunt): per quod alia res intellegitur, ut per sanguinem caedes. At sanguis vel ex hostia respersisse vestem potest vel e naribus profluxisse: non utique qui vestem cruentam habuerit homicidium fecerit. X. Sed ut per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit: quibus signum cum accessit, efficit ut quae suspecta erant certa videantur. XI. Alioqui sunt quaedam signa utrique parti communia, ut livores tumores (nam videri possunt et veneficii et cruditatis), et vulnus in pectore sua manu et aliena perisse dicentibus in aequo est. Haec proinde firma habentur atque extrinsecus adiuvantur.

XII. Eorum autem quae signa sunt quidem sed non necessaria genus Hermagoras putat non esse virginem Atalanten quia cum iuvenibus per silvas vagetur. Quod si receperimus, vereor ne omnia quae ex facto ducuntur signa faciamus. XIII. Eadem tamen ratione qua signa tractantur. Nec mihi videntur Ariopagitae, cum damnaverint puerum, coturnicum oculos eruentem, aliud iudicasse quam id signum esse perniciosissimae mentis multisque malo futurae si adolevisset. Vnde Spuri Maeli Marcique Manli popularitas signum adfectati regni est existimatum. XIV. Sed vereor ne longe nimium nos ducat haec via. Nam si est signum adulterae lavari cum viris, erit et convivere cum adulescentibus, deinde etiam familiariter alicuius amicitia uti: fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem dixerit mollis et parum viri signa, si cui (cum signum id proprie sit quod ex eo de quo quaeritur natum sub oculos venit) ut sanguis e caede, ita illa ex inpudicitia fluere videantur. XV. Ea quoque quae, quia plerumque observata sunt, vulgo signa creduntur, ut prognostica: “vento rubet aurea Phoebe” et “cornix plena pluviam vocat improba voce”, si causas ex qualitate caeli trahunt, sane ita appellentur. Nam si vento rubet luna, signum venti est rubor: et si, ut idem poeta colligit, XVI. densatus et laxatus aer facit ut sit inde “ille avium concentus”, idem sentiemus. sunt autem signa etiam parva magnorum, ut vel haec ipsa cornix; nam maiora minorum esse nemo miratur.

10. I. Nunc de argumentis: hoc enim nomine complectimur omnia quae Graeci enthymemata, epichiremata, apodixis vocant, quamquam apud illos est aliqua horum nominum differentia, etiam si vis eodem fere tendit. Nam enthymema (quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet quo omnia mente concepta significat (sed nunc non de eo loquimur), II. alterum quo sententiam cum ratione, tertium quo certam quandam argumenti conclusionem vel ex consequentibus vel ex repugnantibus: quamquam de hoc parum convenit. sunt enim qui illud prius epichirema dicant, pluresque invenias in ea opinione ut id demum quod pugna constat enthymema accipi velint, et ideo illud Cornificius contrarium appellat. III. hunc alii rhetoricum syllogismum, alii inperfectum syllogismum vocaverunt, quia (nec) distinctis nec totidem partibus concluderetur: quod sane non utique ab oratore desideratur. IV. Epichirema Valgius adgressionem vocat; verius autem iudico non nostram administrationem, sed ipsam rem quam adgredimur, id est argumentum quo aliquid probaturi sumus, etiam si nondum verbis explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici. V. Aliis videtur non destinata vel inchoata sed perfecta probatio hoc nomen accipere ultima specie, ideoque propria eius appellatione et maxime in usu posita significatur certa quaedam sententiae comprensio, quae ex tribus minime partibus constat. VI. Quidam epichirema rationem appellarunt, Cicero melius ratiocinationem, quamquam et ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo videtur: nam et statum syllogisticum ratiocinativum appellat (et) exemplis utitur philosophorum. Et quoniam est quaedam inter syllogismum et epichirema vicinitas, potest videri hoc nomine recte abusus. VII. Apodeixis est evidens probatio, ideoque apud geometras grammikai apodeixeis dicuntur. Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin inperfectum epichirema eadem causa qua diximus enthymema a syllogismo distare; nam et enthymema syllogismi pars est. Quidam inesse epichiremati apodixin putant et esse partem eius confirmantem. VIII. Vtrumque autem quamquam diversi auctores eodem modo finiunt, ut sit ratio per ea quae certa sunt fidem dubiis adferens: quae natura est omnium argumentorum, neque enim certa incertis declarantur. Haec omnia generaliter pistis appellant, quod etiam si propria interpretatione dicere fidem possumus, apertius tamen probationem interpretabimur. IX. Sed argumentum quoque plura significat. Nam et fabulae ad actum scaenarum compositae argumenta dicuntur, et (cum) orationum Ciceronis velut thema (ipse. exponit Pedianus inquit: “argumentum tale est”, et ipse Cicero ad Brutum ita scribit: “veritus fortasse ne nos in Catonem nostrum transferremus illim aliquid, etsi argumentum simile non erat”. Quo apparet omnem ad scribendum destinatam materiam ita appellari. X. Nec mirum, cum id inter opifices quoque sit vulgatum, unde Vergili “argumentum ingens”, vulgoque paulo numerosius opus dicitur argumentosum. Sed nunc de eo dicendum argumento est quod ad … probationem indicium fidem adgressionem eiusdem rei nomina facit, parum distincte, ut arbitror. XI. Nam probatio et fides efficitur non tantum per haec, quae sunt rationis, sed etiam per inartificialia. Signum autem, quod ille indicium vocat, ab argumentis iam separavi. Ergo cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per id quod dubium non est confirmat, necesse est esse aliquid in causa quod probatione non egeat. XII. Alioqui nihil erit quo probemus, nisi fuerit quod aut sit verum aut videatur, ex quo dubiis fides fiat. Pro certis autem habemus primum quae sensibus percipiuntur, ut quae videmus audimus, qualia sunt signa, deinde ea (in) quae communi opinione consensum est: XIII. “deos esse”, “praestandam pietatem parentibus”, praeterea quae legibus cauta sunt, quae persuasione etiam si non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis in qua res agitur in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus sed moribus constant: si quid inter utramque partem convenit, si quid probatum est, denique cuicumque adversarius non contradicit. XIV. Sic enim fiet argumentum: “cum providentia mundus regatur, administranda, res publica est: sequitur ut administranda res publica sit, si liquebit mundum providentia regi”. XV. Debet etiam nota esse recte argumenta tractaturo vis et natura omnium rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat: hinc enim sunt quae icota dicuntur. XVI. Credibilium autem genera sunt tria: unum firmissimum, quia fere accidit, ut “liberos a parentibus amari”, alterum velut propensius: “eum qui recte valeat in crastinum perventurum”, tertium tantum non repugnans: “in domo furtum factum ab eo qui domi fuit”. XVII. Ideoque Aristoteles in secundo de arte rhetorica libro diligentissime est exsecutus quid cuique rei et quid cuique homini soleret accidere, et quas res quosque homines quibus rebus aut hominibus vel conciliasset vel alienasset ipsa natura, ut divitias quid sequatur aut ambitum aut superstitionem, quid boni probent, quid mali petant, quid milites, quid rustici, quo quaeque modo res vitari vel adpeti soleat. XVIII. Verum hoc exsequi mitto: non enim longum tantum, sed etiam inpossibile ac potius infinitum est, praeterea positum in communi omnium intellectu. Si quis tamen desideraverit, a quo peteret ostendi. XIX. Omnia autem credibilia, in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huius rhodi fontibus fluunt: “an credibile sit a filio patrem occisum, incestum cum filia commissum”, et contra veneficium in noverca, adulterium in luxurioso: illa quoque, “an scelus palam factum”, “an falsum propter exiguam summam”, quia suos quidque horum velut mores habet, plerumque tamen, non semper: alioqui indubitata essent, non argumenta.

XX. Excutiamus nunc argumentorum locos, quamquam quibusdam hi quoque de quibus supra dixi videntur. Locos appello non, ut vulgo nunc intelleguntur, in luxuriem et adulterium et similia, sed sedes argumentorum, in quibus latent, ex quibus sunt petenda. XXI. Nam ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignaras, et piscium quoque genera alia planis gaudent, alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas: ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est. XXII. Multus alioqui error est: exhausto labore, quod non ratione scrutabimur non poterimus invenire nisi casu. At si scierimus ubi quodque nascatur, cum ad locum ventum erit facile quod in eo est pervidebimus.

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11