Florus – Epitome De T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC – L. I

XXXV. Victa ad occasum Hispania populus Romanus ad orientem pacem agebat, nec pacem modo, sed inusitata et incognita quadam felicitate relictae regiis hereditatibus opes et tota insimul regna veniebant. Attalus, rex Pergamenorum, regis Eumenis filius, socii quondam commilitonique nostri testamentum reliquit: “populus Romanus bonorum meorum heres esto. In bonis regiis hanc fuerunt”. Adita igitur hereditate provinciam populus Romanus non quidem bello nec armis, sed, quod aequius, testamenti vire retinebat. Sed hanc difficile dictu est utrum facilius amiserit populus Romanus an recuperaverit. Aristonicus, regii sanguinis ferox iuvenis, urbis regibus parere consuetas ferox iuvenis, urbis regibus parere consuetas partim facile sollicitat, paucas resistentis, Myndon, Samon, Colophona vi recepit, Crassi quoque praetoris cecidit exercitum ipsumque cepit. Sed ille memor et familiae et Romani nominis custodem sui barbarum virgula excaecat et in exitium sui, quod volebat, ita concitat. Mox a Perperna domitus et captus et per deditionem in vinculis habitus. Aquilius Asiatici belli reliquias confecit, mixtis—nefas!—veneno fontibus ad deditionem quarundam urbium. Quae res ut maturam, ita infamem fecit victoriam, quippe cum contra fas deum moresque maiorum medicaminibus inpuris in id tempus sacrosancta Romana arma violasset.

XXXVI. Haec ad orientem; sed non ad meridianam plagam eadem quies. Qui speraret post Carthaginem aliquod in Africa bellum? Atqui non leviter se Numidia concussit, et fuit in Iugurtha quod post Hannibales timeretur. Quippe rex callidissimum populum Romanum armis inclitum et invictum opibus adgressus est. Citra spem omnium fortuna cessit, ut rex fraude praecipuus fraude caperetur. Hic, avo Masinissa et Micipsa patre per adoptionem, cum interficere fratres statuisset agitatus regni cupiditate, nec illo magis quam senatum populusque Romanum, quorum in fide et clientela regnum erat, metueret, primum scelus mandat insidiis. Potitus Hiempsalis capite cum se in Adherbalem convertisset isque Romam profugisset, missa per legatos pecunia traxit in sententiam suam senatum. Et haec eius fuit de nobis prima victoria. Missos deinde, qui regnum inter illum Adherbalemque dividerent, similiter adgressus, cum in Scauro ipso Romani imperii mores expugnasset, inchoatum nefas perfecit audacia. Sed non diu latent scelera. Corruptae nefas legationis erupit placuitque persequi bello parricidam. Primus in Numidiam Calpurnium Bestia consul inmittitur; sed rex peritus fortius adversus Romanos aurum esse quam ferrum, pacem emit. Cuius flagitii reus cum interveniente pudica fide a senatu arcesseretur, pari audacia et venit et competitorem imperii Massivam inmisso percussore confecit. Haec altera contra regem fuit causa bellandi. Igitur sequens ultio mandatur Albino. Sed huius quoque—pro dedecus!—frater ita corrupit exercitum, ut voluntaria nostrorum fuga vinceret Numida castrisque poteretur, addito etiam turpi foedere in pretium salutis, quo quos emerat dimisit exercitus. Tandem in ultionem non tam imperii Romani quam pudoris Metellus adsurgit, qui callidissime hostem nunc precibus, nunc minis, iam simulata, iam vera fuga eludentem artibus suis adgressus est. Agrorum atque vicorum populatione non contentus in ipsa Numidiae capita impetum fecit; et Zamam quidem frustra adsiluit, ceterum Thalam, gravem armis thensaurisque regiis, diripuit. Tunc urbibus exutum regem et iam finium suorum regique fugitivum per Mauros atque Gaetuliam sequebatur. Postremo Marius auctis admodum copiis, cum pro obscuritate generi sui capite censos sacramento adegisset, iam fusum et saucium regem adortus, non facilius tamen vicit quam si integrum ac recentem. Hic et urbem Herculi conditam Capsam, in media Africa sitam anguibus harenisque vallatam, mira quadam felicitate superavit, et saxeo inditam monti Muluccham urbem per Ligurem aditu arduo inaccessoque penetravit.

Mox non ipsum modo, sed Bocchum quoque Mauretaniae regem, iure sanguinis Numidam vindicantem, apud oppidum Circam graviter cecidit. Qui ubi diffisus rebus suis alienae cladis accessio fieri timet, pretium foederis atque amicitiae regem facit. Sic fraudulentissimus regum fraude gener soceri sui in insidias deductus Sullae in manum traditur, tandemque opertum catenis Iugurtham in triumpho populus Romanus adspexit. Sed ille quoque, quamvis victus ac vinctus, vidit urbem, quam venalem et quandoque perituram, si habuisset emptorem, frustra cecinerat. Iam, ut venalis fuisset, habuit emptorem; cum illum evaserit, certum erit non esse perituram.

XXXVII. Sic ad meridiem populus Romanus. Multo atrocius et multipliciter magis a septentrione venientem… . Nihil hac plaga infestius. Atrox caelum, perinde ingenia. Omni igitur tractu violentus hostis a dextris atque levis et a medio septentrionibus erupit.

Prima trans Alpes arma nostra sensere Saluvii, cum de incursionibus eorum fidissima atque amicissima civitas Massilia quereretur; Allobroges deinde et Arverni, cum adversus eos similes Haeduorum querelae opem et auxilium nostrum flagitarent; utriusque victoriae testes Isara et Vindelicus amnes et inpiger fluminum Rhodanus. Maximus barbaris terror elephanti fuere, inmanitati gentium pares. Nihil tam conspicuum in triumpho quam rex ipse Bituitus discoloribus in armis argenteoque carpento, qualis pugnaverat. Vtriusque victoriae quod quantumque gaudium fuerit, vel hinc aestimari potest, quod et Domitius Ahenobarbus et Fabius Maximus ipsis quibus dimicaverant locis saxeas erexere turres et desuper exornata armis hostilibus tropaea fixerunt, cum hic mos inusitatus fuerit nostris. Numquam enim populus Romanus hostibus domitis victoriam exprobravit.

XXXVIII. Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus, novas sedes toto orbe quaerebant, exclusisque et Gallia et Hispania cum in Italiam demigrarent, misere legatos in castra Silani, inde ad senatum, petentes ut Martius populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium, ceterum ut vellet manibus atque armis suis uteretur. Sed quas daret terras populos Romanus agrariis legibus intra se dimicaturus? Repulsi igitur, quod nequiverant precibus, armis petere coeperunt. Sed nec primum impetum barbarorum Silanus, nec secundum Mallius, nec tertium Caepio sustinere potuerunt; omnes fugati, exuti castris. Actum erat, nisi Marius illi saeculo contigisset.

Ille quoque non ausus congredi statim militem tenuit in castris, donec invicta illa rabies et impetus, quem pro virtute barbari habent, consenesceret. Recessere igitur increpantes et—tanta erat capiendae urbis fiducia—consulentes, si quid ad uxores suas mandarent. Nec segnius quam minati fuerant tripartito agmine per Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur. Marius mira statim velocitate occupatis compendiis praevenit hostem, prioresque Teutonas sub ipsis Alpium radicibus adsecutus in loco quem Aquas Sextiam vocant quo—fidem numinum!—proelio oppressit! Vallem fluviumque medium hostes tenebant, nostris aquarum nulla copia. Consultone id egerit imperator, an errorem in consilium verterit, dubium; certe necessitate aucta virtus causa victoriae fuit. Nam flagitante aquam exercitu, “si viri”, inquit, “estis, en, illic habetis”. Itaque tanto ardore pugnatum est atque caedes hostium fuit, ut victor Romanus de cruento flumine non plus aquae biberit quam sanguinis barbarorum. Certe rex ipse Teutobodus, quaternos senoque equos transilire solitus, vix unum, cum fugeret, ascendit, proximoque in saltu comprehensus insigne spectaculum triumphi fuit. Quippe vir proceritatis eximiae super tropaea sua eminebat. Sublatis funditus Teutonis in Cimbros convertitur. Hi iam—quis crederet?—per hiemem, quae altius Alpes levat, Tridentinis iugis in Italiam provoluti veluti ruina descenderant. Athesim flumen non ponte nec navibus, sed quadam stoliditate barbarica primum corporibus adgressi, postquam retinere amnem manibus et clipeis frustra temptaverant, ingesta obrutum silva transiluere: et si statim infesto agmine urbem petissent, grande discrimen; sed in Venetia, quo fere tractu Italia mollissima est, ipsa soli caelique clementia robus elanguit. Ad hoc panis usu carnisque coctae et dulcedine uni mitigatos Marius in tempore adgressus est. Venere illi—quam et in barbaris multa vestigia! +: diem pugnare a nostro imperatore petierunt; et sic proximum dedit. In patentissimo, quem Raudium vocant, campo concurrere. Inde milia sexaginta quinque cecidere, hinc trecentis minus; per omnem diem conciditur barbarus. Istic quoque imperator addiderat virtuti—dolum secutus Hannibalem artemque Cannarum; primum nebulosum nanctus diem ut hosti inopinatus occurreret, tum ventosum quoque, ut pulvis in oculos et ora ferretur, tum acie conversa in orientem, ut, quod ex captivis mox cognitum est, ex splendore galearum ac repercussu quasi ardente caelum videretur. Nec minor cum uxoribus eorum pugna quam cum ipsis fuit; cum obiectis undique plaustris atque carpentis altae desuper quasi e turribus lanceis contisque pugnarent. Perinde speciosa mors earum fuit quam pugna. Nam cum missa ad Marium legatione libertatem ac sacerdotium non impetrassent—nec fas erat—suffocatis elisisque passim infantibus suis aut mutuis concidere volneribus aut vinculo e crinibus suis facto ab arboribus iugisque plaustrorum pependerunt. Boiorix rex in prima acie dimicans inpigre nec inultus occubuit.

Tertia Tigurinorum manus, quae quasi in subsidio Noricos insederat Alpium tumulos, in diversa lapsi fuga ignobili et latrocinis evanuit. Hunc tam laetum tamque felicem liberatae Italiae adsertique imperii nuntium non per homines, ut solebat, populus Romanus accepit, sed per ipsos, si credere fas est, deos. Quippe eodem die quo gesta res est visi pro aede Pollicis et Castoris iuvenes laureatas praetori litteras tradere frequensque in spectaculo rumor “Victoriae Cimbricae feliciter!” dixit. Quo quid admirabilius, quid insignius fieri pote est? Quippe vel elata montibus suis Roma spectaculo belli interesset, quod in gladiatorio munere fieri solet. uno eodemque momento, cum in acie Cimbri succumberent, populus in urbe plaudebat.

XXXIX. Post Macedonas, si dis placet, Thraces rebellabant, illi quondam tributarii Macedonum; nec in proximas modo provincias contenti incurrere, Thessaliam atque Dalmatiam, in Hadriaticum mare usque venerunt; eoque fine contenti, quasi interveniente natura, contorta in ipsas aquas tela miserunt. Nihil interim per id omne tempus residuum crudelitatis fuit in captivos saevientibus: itaque dis sanguine humano, bibere in ossibus capitum, huiuscemodi ludibriis foedare mortem tam igne quam fumo, partus quoque gravidarum mulierum extorquere tormentis. Saevissimi omnium Thracum Scordisci simularum et montium situ cum ingenio consentiebant. Itaque non fusus modo ab his aut fugatus, sed—simile prodigio—omnino totus interceptus exercitus quem duxerat Cato. Didius vagos et libera populatione diffusos intra suam reppulit Thraciam. Drusus ulterius egit et vetuit transire Danuvium. Minucius toto vastavit Hebro, multis quidem amissis, dum per perfidum glacie flumen equitatur. Volso Rhodopen Caucasumque penetravit. Curio Dacia tenus venit, sed tenebras saltuum expavit. Appius in Sarmatas usque pervenit, Lucullus ad terminum gentium Tanain lacumque Maeotin. Nec aliter cruentissimi hostium quam suis moribus domiti. Quippe in captivos igni ferroque saevitum est; sed nihil barbaris atrocius visum est quam quod abscisis manibus relicti vivere superstites poenae suae iubebantur.

XL. Ponticae gentes a septentrione in sinistrum iacent, a Pontico cognominatae mari. Harum gentium atque regionum rex antiquissimus Aeetas, post Artabaxes, a septem Persis oriundus, inde Mithridates, omnium longe maximus. Quippe cum quattuor Pyrrho, quattuordecim anni Hannibali suffecerint, ille per quadraginta annos restitit, donec tribus ingentibus bellis subactus felicitate Sullae, virtute Luculli, magnitudine Pompei consumeretur.

Causam quidem illius belli praetenderat apud Cassium legatum, adtrectari terminos suos a Nicomede Bithyno; ceterum elatus animis ingentibus Asiae totius, et, si posset, Europae cupiditate flagrabat. Spem ac fiduciam dabant nostra vitia; quippe cum civilibus bellis distringeremur, invitabat occasio, nudumque latus imperi ostendebat procul Marius, Sulla, Sertorius. Inter haec rei publicae volnera et hos tumultus repente quasi captato tempore in lassos simul atque districtos subitus turbo Pontici belli ab ultima veluti specula septentrionis erupit.