Florus – Epitome De T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC – L. I

XXII. Post primum Punicum bellum vix quadriennii requies: ecce alterum bellum, minus quidem spatio—nec enim amplius decem et octo annos habet—sed adeo claudium atrocitate terribilius ut, si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit populus ille qui vicit. Vrebat nobilem populum ablatum mare, raptae insulae, dare tributa, quae iubere consueverant. Hinc ultionem puer Hannibal ad aram patri iuraverat, nec morabatur. Igitur in causam belli Saguntos electa est, vetus Hispaniae civitas et opulenta fideique erga Romanos magnum quidem sed triste monumentum, quam in libertatem communi foedere exceptam Hannibal, causas novorum motuum quaerens, et suis et ipsorum manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret. Summa foederum Romanis religio est; itaque ad auditum sociae civitatis obsidium, memores icti cum Poenis quoque foederis, non statim ad arma procurrunt, dum prius more legitimo queri malunt. (Saguntini) interim iam novem mensibus fessi fame, machinis, ferro, versa denique in rabiem fidem inmanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis ferro et igne corrumpunt. Huius tantae cladis auctor Hannibal poscitur. Tergiversantibus Poenis, dux legionibus “quae”, inquit, “mora est”? Fabius “in hoc ego sinu bellum pacemque porto; utrum eligit?” subclamantibus “bellum”, “bellum igitur”, inquit, “accipite”. Et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit.

Similis exitus belli initiis fuit. Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum vastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regnum qui in gessere bellum exitio parentatum est. Igitur ubi semel se in Hispania movit illa gravis et luctuosa Punici belli vis atque tempestas destinatumque Romanis iam diu fulmen Saguntino igne conflavit, statim quodam impetu rapta medias perfregit Alpes et in Italiam ab illis fabulosae altitudinis nivibus velut caelo missa descendit.

Ac primi quidem impetus turbo inter Padum atque Ticinum valido statim fragore detonuit. Tum Scipione duce fusus exercitus; saucius etiam ipse venisset in hostium manus imperator, nisi protectum patrem praetextatus admodum filius ab ipsa morte rapuisset. Hic erit Scipio, qui in exitium Africae crescit, nomen ex, malis eius habiturus.

Ticino Trebia succedit. Hic secunda Punici belli procella desaevit Sempronio consule. Tum callidissimi hostes, frigidum et nivalem nancti diem, cum se ignibus prius oleoque fovissent—horribile dictu—homines a meridie et sole venientes nostra nos hieme vicerunt.

Trasimenus lacus tertium fulmen Hannibalis imperatore Flaminio. Ibi quoque ars nova Punicae fraudis: quippe nebula lacus palustribusque virgultis tectus eques erga subito pugnantium invasit. Nec de dis possumus queri. Inminentes temerario duci cladem praedixerant insidentia signis examina et aquilae prodire nolentes et commissam aciem secutus ignes terrae tremor, nisi illum horrorem soli equitum, virorumque discursus et mota vehementius arma fecerunt.

Quartum id est paene ultimum volnus imperii Cannae, ignobilis Apuliae vicus; sed magnitudine cladis emersit et sexaginta milium caede parta nobilitas. Ibi in exitium infelicis exercitus dux, terra, caelum, dies, tota rerum natura consensit. Si quidem non contentus simulatis transfugis Hannibal, qui mox terga pugnantium ceciderunt, insuper callidus imperator in patentibus campis, observato loci ingenio, quod et sol ibi acerrimus et plurimus pulvis et eurus ab oriente semper quasi ad constitutum, ita instruxit aciem, ut Romanis adversus haec omnia obversis secundum caelum tenens vento, pulvere, sole pugnaret. Itaque duo maximi exercitus caesi ad hostium satietatem, donec Hannibal diceret militi suo “parce ferro”. Ducum fugit alter, alter occisus est; dubium uter maiore animo: Paulum puduit, Varro non desperavit. Documenta cladis cruentus aliquamdiu Aufidus, pons de cadaveribus iussu ducis factus in torrente Vergelli, modii duo anulorum Carthaginem missi dignitasque equestris taxata mensura. Dubium deinde non erit quin ultimum illum diem habitura fuerit Roma quintumque intra diem epulari Hannibal in Capitolio potuerit, si, quod Poenum illum dixisse Maharbalem Bomilcaris ferunt, Hannibal quem ad modum sciret vincere, sic uti victoria scisset. Sed tum quidem illum, ut dici volgo solet, aut fatum urbis imperaturae aut ipsius mens mala et aversi a Carthagine di in diversum abstulerunt. Cum victoria posset uti, frui maluit relictaque Roma Campaniam Tarentumque peragrare; ubi mox et ipse et exercitus ardor elanguit, adeo ut vere dictum sit Capuam Hannibali Cannas fuisse. Si quidem invictum Alpibus, indomitum armis, Campani—quis crederet?—soles et tepentes fontibus Baiae subegerunt.

Interim respirare Romanus et quasi ab inferis emergere. Arma non erant: detracta sunt templis. Deerat iuventus: in sacramentum liberat servitia. Egebat aerarium: opes suas senatus in medium libens protulit, nec praeter quod in bullis singulisque anulis erat quicquam sibi auri reliquerunt. Eques secutus exemplum imitataeque equidem tribus. Denique vix suffecere tabulae, vix scribarum manus Laevino Marcelloque consulibus, cum privatorum opes in publicum deferrentur. Quid autem? In eligendis magistratibus quae centuriarum sapientia, cum iuniores a senioribus consilium de creandis consulibus petierunt. Quippe adversus hostem totiens victorem, tam callidum, non virtute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis oportebat. Prima redeuntis et, ut sic dixerim, reviviscentis imperii spes Fabius fuit, qui novam de Hannibale victoriam commentus est, non pugnare. Hinc illi cognomen novum et rei publicae salutare Cunctator; hinc illud ex populo, ut imperii scutum vocaretur. Itaque per Samnium totum, per Falernos Gauranosque saltus sic maceravit Hannibalem, ut qui frangi virtute non poterat, mora comminueretur.

Inde Claudio Marcello duce etiam congredi ausus est: comminus venit et perculit in Campania sua et ab obsidione Nolae urbis excussit. Ausus et Sempronio Graccho duce per Lucaniam sequi et premere terga cedentis, quamvis tum—o pudor!—manu servili pugnaret: nam hucusque tot mala compulerant. Sed libertate donati fecerant de servitute Romanos. O horribilem in tot adversis fiduciam! Immo o singularem animum ac spiritum populi Romani! Tam artis adfictisque rebus, ut de Italia sua dubitaret, ausus tamen est in diversa respicere, cumque hostis in iugulo per Campaniam Apuliamque volitaret mediaque de Italia Africam faceret, eodem tempore et hunc sustinebat et in Siciliam, Sardiniam, Hispaniam diversa per terrarum orbem arma mittebat. Sicilia mandata Marcello. Nec diu restitit: tota enim insula in una urbe superata est. Grande illud et ante id tempus invictum caput, Syracusae, quamvis Archimedis ingenio deferentur, aliquando cessarunt. Longe illi triplex murus totidemque arces, portus ille marmoreus et fons celebratus Arethusae; nisi quod hactenus profuere ut pulchritudini victae urbis parceretur. Sardiniam Gracchus arripuit. Nihil illi gentium feritas Insanorumque—nam sic vocantur—inmanitas montium profuere. Saevitum in urbes urbemque urbium Caralim, ut gens contumax vilisque mortis saltem desiderio patrii soli domaretur.

In Hispaniam missi Gnaeus et Publius Scipiones paene totam Poenis eripuerant, sed insidiis Punicae fraudis oppressi rursum amiserat, magnis quidem illi proeliis cum Punicas opes cecidissent. Sed Punicae insidiae alterum ferro castra metantem, alterum, cum evasisset in turrem, cinctum facibus oppresserant. Igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu Scipio, cui iam grande de Africa nomen fata decreverant, bellatricem illam, viris armisque nobilem Hispaniam, illam seminarium hostilis exercitus, illam Hannibalis eruditricem—incredibile dictu—totam a Pyrenaeis montibus in Herculis columnas et Oceanum recuperavit, nescias citius an felicius. Quam velociter, quattuor anni fatentur; quam facile, vel una civitas probat. Eodem quippe quo obsessa est die capta est, omenque Africanae victoriae fuit, quod tam facile victa est Hispaniae Carthago. Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime profecisse singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restituerit, ne in conspectum quidem suum passum adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem vel oculis videretur.

Haec inter diersa terrarum populus Romanus. Nec ideo tamen visceribus Italiae inhaerentem submovere poterat Hannibalem. Plerasque ad hostem defecerant, et dux acerrimus contra Romanos Italicis quoque viribus utebatur. Iam tamen eum plerisque oppidis et regionibus excusseramus, iam Tarentos ad nos redierat, iam et Capua, sedes et domus et patria altera Hannibalis, tenebatur cuius amissio tantum Poeno duci dolorem dedit, ut inde totis viribus Romam converteretur. O populum dignum orbis imperio, dignum omnium favore et admiratione hominum ac deorum! Compulsus ad ultumos metus ab incepto non destitit et de sua urbe sollicitus Capuam tamen non omisit, sed parte exercitus sub Appio consule relicta, parte Flaccum in urbem secuta, absens simul praesensque pugnabat. Quid ergo miramur moventi castra a tertio lapide Hannibali iterum ipsos deos—deos inquam, nec fateri pudebit—restitisse? Tanta enim ad singulos illius motus vis imbrium effusa est, tanta ventorum violentia coorta est, ut divinitus hostem submoveri non a caelo, sed ab urbis ipsius moenibus e Capitolio videretur. Itaque fugit et cessit et in ultimum se Italiae recepit sinum, cum urbem tantum non adoratam reliquisset. parva res dictu, sed ad magnanimitatem populi Romani probandam satis efficax, quod illis ipsis quibus obsidebatur diebus ager, quem Hannibal castris insederat, venalis Romae fuit hastaeque subiectus invenit emptorem. Voluit Hannibal contra imitari fiduciam subiecitque argentaria urbis tabernas: nec sector inventus est, ut scias etiam praesagia fatis adfuisse.

Nihil actum erat tanta virtute, tanto favore etiam deorum, si quidem ab Hispania Hasdrubal frater Hannibalis cum exercitu novo, novis viribus, nova belli mole veniebat. Actum erat procul dubio si vir ille se cum fratre iunxisset. Sed hunc quoque, tantum quod ab Alpe descenderat, apud Metaurum castra metantem Claudius Nero cum Livio Salinatore debellat. Nero in ultimo Italiae angulo submovebat Hannibalem, Livius in diversissimam partem, id est in ipsas nascentis Italiae fauces signa converterat. Tanto, id est omni qua longissima Italia, solo interiacente, quo consilio, qua celeritate consules castra coniunxerint inopinatumque hostem conlatis signis oppresserint, neque in fieri Hannibal senserit, difficile dictu est. Certe Hannibal re cognita cum proiectum fratris caput ad sua castra vidisset, “agnosco”, inquit, “infelicitatem Carthaginis”. Haec fuit illius viri non sine praesagio quodam fati inminentis prima confessio. Iam certium erat Hannibalem etiam ipsius confessione posse vinci: sed tot rerum prosperarum fiducia plenus populus Romanus magni aestimabat asperrimum hostem in sua Africa debellare. Duce igitur Scipione in ipsam Africam tota mole conversus imitari coepit Hannibalem et Italiae suae clades in Africa vindicare. Quas ille, dii boni, Hasdrubalis copias fudit, quos Syphacis Numidici regis equitatus! Quae quantae utriusque castra facibus inlatis una nocte delevit! Denique iam non a tertio lapide, sed ipsas Carthaginis portas obsidione quatiebat. Sic factum ut haerentem atque incubantem Italiae extorqueret Hannibalem. Non fuit maior sub imperio Romano dies quam ille, cum duo omnium et ante te postea ducum maxime duces, ille Italiae, hic Hispaniae victor, conlatis comminus signis direxere aciem. Sed et conloquium fuit inter ipsos de legibus pacis: steterunt diu mutua admiratione defixi. Vbi de pace non convenit, signa cecinere. Constat utriusque confessione nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari, hoc Scipio de Hannibalis, Hannibal de Scipionis exercitu praedicaverunt. Sed tamen Hannibal cessit, praemiumque victoriae Africa fuit et secutus Africam statim terrarum orbis.