Florus – Epitome De T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC – L. I

XXIII. Post Carthaginem vinci neminem puduit. Servate sunt statim Africam gentes, Macedonia, Graecia, Syria ceteraque omnia quodam quasi aestu et torrente fortunae: sed primi omnium Macedones, adfectator quondam imperii populus. Itaque quamvis tum Philippus regno praesideret, Romani tamen dimicare sibi cum rege Alexandro videbantur.—Macedonium bellum nomine amplius quam spectatione gentis fuit. Causa coepit a foedere Philippi, quo res iam pridem dominantem in Italia Hannibalem sibi socium iunxerat; postea crevit inplorantibus Athenis auxilium contra regis iniurias, cum ille ultra vis victoriae in templa et aras et sepulchra ipsa saeviret. Placuit senatui opem tantis ferre supplicibus. Quippe iam gentium reges, duces, populi nationes praesidia sibi ab hac urbe repetebant. Primum igitur Laevino consule populus Romanus Ionium mare ingressus, tota Graeciae litora veluti triumphanti classe peragravit. Spolia quippe Siciliae, Sardiniae, Hispaniae Africae praeferebat, et manifestam victoriam nata in praetoria puppi laurus pollicebatur. Aderat sponte in auxilium Attalus, rex Pergamenorum, aderat Rhodii, nauticus populus, qui manibus a mari, consul a terris omnia equis virisque quatiebat. Bis victus, bis fugatus rex, bis exutus castris, cum tamen nihil terribilius Macedonibus fuit ipso volnerum adspectu, quae non spiculi nec sagittis nec ullo Graeculo ferro sed ingentibus pilis nec minoribus adacta gladiis ultra mortem patebant. Enimvero Flaminio duce invios antea Chaonum montes Aoumque amnem per abrupta vadentem et ipsa Macedoniae claustra penetravimus. Introisse victoria fuit. Nam postea numquam ausus congredi rex ab tumulos, quos Cynoscephalas vocant, uno ac ne hoc quidem iusto proelio opprimitur.Et illi quidem consul pacem dedit regnumque concessit, mox, ne quid esset hostile, Thebas et Euboean et grassantem sub Nabide suo Lacedaemona compescuit. Graeciae vero veterem statum reddidit, ut legibus viveret suis et avita libertate frueretur. Quae gaudia, quae vociferationes fuerunt, cum hos forte Nemeae in theatro quinquennalibus ludis a praecone caneretur! Quo certavere plausu! Quid florum in consulem profuderunt! Et iterum iterumque praeconem repetere vocem illam iubebant, qua libertas Achaiae pronuntiabatur, nec aliter illa consulari sententia quam modulatissimo aliquo tibiarum aut fidium cantu fruebantur.

XXIV. Macedoniam statim et regem Philippum Antiochus excepit quodam casu, quasi de industria sic adgubernante fortuna, ut quem ad modum ab Africa in Europam, sic ab Europa in Asiam ultro se suggerentibus causis imperium procederet, et cum terrarum orbis situ ipse ordo victoriarum navigaret. Non aliud formidolosius fama bellum fuit; quippe cum Persas et orientem, Xerxen atque Darium cogitarent, quando perfossi invii montes, quando velis opertum mare nuntiaretur. Ad hoc caelestes minae territabant, cum umore continuo Cumanus Apollo sudaret. Sed hic faventis Asiae suae numinis timor erat. Nec sane viris, opibus, armis quidquam copiosius Syria; sed in manus tam ignavi regis inciderat, ut nihil fuerit in Antiocho speciosius quam quod a Romanis victus est. Inpulere regem id in bellum illic Thoas Aetoliae princeps, inhonoratam apud Romanos querens adversus Macedonas militiae suae societatem, hinc Hannibal, qui in Africa victus, profugus et pacis inpatiens hostem populo Romano toto orbe quaerebat. Et quod illud fuisset periculum, si se consiliis eius rex tradidisset, id est in Asiae viribus usus fuisset miser Hannibal! Sed rex suis opibus et nomine regio fretus satis habuit bellum movere. Europa iam dubio procul iure belli ad Romanos pertinebat. Hic Lysimachiam, urbem in litore Thracio positam a maioribus suis, Antiochus ut hereditario iure repetebat. Hoc velut sidere, Asiatici belli mota tempestas. Et maximum regum, contentus fortiter indixisse bellum, cum ingenti strepitu ac tumultu movisset litoribus, otia et luxus quasi victor agitabat. Euboean insulam continenti adhaerentem tenui freto reciprocantibus aquis Euripus abscidit. Hic ille positis aureis sericisque tentoriis sub ipso freti murmure, cum praefluentes aquae tibiis fidibusque concinerent, conlatis undique quamvis per hiemem rosis, ne non aliquo genere ducem agere videretur, virginum puerorumque dilectus habebat. Talem ergo regem iam luxuria sua debellatum Acilio Glabrione consule populus Romanus in insula adgressus ipso statim adventus sui nuntio coegit ab insula fugere. Tum praecipitem apud Thermopylas adsecutus, locum trecentorum Laconum speciosa caede memorandum, ne ibi quidem fiducia loci resistentem mari ac terra cedere coegit. Statim et e vestigio itur in Syriam. Classis regia Polyxenidae Hannibalique commissa—nam rex proelium nec spectare poterat—duce Aemilio Regillo, adremigantibus Rhodis tota laceratur. Ne sibi placeant Athenae: in Antiocho vicimus Xerxen, in Aemilio Alcibiadem aequavimus, Epheso Salamina pensavimus. Tum consule Scipione, cui frater, ille modo victor Carthaginis Africanus, voluntaria legatione aderat, debellari regem placet. Et iam toto cesserant mari, sed nos imus ulterius. Maeandrum ad amnem montemque Sipylum castra ponuntur. Hic rex incredibile dictu quibus auxiliis, quibus copiis consederat. Trecenta milia peditum, equitum falcatorumque curruum non minor numerus. Elephantis ad hoc immensae magnitudinis, auro, purpura, argento et suo ebore fulgentibus, aciem utriumque vallaverat. Sed haec omnia praepedita magnitudine sua, ad hoc imbre, qui subito perfusus mira felicitate Persicos arcus corruperat. Primum trepidatio, mox fuga, deinde triumphus fuerunt. Victo et supplici pacem partemque regni dari placuit eo libentius, quod tam facile cessisset.

XXV. Syriaco bello successit, et debebat, Aetolicum. Victo quippe Romanus Antiocho faces Asiatici belli persequebatur. Ergo Fulvio Nobiliori mandata ultio est. Hic protinus caput gentis Ambraciam, regiam Pyrrhi, machinis quatit. Secuta deditio est. Aderant Aetolorum precibus Attici, Rhodii, et memineramus auxilii: sic placuit ignoscere.

Serpsit tamen latius in proximos bellum omnemque late Cephalleniam, Zacynthon et quidquid insularum in eo mari inter Ceraunios montes iugumque Maleum: Aetoli belli accessio fuerunt.

XXVI. Histri sequuntur Aetolos; quippe bellantes eos nuper adiuverant. Et initia pugnae hosti prospera fuerunt eademque exitii causa. Nam cum Gnaei Manli castra cepissent opimaeque praedae incubarent, epulantes ac ludibundos plerosque, qui aut ubi essent prae poculi nescientes, Appius Pulcher invadit. Sic cum sanguine et spiritu male partam revomuere victoriam. Ipse rex Aepulo equo inpositus, cum subinde crapula et capitis errore lapsaret, captum sese vix et aegre, postquam expergefactus est, didicit.

XXVII. Gallograeciam quoque Syriaci belli ruina convolvit. Fuerant inter auxilia regis Antiochi, an fuisse cupidus triumphis Mansius Volso simulaverit, dubium; certe negatus est victori triumphus, quia causam belli non adprobavit. Ceterum gens Gallograecorum, sicut ipsum nomen indicio est, mixta et adulterata est: reliquiae Gallorum, qui Brenno duce vastaverant Graeciam, orientem secuti, in media Asiae parte sederunt; itaque, uti frugum semina mutato solo degenerant, sic illa genuina feritas eorum Asiatica amoenitate mollita est. Duobus itaque proeliis fusi fugatisque sunt, quamvis sub adventu hostis relictis sedibus in altissimos se montes recepissent. Tolostobogi Olympum. Tectosagi Magabam insederant. Vtrimque fundis sagittisque detracti in perpetuam se pacem dediderunt. Sed alligati miraculo quidam fuere, cum catenas morsibus et ore temptassent, cum offocandas invicem fauces praebuissent. Nam Orgiacontis regis uxor a centurione stuprum passa memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.

XXVIII. Dum aliae aliaeque gentes Syriaci belli secuntur ruinam, Macedonia rursus se erexit. Fortissimum populum memoria et recordatio suae nobilitatis agitabat, et successerant Philippo filius Perses, qui semel in perpetuum victam esse Macedoniam non putabat ex gentis dignitate. Multo vehementius sub hoc Macedones quam sub patre consurgunt. Quippe Thracas in vires suas traxerant, atque ita industriam Macedonum viribus Thracum, ferociam Thracum disciplina Macedonica temperavere. Accessit his consilium ducis, qui situm regionum suarum a summo spectaculo Haemo positis per abrupta castris ita Macedoniam suam armis ferroque vallaverat, ut non reliquisse aditum nisi a caelo venturis hostibus videretur. Tamen Marcio Philippo consule eam provinciam ingressus populus Romanus, exploratis diligenter accessibus per Ascurida paludem Perrhaebosque tumulos illa volucribus quoque, ut videbantur, invia accessit regemque securum et nihil tale metuentem subita belli inruptione deprehendit. Cuius tanta trepidatio fuit, ut pecuniam omnem in mare iusserit mergi ne periret, classem cremari ne incenderetur. Paulo consule cum maiora et crebriora essent inposita praesidia, per alias Macedonia deprensa est, summa quidem arte et industria ducis, cum alia eminatus alia inrepsisset. Cuius adventus ipse adeo terribilis regi fuit, ut interesse non auderet, sed gerenda ducibus bella mandaverit. Absens ergo victus fugit in maria insulamque Samothracen, fretus celebri religione, quasi templa et arae possent defendere, quem nec montes sui nec arma potuissent. Nemo regum divitius amissae fortunae conscientiam retinuit. Supplex cum scriberet ad imperatorem ab illo quo confugerat templo nomenque epistolae notaret suum, regem addidit. Sed nec reverentior captae maiestatis alius Paulo fuit. Cum in conspectum venisset hostis, in tribunali recepit et conviviis adhibuit liberosque admovit suos ut fortunam, cui tantum liceret, reverentur. Inter pulcherrimos hunc quoque populo Romanus de Macedonia duxit ac vidit triumphum; quippe cuius spectaculo triduum inpleverit. Primus dies signa tabulasque, sequens arma pecuniam transvexit, tertius captivos ipsumque regem adtonitum adhuc tamquam subito malo et stupentem. Sed multo prius gaudium victoriae populus Romanus quam epistolis victoris praeceperat. Quippe eodem die quo victus est Perses in Macedonia, Romae cognitum est: duo iuvenes candidis equis apud Iuturnae lacum pulverem et cruorem abluebant. Hi nuntiavere. Castorem et Pollucem fuisse creditum volgo, quod gemini fuissent; interfuisse bello, quod sanguine maderent; a Macedonia venire, quod adhuc anhelarent.

XXIX. Macedonici belli contagio traxit Illyrios; si quidem, ut Romanum a tergo distringeret, a Perse conducti pecunia militaverunt. Sine mora ab Anicio praetore subiguntur. Scodram caput gentis delesse suffecerit; statim secuta dedito est. Denique hoc bellum ante finitum est quam geri Romae nuntiaretur.

XXX. Quodam fato, quasi ita convenisset inter Poenos et Macedonas ut tertio quoque vinceretur, eodem tempore utrique arma moverunt. Sed prior iugum excutit. Macedo, aliquanto quam ante gravior, dum contemnitur. Causa belli prope erubescenda. Quippe regnum pariter et bellum vir ultimae sortis Andriscus invaserat, dubium liber an servus, mercennarius certe; sed quia volgo Philippus ex similitudine Philippi Persae filii vocabatur, regiam formam, regium nomen, animum quoque regis inplevit. Igitur dum haec ipsa contemnit populus Romanus, Iuventio praetore contentus, virum non Macedonicis modo, sed Thraciae quoque auxiliis ingentibus validum temere temptavit invictusque non a veris regibus, sed ab illo imaginario et scaenico rege superatus est. Sed consul Metellus amissum cum legione praetorem plenissime ultus est. Nam et Macedoniam servitute multavit et ducem belli deditum ab eo, ad quem confugerat, Thraciae regulo in urbem in catenis reduxit, hoc quoque illi in malis suis indulgente fortuna, ut de eo populos Romanus quasi de rege vero triumpharet.