Florus – Epitome De T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC – L. I

IX. Conversus a Gallis in Latinos Manlio Torquato Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione imperii infestos, tum vero contemptu urbis incensae, cum ius civitatis, partem imperii et magistratuum posceret, atque iam amplius quam congredi auderent. Quo tempore quis cessisse hostem mirabitur? Cum alter consulum filium suum, quia contra imperium repugnaverat, quamvis victorem occiderit ostenderitque plus esse in imperio quam in victoria; alter quasi monitu deorum capite velato primam ante aciem dis manibus se devoverit, ut in confertissima se hostium tela iaculatus novum ad victoriam iter sanguinis sui limite aperiret.

X. A Latinis adgressus est gentem Sabinorum, qui immemores factae sub Tito Tatio adfinitatis quodam contagio belli se Latinis adiunxerant. Sed Curio Dentato consule omnem eum tractum, qua Nar, Anio, fontes Velini, Hadriano tenus mari, igni ferroque vastavit. Qua victoria tantum hominum, tantum agrorum redactum in potestatem, ut in ultro plus esset nec ipse posset aestimare qui vicerat.

XI. Precibus deinde Campaniae motus non pro se, sed eo speciosius pro sociis Samnitas invadit. Erat foedus cum utrisque percussum, sed hoc Campani sanctius et prius omnium suorum deditione fecerunt; sic ergo Romanus bellum Samniticum tamquam sibi gessit. Omnium non modo Italiae, sed toto orbe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est. Nihil mollius caelo: denique bis floribus vernat. Nihil uberius solo: ideo Liberi Cererisque certamen dicitur. Nihil hospitalius mari: hic illi nobiles portus Caieta, Misenus, tepentes fontibus Baiae, Lucrinus et Avernus, quaedam maris otia. Hic amicti vitibus montes Gaurus, Falernus, Massicus et pulcherrimus omnium Vesuvius, Aetnaei ignis imitator. Vrbes ad mare Formiae, Cumae, Puteoli, Neapolis, Herculaneum, Pompei, et ipsa caput urbium, Capua, quondam inter tres maximas (Romam Carthaginemque) numerata. Pro hac urbe, his regionibus populus Romanus Samnitas invadit, gentem si opulentiam quaeras, aureis et argenteis armis et discolori veste usque ad ambitum ornatam; si fallaciam, saltibus fere et montium fraude grassantem; si rabiem ac furorem, sacratis legibus humanisque hostiis in exitium urbis agitatam; si pertinaciam, sexies rupto foedere cladibusque ipsis animosiorem. Hos tamen quinquaginta annis per Fabios ac Papirios patres eorumque liberos ita subegit ac domuit, ita ruinas ipsas urbium diruit, ut hodie Samnium in ipso Samnio requiratur nec facile appareat materia quattuor et viginti triumphorum. Maxime tamen nota et inlustris apud Caudinas furculas ex hac gente clades Veturio Postumioque consulibus accepta est. Cluso per insidias intra eum saltum exercitu, unde non posset evadere, stupens tanta occasione dux hostium Pontius Herennium patrem consuluit. Et ille, mitteret omnes vel occideret, sapienter ut senior suaserat: hic armis exutos mittere sub iugum maluit, ut nec amici forent beneficio et post flagitium hostes magis. Itaque et consules statim magnifice voluntaria deditione turpitudinem foederis dirimunt, et ultionem flagitans miles Papirio duce—horribile dictu—strictis ensibus per ipsam viam ante pugnam furit; et in congressu arsisse omnium oculos hostis auctor fuit. Nec prius finis caedibus datus, quam iugum et hostibus et duci capto reposuerunt.

XII. Hactenus cum singulis gentium, mox acervatim; sic tamen quoque par omnibus fuit. Etruscorum duodecim populi, Vmbri in id tempus intacti, antiquissimus Italiae populus, Samnitium reliqui in excidium Romani nominis reperte coniurant.

Erant terror ingens tot simul tantorumque populorum. Late per Etruriam infesta quattuor agminum signa volitabant. Ciminius interim saltus in medio, ante invius plane quasi Caledonius vel Hercynius, adeo tum terrori erat, ut senatus consuli denuntiaret ne tantum periculi ingredi auderet. Sed nihil horum terruit ducem; quin fratre praemisso explorat accessus. Ille per nocte pastorio habitu speculatus omnia refert tutum iter. Sic Fabius Maximus periculosissimum bellum sine periculo explicuit. Nam subito inconditos atque palantis adgressus est captisque superioribus iugis in subiectos suo iure detonuit. Ea namque species fuit illius belli, quasi in terrigenas e caelo ac nubibus tela iacerentur. Nec incruenta tamen illa victoria. Nam oppressus in sinu vallis alter consulum Decius more patrio devotum dis manibus optulit caput, sollemnemque familiae suae consecrationem in victoriae pretium redegit.

XIII. Sequitur bellum Tarentinum, unum quidem titulo et nomine, sed victoria multiplex. Hoc enim Campanos, Apulos atque lucanos et caput belli Tarentinos, id est totam Italiam, et cum his omnibus Pyrrhum, clarissimum Graeciae regem, una veluti ruina pariter involvit, ut eodem tempore et Italiam consummaret et transmarinos triumphos auspicaretur. Tarentos, Lacedaemoniorum opus, Calabriae quondam et Apuliae totiusque Lucaniae caput, cum magnitudine et muris portuque nobilis, tum mirabilis situ, quippe in ipsis Hadriani maris faucibus posita in omnis terras, Histriam, Illyricum, Epiron, Achaiam, Africam, Siciliam vela dimittit. Inminet portui ad prospectum maris positum mavis theatrum, quod quidem causa miserae civitati fuit omnium calamitatum. Ludos forte celebrabat, cum adremigantes litoris Romanas classes videant, atque hostem rati emicant, sine discrimine insultant. Qui enim aut unde Romani? Nec satis. Aderat sine mora querelam ferens legatio: hanc quoque foede per obscenam turpemque dictu contumeliam violant; et hinc bellum. Sed apparatus horribilis, cum tot simul populi pro Tarentinis consurgeret omnibusque vehementior Pyrrhus, qui semigraecam ex Lacedaemoniis conditoribus civitatem vindicaturus cum totis viribus Epiri, Thessaliae, Macedoniae incognitisque in id tempus elephantis mari, terra, viris, equis, armis, addito insuper ferarum terrore veniebat. Apud Heracleam Campaniae fluviumque Lirim Laevino consule prima pugna, quae tam atrox fuit ut Ferentanae turmae praefectus Obsidius, invectus in regem, turbaverit coegeritque proiectis insignibus proelio excedere. Actum erat, nisi elephanti converso in spectaculum bello procucurrissent, quorum cum magnitudine tum deformitate et novo odore simul ac stridore consternati equi, cum incognitas sibi beluas amplius quam erant suspicarentur, fugam stragemque late dederunt. In Apulia deinde apud Asculum melius dimicatum est Curio Fabricioque consulibus. Iam quippe terror beluarum exoleverat, et Gauis Numicius quartae legionis hastatus unius proboscide abscisa mori posse beluas ostenderat. Itaque in ipsas pila congesta sunt, et in turres vibratae faces tota hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt: nec alius cladi finis fuit quam mox dirimeret, postremusque fugientium <rex> ipse a satellitibus umero saucius in armis suis referretur. Lucaniae suprema pugna sub Arusini quos vocant campis, ducibus isdem quibus superius; sed tum tota victoria. Exitum, quem datura virtus fuit, casus dedit. Nam provectis in primam aciem rursus elephantis, unum ex his pullum adacti in caput teli gravis ictus avertit; qui cum per stragem suorum recurrens stridore quereretur, mater agnovit et quasi vindicaret exiluit, tum omnia circa quasi hostilia gravi mole permiscuit. Ac sic eaedem ferae, quae primam victoriam abstulerunt, secundam parem fecerunt, tertiam sine controversia tradiderunt. Nec vero tantum armis et in campo, sed consiliis quoque et domi (intra urbem) cum rege Pyrrho dimicatum est. Quippe post primam victoriam intellecta vir callidus virtute Romana statim desperavit armis seque ad dolos contulit. Nam interemptos cremavit, captivosque indulgenter habuit et sine pretio restituit, missisque legatis in urbem omni modo adnixus est, ut facto foedere in amicitiam reciperetur. Sed et bello et pace et foris et domi omnem in partem Romana virtus tum se adprobavit, nec alia magis quam Tarentina victoria ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam, ducum magnanimitatem. Quinam illi fuerunt viri, quos ab elephantis primo proelio obtritos accepimus? Omnium volnera in pectore, quidam hostibus suis morte sua commortui, omnium in manibus ensis, et relictae in voltibus minae, et in ipsa morte ira vivebat. Quod adeo Pyrrhus miratus est ut diceret “o quam facile erat orbis imperium occupare, aut mihi Romanis militibus, aut me rege Romanis”. Quae autem eorum qui superfuerunt in reparando exercitu festinatio, cum Pyrrhus “video me”, inquit, “plane procreatum Herculis semine, cui quasi ab angue Lernaeo tot caesa hostium capita quasi de sanguine suo renascuntur”. Qui autem ille senatus fuit, cum perorante Appio Caeco pulsi cum muneribus suis ab urbe legati interroganti regi suo, quid de hostium sede sentirent, urbem templum sibi visam, senatum regum esse confiterentur. Qui porro ipsi duces, vel in castris, cum medicum venale regis caput offerentem Curius remisit, Fabricius oblatam sibi a rege imperii partem repudiavit; vel in pace, cum Curius fictilia sua Samnitico praeferret auro, Fabricius decem pondo argenti circa Rufinum consularem virum quasi luxuriam censoria gravitate damnaret. Quis ergo miretur his moribus, ea virtute militum victorem populum Romanum fuisse, unoque bello Tarentino intra quadriennium maximam partem Italiae, fortissimas gentes, opulentissimas urbes uberrimasque regiones subegisse?

Aut quid adeo fidem superet, quam si principia belli cum exitu conferantur? Victor primo proelio Pyrrhus tota tremente Campania Lirim Fregellasque populatus, prope captam urbem a Praenestina arce prospexit et a vicesimo lapide oculos trepidae civitatis fumo ac pulvere inplevit. Eodem postea bis exuto castris, bis saucio et in Graeciam suam trans mare ac terras fugato, pax et quies et tanta de opulentissimis tot gentibus spolia, ut victoriam suam Roma non caperet. Nec enim temere ullus pulchrior in urbem aut speciosior triumphus intravit. Ante hunc diem nihil praeter pecora Volscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitium arma vidisses: tum si captivos aspiceres, Molossi, Thessali, Macedones, Bruttius, Apulus atque Lucanus; si pompam, aurum, purpura, signa tabulae Tarentinaeque deliciae. Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas, quam timuerat cum turribus suis beluas, quae non sine sensu captivitatis submissis cervicibus victores equos sequebantur.

XIV. Omnis mox Italia pacem habuit—quid enim post Tarenton auderent?—nisi quod ultro persequi socios hostium placuit. Domiti ergo Picentes et caput gentis Asculum Sempronio duce, qui tremente inter proelium campo Tellurem deam promissa aede placavit.

XV. Sallentini Picentibus additi caputque regionis Brundisium inclito portu M. Atilio duce. Et in hos certamine victoriae pretium templum sibi pastoria Pales ultro poposcit.

XVI. Postremi Italicorum in fidem venere Volsini, opulentissimi Etruscorum, inplorantes opem adversus servos quondam suos, qui libertatem a dominis datam in ipsos erexerant translatasque in se re publica dominabantur. Sed hic quoque duce Fabio Gurgite poenas dederunt.

XVII. Haec est secunda aetas populi Romani et quasi adulescentia, quae maximae viruit et quodam flore virtutis exarsit ac ferbuit. Itaque inerat quaedam adhuc ex pastoribus feritas, quiddam adhuc spirabat indomitum. Inde est quod exercitus Postumium imperatorem, infitiantem quas promiserat praedas, facta in castris seditione lapidavit; quod sub Appio Claudio noluit vincere hostem, cum posset; quod duce Volerone detrectantibus plerisque militiam, fracti consulis fasces. Inde clarissimos principes, quod adversarentur voluntati suae, exsulatione multavit, ut Coriolanum colere agros iubentem—nec minus ille ferociter iniuriam armis vindicasset, nisi quod iam inferentem signa filium mater Veturia lacrumis suis exarmavit—ut ipsus Camillum, quod inique inter plebem et exercitum divisisse Veientem praedam videretur. Sed hic melior in capta urbe consenuit et mox supplices de hoste Gallo vindicavit. Cum senatu quoque vehementius aequo bonoque certatum est, adeo ut relictis sedibus solitudinem et interitum patriae suae minaretur.