Florus – Epitome De T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC – L. I

XXXI. Tertium cum Africa bellum et tempore exiguum—nam quadriennio raptum est—et in comparatione priorum minimum labore—non enim tam cum viris quam cum ipsa urbe pugnatum est—sed plane maximum eventu: quippe tamen Carthago finita est. Atquin si quis trium temporum momenta consideret primo commissum est bellum, profligatum secundo, tertio vero confectum. Sed huius causa belli, quod contra foederis legem adversus Numidas quidem, sed parassent classem et exercitum. Frequens autem Masinissa finis territabat; sed huic ut bono socioque regi favebatur. Cum de bello sederet, de belli fine tractatum est. Cato inexpiabili odio delendam esse Carthaginem, et cum de alio consuleretur, pronuntiabat, Scipio Nasica servandam, ne metu ablato aemulae urbis luxuriari felicitas urbis inciperet; medium senatus elegit, ut urbs tantum loco moverentur. Nihil enim speciosus videbatur quam esse Carthaginem, quae non timeretur. Igitur Manilio Censorinoque consulibus populus Romanus adgressus Carthaginem spe pacis iniecta traditam a volentibus classem sub ipso ore urbis incendit. Tum evocatis principibus, si salvi esse vellent, ut migrarent finibus imperavit. Quod pro rei atrocitate adeo movit iras, ut extrema mallent. Comploratum igitur publice statim et pari voce clamatum est “ad arma!” seditque sententia, quoquo modo rebellandum; non quia iam spes ulla superesset, sed quia patriam suam mallent hostium quam suis manibus everti. Qui rebellantium fuerit furor, vel hinc intellegi pote est, quod in usum novae classis tecta domuum resciderunt; in armorum officinas aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est, in tormentorum vincula matronae crinis suos contulerunt. Mancino deinde consule, terra marique fervebat obsidio. Operti portus, nudatus et primum et sequens, iam et tertius murus, cum tamen Byrsa, quod nomen arci fuit, quasi altera civitas resistebat. Quamvis profligato urbis excidio, tamen fatale Africae nomen Scipionum videbatur. Igitur in alium Scipionem conversa res publica finem belli reposcebat. Hunc Paulo Macedonico procreatum Africani illius magni filius in decus gentis adsumpserat, hoc scilicet fato, ut quam urbem concusserant avus, nepos eius everteret. Sed quem ad modum maxime mortiferi morsus solent esse morientium bestiarum, sic plus negoti fuit cum semiruta Carthagine quam cum integra. Compulsis in unam arcem hostibus portum quoque mari Romanus obstruxerat. Illi autem sibi portum ab alia urbis parte foderunt, nec ut fugerent; sed qua nemo illos nec evadere posse credebat, inde quasi enata subito classis erupit, cum interim iam diebus, iam noctibus nova aliqua moles, nova machina, nova perditorum hominum manus quasi ex obruto incendio subita de cineribus flamma prodibat. Deploratis novissime rebus triginta sex milia virorum se dediderunt, quo minus credat, duce Hasdrubale. Quanto fortius femina et uxor ducis! Quae comprehensis duobus liberis a culmine se domus in medium misit incendium, imitata reginam quae Carthaginem condidit. Quanta urbs deleta sit, ut de ceteris taceam, vel ignium mora probari potest. Quippe per continuos decem et septem dies vix potuit incendium exstingui quod domibus ac templis suis sponte hostes inmiserant; ut, quatenus urbs eripi Romanis non poterat triumphis arderet.

XXXII. Quasi saeculum illud eversionibus urbium curreret, ita Carthaginis ruinam statim Corinthos excepit, Achaiae caput, Graeciae decus, inter duo maria, Ionium et Aegaeum, quasi spectaculo exposita. Haec—facinus indignum—ante oppressa est quam in numerum certorum hostium referretur. Critolaus causa belli, qui libertate a Romanis data adversus ipsos usus est legatosque Romanos, dubium an et manu, certe oratione violavit. Igitur Metello ordinanti cum maxime Macedoniam mandata est ultio; et hinc Achaicum bellum. Ac primum Critolai manum Metellus consul per patentis Elidos campos toto cecidit Alphio. Et uno proelio peractum erat bellum; iam et urbem ipsam terrebat obsidio; sed—fata rerum—cum Metellus dimicasset, ad victoriam Mummius venit. Hic alterius ducis Diaei late exercitum sub ipsis Isthmi faucibus fudit geminosque portus sanguine infecit. Tum ab incolis deserta civitas direpta primum, deinde tuba praecinente deleta est. Quid signorum, quid vestium quidve tabularum raptum incensum atque proiectus est! Quantas opes et abstulerit et cremaverit hinc scias, quod quidquid Corinthii aeris toto orbe laudatur incendio superfuisse comperimus. Nam et aeris notam pretiosiorem ipsa opulentissimae urbis fecit iniuria, quia incendio permixtis plurimis statuis atque simulacris aeris auri argentique venae in commune fluxerunt.

XXXIII. Vt Carthaginem Corinthos, ita Corinthon Numantia secuta est; nec deinde orbe toto quidquam intactum armis fuit. Post illa duo clarissimarum urbium incendia late atque passim, nec per vices, sed simul pariter quasi unum undique bellum fuit; prorsus ut illae, quasi agitantibus ventis, diffudisse quaedam belli incendia orbio toto viderentur. Hispaniae numquam animus fuit adversum nos universae consurgere, numquam conferre vires suas libuit, neque aut imperium experiri aut libertatem tueri suam publice. Alioquin ita undique mari Pyrenaeoque vallata est, ut ingenio situs ne adiri quidem potuerit. Sed ante a Romanis obsessa est quam se ipsa cognosceret, et sola omnium provinciarum vires suas postquam victa est, intellexit. In hac prope ducentos per annos dimicatum est a primis Scipionibus in primum Caesarem Augustum, non continuo nec cohaerenter, sed prout causae lacessierant, nec cum Hispanis initio, sed cum Poenis in Hispania. Inde contagium serpens causaeque bellorum.

Prima per Pyrenaeum iugum signa Romana Publius et Gnaeus Scipiones intulerunt proeliisque ingentibus Hannonem et Hasdrubalem fratres Hannibalis ceciderunt; raptaque erat impetu Hispania, nisi fortissimi viri in ipsa victoria sua oppressi Punica fraude cecidissent, terra marique victores. Igitur quasi novam integramque provinciam ultor patris et patrui Scipio ille mox Africanum invasit, isque statim carta Carthagine et aliis urbibus, non contentus Poenos expulisse, stipendiariam nobis provinciam fecit, omnes citra ultraque Hiberum subiecit imperio primusque Romanorum ducum victor ad Gades et Oceani ora pervenit. Plus est provinciam retinere quam facere. Itaque per partes iam huc iam illuc missi duces, qui ferocissimas et in id tempus liberas gentes ideoque inpatientes iugi multo labore nec incruentis certaminibus servire docuerunt. Cato ille censorius Celtiberos, id est robur Hispaniae, aliquot proeliis fregit. Gracchus, pater ille Gracchorum, eosdem centum et quinquaginta urbium eversione multavit. Metellus ille, cui ex Macedonia cognomen, meruerat et Celtibericus fieri, cum et Contrebiam memorabili cepisset exemplo et Nertobrigae maiore gloria pepercisset. Lucullus Turdulos atque Vaccaeos, de quibus Scipio ille posterior singulari certamine, cum rex fuisset provocator, opima rettulerat. Decimus Brutus aliquando latius Celticos Lusitanosque et omnis Gallaeciae populus formidatumque militibus flumen Oblivionis, peragratoque victor Oceani litore non prius signa convertit quam cadentem in maria solem obrutumque * aquis ignem non sine quodam sacrilegii metu et horrore deprendit.

Sed tota certaminum moles cum Lusitanis fuit et Numantinis. Nec inmerito. Quippe solis gentium Hispaniae duces contigerunt. Fuisset et cum omnibus Celtiberis, nisi dux illius motus initio belli vi oppressus esset, summus vir aestu et audacia, si processisset, Olyndicus, qui hastam argenteam quatiens quasi caelo missam vaticinanti similis omnium in se mentes converterat. Sed cum pari temeritate sub nocte castra consulis adisset, iuxta tentorium ipsum pilo vigilis exceptus est. Ceterum Lusitanos Viriatus erexit, vir calliditatis acerrimae, qui ex venatore latro, ex latrone subito dux atque imperator et, si fortuna cessisset, Hispaniae Romulus, non contentus libertatem suorum defendere, per quattuordecim annos omnia citra ultraque Hiberum et Tagum igni ferroque populatus, castra etiam praetorum et praesidia adgressus, Claudium Vnimanum paene ad internecionem exercitus cecidisset et insignia trabeis et fascibus nostris quae ceperat in montibus suis tropaea fixisset. Tandem eum Fabius Maximus consul oppresserat; sed a successore Popilio violata victoria est: quippe qui conficiendae rei cupidus, fractum ducem et extrema deditionis agitantem per fraudem et insidias et domesticos percussores adgressus, hanc hosti gloriam dedit, ut videretur aliter unici non potuisse.

XXXIV. Numantia quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi opibus inferior, ita virtutis nomine et honore per omnibus, summumque, si viro aestimes, Hispaniae decus. Quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito in tumulo apud flumen sita, quattuor milibus Celtiberorum quadraginta exercitum per annos undecim sola sustinuit, nec sustinuit modo, sed saevius aliquanto perculit pudendisque foederibus adfectis. Novissime, cum invictam esse constaret, opus fuit eo qui Carthaginem everterat.

Non temere, si fateri licet, illius causa belli iniustior. Segidenses, socios et consanguineos suos, Romanorum manibus elapsos, exceperant. Habita pro his deprecatio nihil valuit. Cum se ab omni bellorum contagione removeret, in legitimi foederis pretium iussi arma deponere. Hoc sic a barbaris acceptum, quasi manus absciderentur. Itaque statim Megaravico fortissimo duce ad arma conversi. Pompeium proelio adgressi, foedus tamen maluerunt, cum debellare potuissent; Hostilium deinde Mancinum: hunc quoque adsiduis caedibus subegerunt, ut ne oculos quidem aut vocem Numantini viri quisquam sustineret. Tamen cum hoc quoque foedus maluere, contenti armorum manubiis, cum ad internecionem saevire potuissent. Sed non minus Numantini quam Caudini illius foederis flagrans ignominia ac pudore populus Romanus dedecus quidem praesentis flagitii deditione Mancini expiavit, ceterum duce Scipione, Carthaginis incendiis ad excidia urbium imbuto, tamen etiam in ultionem excanduit.

Sed tum acrius in castris quam in campo, nostro cum milite quam cum Numantino proeliandum fuit.

Quippe adsiduis et iniustis et servilibus maxime operibus adtriti ferre plenius vallum, qui arma nescirent, luto inquinari, qui sanguine nollent, iubebantur. Ad hoc scorta, calones, sarcinae nisi ad usum necessariae amputantur. Tanti esse exercitum quanti imperatorem vere proditum est. Sic redacto in disciplinam milite commissa acies, quodque nemo visurum se umquam speraverat, factum ut fugientes Numantinos quisquam videret. Dedere etiam se volebant, si toleranda viris imperarentur. Sed cum Scipio veram vellet et sine exceptione victoriam, eo necessitatum compulsi primum ut destinata morte in proelium ruerent, cum se prius epulis quasi inferiis inplevissent carnis semicrudae et celiae; sic vocant indigenam ex frumento potionem. Intellectum ab imperatore consilium: itaque non est permissa pugna morituris. Cum fossa atque lorica quattuorque castris circumdatos fames premeret, a duce orantes proelium, ut tamquam viros occideret, ubi non inpetrabant, placuit eruptio. Sic conserta manu plurimi occisi, et cum urgeret fames, aliquantisper inde vixerunt. Novissime consilium fugae sedit; sed hoc quoque ruptis equorum cingulis uxores ademere, summo scelere per amorem. Itaque deplorato exitu in ultimam rabiem furoremque conversi, postremo Rhoecogene duce se, suos, patriam, ferro, venero, subiecto undique igni peremerunt. Macte esse fortissimam et meo iudicio beatissimam in ipsis malis civitatem! Adservit cum fide socios, populum orbis terrarum viribus fultum sua manu aetate tam longa sustinuit. Novissime maximo duce oppressa civitas nullum de se gaudium hosti reliquit. Vnus enim vir Numantinus non fuit qui in catenis duceretur; praeda ut de pauperrimis, nulla: arma ipsi cremaverunt. Triumphus fuit tantum de nomine. Hactenus populus Romanus pulcher, egregius, pius, sanctus atque magnificus: reliqua saeculi, ut grandia aeque, ita vel magis turbida et foeda, crescentibus cum ipsa magnitudine imperii vitiis; adeo ut, si quis hanc tertiam eius aetatem transmarinam, quam ducentorum annorum fecimus, dividat, centum hoc priores, quibus Africam, Macedoniam, Siciliam, Hispaniam domuit, aureos, sicut poetae canunt, iure meritoque fateatur, centum sequentes ferreos plane et cruentos et si quid inmanius; quippe qui Iugurthinis, Cimbricis, Mithridaticis, Parthicis, piraticis bellis, Gallicis atque Germanicis, quibus caelum ipsum gloria ascendit Gracchanas Drusianasque caedes, ad hoc servilia bella miscuerint et, ne quid turpitudini desit, gladiatoria. Denique in se ipse conversus Marianis atque Sullanis, novissime Pompei et Caesaris manibus, quasi per rabiem et furorem—nefas!—semet ipse laceravit. Quae etsi iuncta inter se sunt omnia atque confusa, tamen quo melius appareant, simul et ne scelera virtutibus obstrepant, separatim perferentur, priusque, ut coepimus, iusta illa et pia cum exteris gentibus bella memorabimus, magnitudo crescenti in dies imperii appareat; tum ad illa civium scelera turpesque et inpias pugnas revertemur.