Florus – Epitome De T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC – L. I

II. Haec est prima aetas populi Romani et quasi infantia, quam habuit sub regibus septem, quadam fatorum industria tam variis ingenio, ut rei publicae ratio et utilitas postulabat. Nam quid Romulo ardentius? Tali opus fuit, ut invaderet regnum. Quid Numa religiosius? Ita res poposcit, ut ferox populus deorum metu mitigaretur. Quid ille militiae artifex Tullus? Bellatoribus viris quam necessarius, ut acueret ratione virtutem! Quid aedificator Ancus, ut urbem colonia extenderet, ponte iungeret, muro tueretur? Iam vero ornamenta Tarquinii et insignia quantam principi populo addiderunt ex ipso habitu dignitatem! Actus a Servio census quid effecit, nisi ut ipsa se nosset Romana res publica? Postremo Superbi illius inportuna dominatio non nihil, immo vel plurimum profuit. Sic enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus cupiditate libertatis incenderetur.

III. Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen et iure et nomine. Quippe ex perpetuo annuum placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque appellavit pro regibus, ut consulere civibus suis debere meminisset. Tantumque libertatis novae gaudium incesserat, ut vix mutati status fidem caperent alterumque ex consulibus, Lucretiae maritum, tantum ob nomen et genus regium fascibus abrogatis urbe dimitterent. Itaque substitutus Horatius Publicola ex summo studio adnixus est ad augendam liberi populi maiestatem. Nam et fasces ei pro contione submisit, et ius provocationis adversus ipsos dedit, et ne specie arcis offenderet, eminentis aedis suas in plana submisit. Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et parricidio velificatus est. Quippe cum studere revocandis in urbem regibus liberos suos comperisset, protraxit in forum et contione media virgis cecidit securique percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adoptasse sibi populum videretur. Liber iam hinc populus Romanus prima adversus exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus, deinde pro sociis, tum gloria et imperio, lacessentibus adsidue usquequaque finitimis; quippe cum patrii soli glaeba nulla, sed statim hostile pomerium, mediusque inter Latium atque Tuscos quasi in quodam bivio conlocatus omnibus portis in hostem incurreret; donec quasi contagio quodam per singulos itum est et proximis quibusque correptis totam Italiam sub se redegerunt.

IV. Pulsis urbe regibus prima pro libertate arma corripuit. Nam Porsenna rex Etruscorum ingentibus copiis aderat et Tarquinios manu reducebat. Hunc tamen, quamvis et armis, et fame urgueret occupatoque Ianiculo ipsis urbis faucibus incubaret, sustinuit, reppulit novissime etiam tanta admiratione perculit, ut superior ultro cum paene victis amicitiae foedera feriret. Tum illa tria Romani nominis prodigia atque miracula, Horatius, Mucius, Cloelia, qui nisi in annalibus forent, hodie fabulae viderentur. Quippe Horatius Cocles postquam hostes undique instantes solus submovere non poterat, ponte rescisso transnatat Tiberim nec arma dimittit. Mucius Scaevola regem per insidias in castris ipsius adgreditur, sed ubi frustrato circa purpuratum eius ictu tenetur, ardentibus focis inicit manum terroremque geminat dolo. “En, ut scias” inquit, “quem virum effugeris; idem trecenti iuravimus”; cum interim—inmane dictu—hic interritus, ille trepidaret, tamquam manus regis arderet. Sic quidem viri; sed ne qui sexus a laude cessaret, ecce et virginum virtus: una ex opsidibus regi datis elapsa custodiam, Cloelia, per patrium flumen equitabat. Et rex quidem tot tantisque esse iussit. Tarquinii tamen tam diu dimicaverunt, donec Arruntem filium regis manu sua Brutus occidit superque ipsum mutuo volnere exspiravit, plane quasi adulterum ad inferos usque sequeretur.

V. Latini quoque Tarquinios adserebant aemulatione et invidia, ut populus qui foris dominabatur saltim domi serviret. Igitur omne Latium Mamilio Tusculano duce quasi in regis ultionem tollit animos. Apud Regilli lacum dimicatur diu Marte vario, donec Postumius ipse dictator signum in hostis iaculatus est—novum et insigne commentum—ut inde peteretur. Cossus equitum magister exuere frenos imperavit—et hoc novum—quo acrius incurrerent. Ea denique atrocitas proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama tradiderit. Duo in candidis equis iuvenes more siderum praetervolaverunt: Castorem atque Pollucem nemo dubitavit. Itaque et imperator ipse veneratus est pactusque victoriam templa promisit et reddidit, plane quasi stipendium commilitonibus diis. Hactenus pro libertate, mox de finibus cum isdem Latinis adsidue et sine intermissione pugnatum est. Cora—qui credat?—et Alsium terrori fuerunt, Satricum atque Corniculum provinciae. De Verulis et Bovillis pudet, sed triumphavimus. Tibur, nunc suburbanum, et aestivae Praeneste deliciae nuncupantis in Capitolio votis petebantur. Idem tunc Faesulae quod Carrhae nuper, idem nemus Aricinum quod Hercynius saltus, Fregellae quod Gesoriacum, Tiberis quod Euphrates. Coriolos quoque—pro pudor!—victos adeo gloriae fuisse, ut captum oppidum Gnaeus Marcius Coriolanus quasi Numantiam aut Africam nomini indueret. Exstant et parta de Antio spolia, quae Maenius in suggestu fori capta hostium classe suffixit—si tamen illa classis, nam sex fuere rostratae. Sed hic numerus illis initiis navale bellum fuit. Pervicacissimi tamen Latinorum Aequi et Volsci fuere et cotidiani, ut sic dixerim, hostes. Sed hos praecipue Titus Quinctius domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et paene iam capta Manili consulis castra egregia virtute servavit. Medium erat tempus forte sementis, cum patricium virum innixum aratro suo lictor in ipso opere deprehendit. Inde in aciem profectus, victos, ne quid a rustici operis imitatione cessaret, more pecudum sub iugum misit. Sic expeditione finita rediit ad boves rursus triumphalis agricola—fidem numinum—qua velocitate! Intra quindecim dies coeptum peractumque bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus videretur.

VI. Adsidui vero et anniversarii hostes ab Etruria fuere Veientes, adeo ut extraordinariam manum adversus eos promiserit privatumque gesserit bellum gens una Fabiorum. Satis superque idonea clades. Caesi apud Cremeram trecenti, patricius exercitus; id scelerato signat nomine quae proficiscentes in proelium porta dimisit. Sed ea clades ingentibus expiata victoriis, postquam per alios atque alios robustissima capta sunt oppida, vario quidem eventu. Falisci sponte se dediderunt, crematae suo igne Fidenae, direpti funditur deletique Veientes. Falisci cum obsiderentur, mira est visa fides imperatoris, nec inmerito, quod ludi magistrum, urbis proditorem, cum his quos adduxerat pueris vinctum sibi ultro remisisset.

Eam namque vir sanctus et sapiens veram sciebat esse victoriam, quae salva fide et integra dignitate pareretur. Fidenae quia pares non erant ferro, ad terrorem movendum facibus armatae et discoloribus serpentium in modum vittis furiali more processerant; sed habitus ille feralis eversionis omen fuit. Veientium quanta res fuerit, indicat decennis obsidio. Tum primo hiematum sub pellibus, taxata stipendio hiberna, adactus miles sua sponte iure iurando ne nisi capta urbe remearet. Spolia de Larte Tolumnio rege ad Feretrium reportata. Denique non scalis nec inruptione, sed cuniculo et subterraneis dolis peractum urbis excidium. Ea denique visa est praedae magnitudo, cuius decimae Apollini Pythio mitterentur, universusque populus Romanus ad direptionem urbis vocaretur. Hoc tunc Vei fuere. Nunc fuisse quis meminit? Quae reliquiae? Quodve vestigium? Laborat annalium fides, ut Veios fuisse credamus.

VII. Hic sive invidia deum sive fato rapidissimus procurrentis imperii cursus parumper Gallorum Senonum incursione supprimitur. Quod tempus populo Romano nescio utrum clade funestius fuerit, an virtutis experimentis speciosius. Ea certe fuit vis calamitatis, ut in experimentum inlatam putem divinitus, scire volentibus inmortalibus dis, an Romana virtus imperium orbis mereretur. Galli Senones, gens natura ferox, moribus incondita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde armis ingentibus, adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata ad hominum interitum, urbium stragem videretur. Hi quondam ab ultimis terrarum oris et cingente omnia Oceano ingenti agmine profecti cum iam media vastassent, positis inter. Alpes et Padum sedibus, ne his quidem contenti per Italiam vagabantur; tum Clusium urbem obsidebant. Pro sociis ac foederatis Romanus intervenit; missi ex more legati. Sed quod ius apud barbaros? Ferocius agunt, et inde certamen. Conversis igitur a Clusio Romamque venientibus ad Alliam flumen cum exercitus Fabius consul occurrit. Non temere foedior clades; itaque hunc diem fastis Roma damnavit. Fuso exercitu iam moenibus urbis propinquabant. Erant nulla praesidia. Tum igitur aut numquam alias apparuit vera illa Romana virtus. Iam primum maiores natu, amplissimis usi honoribus, in forum coeunt, ibi devovente pontifice se diis manibus consecrant, statimque in suas quisque aedes regressi, sic ut in trabeis erant et amplissimo cultu, in curulibus sellis sese reposuerunt, ut, cum venisset hostis, in sua quisque dignitate morerentur. Pontifices et flamines quidquid religiosissimi in templis erat, partim in doleis defossa terra recondunt, partim inposita plaustris secum Veios auferunt. Virgines simul ex sacerdotio Vestae nudo pede fugientia sacra comitantur. Tamen excepisse fugientis unus a plebe fertur Albinius, qui depositis uxore et liberis virgines in plaustrum recepit. Adeo tunc quoque in ultimis religio publica privatis adfectibus antecellebat. Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut “quem ad modum ipsi ad defendendum templum eius concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur”. Aderant interim Galli apertamque urbem primo trepidi, ne qui subesset dolus, mox, ubi solitudinem vident, pari clamore et impetu invadunt. Patentes passim domos adeunt. Ibi sedentes in curulibus suis praetextato senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vecordia mactant facesque tectis iniciunt et totam urbem igni, ferro, manibus exaequant. Sex mensibus barbari—quis crederet?—circa montem unum pependerunt, nec diebus modo, sed noctibus quoque omnia experti; cum tamen Manlius nocte subeuntis clangore anseris excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus demeret, quamquam in summa fame, tamen ad speciem fiduciae panes ab arce iaculatus est. Et stato quodam die per medias hostium custodias Fabium pontificem ab arce dimisit, qui solemne in Quirinali monte conficeret. Atque ille per media hostium tela incolumis religionis auxilio redivit propitioque deos renuntiavit. Novissime cum iam obsidio sua barbaros fatigasset, mille pondo auri recessum suum venditantes, idque ipsum per insolentiam, cum ad iniqua pondera addito adhuc gladio insuper “vae victis” increparent, subito adgressus a tergo Camillus adeo cecidit, ut omnia incendium vestigia Gallicis sanguinis inundatione deleret. Agere gratia dis inmortalibus ipso tantae cladis nomine libet. Pastorum casas ignis ille et flamma paupertatem Romuli abscondit. Incendium illud quid egit aliud, nisi ut destinata hominum ac deorum domicilio civitas non deleta nec obruta, sed expiata potius et lustrata videatur? Igitur post adsertam a Manlio, restitutam a Camillo urbem acrius etiam vehementiusque in finitimos resurrexit.

VIII. Ac primum omnium illa ipsam Gallicam gentem non contentus moenibus expulisse, cum per Italiam naufragia sua latius traherent, sic persecutus est duce Camillo, ut hodie nulla Senonum vestigia supersint. Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem barbaro inter spolia detraxit, unde Torquati. Iterum Pomptino agro, cum in simili pugna Valerius, insidente galeae sacra alite adiutus, tulit spolia; et inde Corvini. Nec non tamen post aliquod annos omnis reliquias eorum in Etruria ad lacum Vadimonis Dolabella delevit, ne quis exstaret ex ea gente, quae incensam a se Romanam urbem gloriaretur.