Florus – Epitome De T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC – L. I
Liber primus
Populus Romanus a rege Romulo in Caesarem Augustum septingentos per annos tantum operum pace belloque gessit, ut, si quis magnitudinem imperii cum annis conferat, aetatem ultra putet. Ita late per orbem terrarum arma circumtulit, ut qui res illius legunt non unius populi, sed generis humani facta condiscant. Tot in laboribus periculisque iactatus est, ut ad constituendum eius imperium contendisse Virtus et Fortuna videatur. Qua re, cum, si quid aliud, hoc quoque operare pretium sit cognoscere, tamen, quia ipsa sibi obstat magnitudo rerumque diversitas aciem intentionis abrumpit, faciam quod solent qui terrarum situs pingunt: in brevi quasi tabella totam eius imaginem amplectar, non nihil ut spero, ad admirationem principis populi conlaturus, si pariter atque in semel universam magnitudinem eius ostendero.
Si quis ergo populum Romanum quasi unum hominem consideret totamque eius aetatem percenseat, ut coeperit utque adoleverit, ut quasi ad quandam iuventae frugem pervenerit, ut postea velut consenuerit, quattuor gradus processusque eius inveniet. Prima aetas sub regibus fuit prope per annos CCL, quibus circum urbem ipsam cum finitimis luctatus est. Haec erit eius infantia. Sequens a Bruto Collatinoque consulibus in Appium Claudium Marcum Fulvium consules CCL annos patet, quibus Italiam subegit. Hoc fuit tempus viris, armis incitatissimum, ideoque quis adulescentiam dixerit. Deinceps ad Caesarem Augustum CC anni, quibus totum orbem pacavit. Hic iam ipsa iuventus imperii et quaedam quasi robusta maturitas. A Caesare Augusto in saeculum nostrum haud multo minus anni ducenti, quibus inertia Caesarum quasi consenuit atque decoxit, nisi quod sub Traiano principe movit lacertos et praeter spem omnium senectus imperii quasi reddita iuventute reviserit.
I. Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus fuit, Marte genitus et Rhea Silvia. Hoc de se sacerdos gravida confessa est, nec mox Fama dubitavit, cum Amulii regis imperio abiectus in profluentem cum Remo fratre non potuit exstingui, si quidem et Tiberinus amnem repressit, et relictis catulis lupa secuta vagitum ubera admovit infantibus matremque se gessit. Sic repertos apud arborem Faustulus regii gregis pastor tulit in casam atque educavit. Alba tunc erat Latio caput, Iuli opus; nam Lavinium patris Aeneae contempserat. Ab his Amulius iam septima subole regnabat, fratre pulso Numitore, cuius ex filia Romulus. Igitur statim prima iuventae face patruum ab arce deturbat, avum reponit. Ipse fulminis amator et montium, apud quod erat educatus, moenia novae urbis agitabat. Gemini erant; uter auspicaretur et regeret, adhibere placuit deos. Remus montem Aventinum, hic Palatinum occupat. Prior ille sex vultures, his postea, sed duodecim vidit. Sic victor augurio urbem excitat, plenus spei bellatricem fore; id adsuetae sanguine et praeda aves pollicebantur. Ad tutelam novae urbis sufficere vallum videbatur, cuius dum angustias Remus increpat saltu, dubium an iussu fratris, occisus est: prima certe victima fuit munitionemque urbis novae sanguine suo consecravit. Imaginem urbis magis quam urbem fecerat: incolae deerant. Erat in proximo lucus; hunc asylum facit, et statim mira vis hominum: Latini Tuscique pastores, quidam etiam transmarini, Phryges qui sub Aenea, Arcades qui sub Evandro duce influxerant. Ita ex variis quasi elementis congregavit corpus unum, populumque Romanum ipse fecit. Res erat unius aetatis populus virorum. Itaque matrimonia a finitimis petita quia non inpetrabantur, manu capta sunt. Simulatis quippe ludis equestribus virgines, quae ad spectaculum venerant, praedae fuere. Et haec statim causa bellorum. Pulsi fugatique Veientes. Caeninensium captum ac dirutum est oppidum. Spolia insuper opima de rege Acrone Feretrio Iovi manibus suis rex reportavit. Sabinis proditae portae per virginem Tarpeiam. Nec dolo—sed puella pretium rei quae gerebant in sinistris petierat, dubium clipeos an armillas—illi, ut et fidem solverent et ulciscerentur, clipeis obruere. Ita admissis intra moenia hostibus, atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus Iovem oraret, foedam suorum fugam sisteret; hinc templum et Stator Iuppiter. Tamen furentibus intervenere raptae laceris comis. Sic pax facta cum Tatio foedusque percussum, secutaque res mira dictu, ut relictis sedibus suis novam in urbem hostes demigrarent et cum generis suis avitas opes pro dote sociarent. Auctis brevi viribus, hunc rex sapientissimus statum rei publicae inposuit: iuventus divina per tribus in equis et armis ad subita belli excubaret, consilium rei publicae penes senes esset, qui ex auctoritate patres, ob aetatem senatus vocabatur. His ita ordinatis repente, cum contionem haberet ante urbem apud Caprae paludem, e conspectu ablatus est. Discerptum aliqui a senatu putant ob asperius ingenium; sed oborta tempestas solisque defectio consecrationis speciem praebuere. Cui mox Iulius Proculus fidem fecit, visum a se Romulum adfirmans augustiore forma quam fuisset; mandare praeterea ut se pro numine acciperent; Quirinum in caelo vocari; placitum diis ut gentium Roma poteretur.