Florus – Epitome De T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC – L. I

Prima discordia ob inpotentiam feneratorum. Quibus in terga quoque serviliter saevientibus, in sacrum montem plebs armata secessit aegreque, nec nisi tribunos inpetrasset, Meneni Agrippae, facundi et sapientis viri, auctoritate revocata est. Exstat orationis antiquae satis efficax ad concordiam fabula, qua dissedisse inter se quondam humanos dixit artus, quod omnibus opere fugientibus solus venter immunis ageret; deinde moribundos ea seiunctione redisse in gratiam, quando sensissent quod eius opera redactis in sanguinem cibis inrigarentur.

Secundam in urbe media decemviratus libido conflavit. Adlatas a Graecia leges decem principes lecti iubente populo conscripserant, ordinataque erat in duodecim tabulis tota iustitia, cum tamen traditor fasces regio quodam furore retinebat. Ante ceteros Appius eo insolentiae elatus est, ut ingenuam virginem stupro destinaret, oblitus et Lucretiae et regnum et iuris quod ipse composuerat.

Itaque cum oppressam iudicio filiam trahit in servitutem videret Virginius pater, nihil cunctatus in medio foro manu sua interficit, admotisque signis commilitonum totam eam dominationem obsessam armis in carcerem et catenas ab Aventino monte detraxit.

Tertiam seditionem excitavit matrimoniorum dignitas, ut plebei cum patriciis iungerentur; qui tumultus in monte Ianiculo duce Canuleio tribuno plebis exarsit.

Quartam honorum cupido, ut plebei quoque magistratus crearentur. Fabius Ambustus duarum pater alteram Sulpicio patriciis sanguinis dederat, alteram plebeius Stolo sibi iunxit. <Quae> quodam tempore, quod lictoriae virgae sonum ignotum penatibus suis expaverat, a sorore satis insolenter inrisa, iniuriam non tulit. Itaque nanctus tribunatum honorum et magistratuum consortium quamvis invito senatui extorsit.

Verum in his ipsis seditionibus principem populum non immerito suspexeris. Si quidem nunc libertatem, nunc pudicitiam, tum natalium dignitatem, tum honorum decora et insignia vindicavit, interque haec omnia nullius acrior custos quam libertatis fuit, nullaque in pretium eius largitione corrumpi, cum ut in magno et in dies maiore populo interim perniciosi cives existerent. (Spurium) largitione, Cassium agraria lege suspectum regiae dominationis praesenti morte multavit. Ac de Spurio quidem supplicium pater ipsius sumpsit, hunc Quincti dictatoris imperio in medio foro magister equitum Servilius Ahala confodit. Manlium vero Capitolii vindicem, quia plerosque debitorum liberaverat altius se et incivilius efferentem, ab illa ipsa quam defenderat arce deiecit.

Talis domi ac foris, talis pace belloque populus Romanus fretum adulescentiae, id est secundam imperii aetatem habuit, in qua totam inter Alpes fretumque Italiam armis subegit.

XVIII. Domita subactaque Italia populus Romanus prope quingentensimum annum agens cum bona fide adolevisset, si quod est robur, si qua iuventas, tum ille vere robustus et iuvenis et par orbi terrarum esse coepit. Ita—mirum et incredibile dictu—qui prope quingentis annis domi luctatus est—adeo difficile fuerat dare Italiae caput—his ducentis annis qui secuntur Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem terrarum bellis victorisque peragravit.

Igitur victor Italiae populus Romanus cum ad fretum usque venisset, more ignis, qui obvias populatus incendio silvas interveniente flumine abrumpitur, paulisper substitit. Mox cum videret opulentissimam in proximo praedam quodam modo Italiae suae abscisam et quasi revolsam, adeo cupiditate eius exarsit ut, quatenus nec mole iungi nec pontibus posset, armis belloque iungenda et ad continentem suam revocata bello videretur. Sed ecce, ultro ipsos viam pandentibus fatis, nec occasio defuit, cum de Poenorum inpotentia foederata Siciliae civitas Messana quereretur. Adfectabat autem, ut Romanus, ita Poenus Siciliam et eodem tempore paribus uterque votis ac viribus imperium orbis agitabat. Igitur specie quidem socios iuvandi, re autem sollicitante praeda, quamquam territaret novitas rei, tamen—tanta in virtute fiducia est—ille rudis, ille pastorius populus vereque terrester ostendit nihil interesse virtutis, equis an navibus, terra an mari dimicaretur.

Appio Claudio consule primum fretum ingressus est fabulosis infame monstris aestuque violentum, sed adeo non est exterritus, ut illam ipsam ruentis aestus violentiam pro munere amplecteretur, quod velocitas navium mari iuvaretur, statimque ac sine mora Hieronem Syracusanum tanta celeritate devicit, ut ille se prius victum quam hostem videret fateretur.

Duilio Cornelioque consulibus etiam mari congredi ausus est. Tum quidem ipsa velocitas classis comparatae victoriae auspicium fuit. Intra enim sexagensimum diem quam caesa silva fuerat centum sexaginta navium classis in anchoris stetit, ut non arte factae, sed quodam munere deorum conversae in naves atque mutatae arbores viderentur. Proelii vero forma mirabilis, cum illas celeris volucresque hostium naves hae graves tardaeque comprehenderent. Longe illis nauticae artes, detorquere remos et ludificari fuga nostra. Iniectae enim ferreae manus machinaeque validae, ante certamen multum ad hoste derisae, coactique hostes quasi in solido decernere. Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit triumphum. Cuius quod gaudium fuit, cum Duilius imperator, non contentus unius diei triumpho, per vitam omnem, ubia cena rediret, praelucere funalia et praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie triumpharet. Prae tanta huius victoria leve huius proelii damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius; qui simulato conloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.

Calatino dictatore fere omnia praesidia Poenorum Agrigento, Drepanis, Panhormo, Eryce Lilybaeoque detraxit. Trepidatum est semel circa Camerinensium saltum, sed eximia virtute Calpurni Flammae tribuni militum evasimus. Qui lecta trecentorum manu insessum ab hostibus tumultum occupavit adeoque moratus <est> hostes, dum exercitus omnis evaderet. Ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidae famam adaequavit, hoc inlustrior noster, quod expeditioni tantae supervixit, licet nihil inscripserit sanguine.

Lucio Cornelio Scipione consule, cum iam Sicilia suburbana esset populi Romani provincia, serpente latius bello Sardiniam adnexamque Corsicam transit. Olbiae hic, ibi Aleriae urbis excidio incolas terruit, adeoque omni terra et mari Poenos repurgavit, ut iam victoriae nihil nisi Africa ipsa restaret.

Marco Attilio Regulo duce iam in Africam navigabat bellum. Nec defuerant qui ipso Punici maris nomine ac terrore deficerent, insuper augente Nautio tribuno metum, in quem, nisi paruisset, securi destricta imperator metu mortis navigandi fecit audaciam. Mox deinde ventis remisque properatum est, tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis paene portis Carthago caperetur. Praemium belli fuit civitas Clipea; prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit. Et haec et trecenta amplius castella vastata sunt. Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud Bagradam castra vexaverit. Sed omnium victor Regulus cum terrorem nominis sui late circumtulisset cumque magnam vim iuventutis ducesque ipsos aut cecidisset aut haberet in vinculis, classemque ingenti praeda onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, iam ipsam, caput belli, Carthaginem urguebat obsidio ipsisque portis inhaerebant. Hic paululum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis insignia cuius fere magnitudo calamitatibus adprobatur. Nam conversis ad externa auxilia hostibus, cum Xanthippum illis ducem Lacedaemon misisset, a viro militiae peritissimo vincimur—foeda clades Romanisque usu incognita—: vivus in manus hostium venit fortissimus imperator. Sed ille quidem per tantae calamitati fuit; nam nec Punico carcere infractus est nec legione suscepta. Quippe diversa quam hostis mandaverat censuit, ne pax fieret nec commutatio captivorum reciperetur. Sed nec illo voluntario ad hostis suos reditu nec ultimo sive carceris seu crucis supplicio deformata maiestas, immo his omnibus admirabilior. Quid aliud quam victor de victoribus atque etiam, quia Carthago non cesserat, de fortuna triumphavit? Populus autem Romanus multo acrior intentiorque pro ultione Reguli quam pro victoria fuit. Metello igitur consule spirantibus altius Poenis et reverso in Siciliam bello, apud Panhormum sic hostes cecidit, ut nec amplius eam insulam cogitarent. Argumentum ingentis victoriae centum circiter elephantorum captivitas, sic quoque magna praeda, si gregem illum non bello, sed venatione cepisset.

Appio Claudio consule non ab hostibus, sed a dis ipsis superatus est, quorum auspicia contempserat, ibi statim classe demersa, ubi ille praecipitari pullos iusserat, quod pugnare ab iis vetaretur. Marco Fabio Buteone consule classem hostium iam in Africo mari apud Aegimurum in Italiam ultro navigantem cecidit. Quantus, o, tum triumphus tempestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis et omnium interiacentium insularum litora implevit! Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate, interceptam tempestate victoriam et triumphum perisse naufragio. Et tamen, Punicae praedae omnium promunturiis insulisque fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit.

Lutatio Catulo consule tandem bello finis inpositus apud insulas, quibus nomen Aegatae, nec maior alia in mari pugna. Aderat quippe commeatibus, exercitus, propugnaculis, armis gravis hostium classis et in ea quasi tota Carthago; quod ipsum exitio fuit. Romana classis prompta, levis, expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi habenis agebatur et in hoc vel in illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant. Itaque momento temporis lacerate hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt. Tanta denique fuit illa victoria, ut de excidendis hostium moenibus non quaereretur. Supervacuum visum est in arcem murosque saevire, cum iam in mari esset deleta Carthago.

XIX. Peracto Punico bello secuta est brevis sane quasi ad recuperandum spiritum requies, argumentumque pacis et bona fide cessantium armorum tum primum post Numam clausa porta Iani fuit; deinceps statim ac sine mora patuit. Quippe iam Ligures, iam Insubres Galli, nec non et Illyrii lacessebant, sitae sub Alpibus, id est sub ipsis Italiae faucibus gentes, deo quodam incitante adsidue, ne robiginem ac situm scilicet arma sentiret. Denique utrique cotidiani et quasi domestici hostes tirocinia militum inbuebant, nec aliter utraque gente quam quasi cote quadam populus Romanus ferrum suae virtutis acuebat.

Ligures imis Alpium iugis adhaerentis inter Varum et Macram flumen inplicitosque dumi silvestribus maior aliquanto labor erat invenire quam vincere. Tuli locis et fuga, durum atque velox genus, ex occasione latrocinia magis quam bella faciebant. Itaque cum diu multumque eluderent Saluvii, Deciates, Oxubii, Euburiates, Ingauni, tamen Fulvius latebras eorum ignibus saepsit. Baebius in plana deduxit, Postumius ita exarmavit, ut vix reliquerint ferrum quo terra coleretur.

XX. Gallis Insubribus et his accolis Alpium animi ferarum, corpora plus quam humana erant, sed—experimento deprehensum est, quippe sicut primum impetus eis maior quam virorum est, ita sequens minor quam feminarum—Alpina corpora umenti caelo educata habent quiddam simile nivibus suis: quae mox ut caluere pugna, statim in sudorem eunt et levi motu quasi sole laxantur. Hi saepe et alias et Britomaro duce non prius posituros se baltea quam Capitolium ascendissent iuraverant. Factum est: victos enim Aemilius in Capitolio discinxit. Mox Ariovisto duce vovere de nostrorum militum praeda Marti suo torquem. Inceperit Iuppiter votum; nam de torquibus eorum aerum tropaeum Iovi Flaminius erexit, Viridomaro rege Romana arma Volcano promiserant. Aliorsum vota ceciderunt; occiso enim rege Marcellus tertia post Romulum patrem Feretrio Iovi opima suspendit.

XXI. Illyrii seu Liburni sub extremis Alpium radicibus agunt inter Arsiam Titiumque flumen, longissime per totum Hadriani maris litus effusi. Hi regnante Teutana muliere populationibus non contenti licentiae scelus addiderunt. Legatos quippe nostros, ob ea quae deliquerant iure agentes, ne gladio quidem, sed ut victimas securi percutiut, praefectos navium igne conburunt; idque quo indignus foret, mulier imperavit. Itaque Gnaeo Centumalo duce late domantur. Strictae in principium colla secures legatorum manibus litavere.