Florus – Epitome De T. Livio Bellorum Omnium Annorum DCC – L. I

Primis statim impetus belli Bithyniam rapuit, Asia inde pari terrore correpta est, nec cunctanter ad regem ab urbibus nostris populisque descitum est. Aderat, instabat, saevitia quasi virtute utebatur. Nam quid atrocius uno eius edicto, cum omnes qui in Asia forent Romanae civitatis homines interfici iussit? Tum quidem domus templa et arae, humana omnia atque divina iura violata sunt. Sed hic terror Asiae Europam quoque regi aperiebat. Itaque missis Archelao Neoptolemoque praefectis, excepta Rhodo, quae pro nobis firmius stetit, ceterae Cyclades, Delos, Euboea et ipsum Graeciae decus Athenae tenebantur. Italiam iam ipsamque urbem Romam regius terror adflabat. Itaque L. Sulla festinat, vir armis optimus, parique violentia ruentem ulterius hostem quadam quasi manu reppulit. Primumque Athenas urbem—quis crederet?—frugum parentem, obsidione ac fame ad humanos cibos compulit; mox subrutus Piraei portus sex aut amplius muris cinctus. Postquam domuerat ingratissimos hominum, tamen, ut ipse dixit, in honorem mortuorum sacris suis famaeque donavit. Mox cum Euboea atque Boeotia praesidia regis dispulisset, omnis copias uno apud Chaeroniam, apud Orchomenon altero bello dissipavit, statimque in Asiam transgressus ipsum opprimit. Et debellatum foret, nis de Mithridate triumphare cito quam vero maluisset. Ac tum quidem hunc Asiae statum Sulla dederat: ictum cum Ponticis foedus, recepit Bithyniam a rege Nicomedes, Ariobarzanes Cappadociam: Asia rursus nostra, ut coeperat, Mithridates tantum repulsus. Itaque non fregit ea res Ponticos, sed incendit. Quippe rex Asia et Europa quodam modo inescatus non iam alienam, sed, quia amiserat, quasi raptam belli iure repetebat. Igitur ut exstincta parum fideliter incendia maiore flamma reviviscunt, ita ille de integro, auctis maiorem in modum copiis, tota denique regni sui mole in Asiam rursus mari terra fluminibusque veniebat.

Cyzicum, nobilis civitas, arce, moenibus, portu turribusque marmoreis Asiaticae plagae litora inlustrat. Hanc ille quasi alteram Romam toto invaserat bello. Sed fiduciam oppidanis resistendi nuntius fecit, docens adventare Lucullum, qui—horribile dictu—per medias hostium naves utre suspensus et pedibus iter adgubernans, videntibus procul quasi marina pristis evaserat. Mox clade conversa, cum ex mora obsidi regem fames et ex fame pestilentia urgeret, recentem Lucullus adsequitur adeoque caedit, ut Granicus et Aesepus amnem cruenti redderentur. Rex callidus Romanaeque avaritiae peritus spargi a fugientibus sarcinas et pecuniam iussit, qua sequentes moraretur.

Nec felicior in mari quam in terra fuga. Quippe centum amplius navium classem adparatu belli gravem in Pontico mari adgressa tempestas tam foeda strage laceravit, ut navalis belli instar efficeret, planeque ut Lucullus quodam cum fluctibus procellisque commercio debellandum tradidisse regem ventis viderentur. Adtritae iam omnes validissimi regni vires erant, sed animus malis augebatur.

Itaque conversus ad proximas gentes totum paene orientem ac septentrionem ruina sua involvit. Hiberni, Caspii, Albani et utraeque sollicitantur Armeniae, per quae omnia decus et nomen et titulos Pompeio suo Fortuna quaerebat. Qui ubi novis motibus ardere Asiam videt aliosque prodire reges, nihil cunctandum ratus, priusquam inter se gentium robora coirent, statim ponte facto omnium ante se primus transit Euphratem regemque fugientem media nactus Armenia—quanta felicitas viri! uno proelio confecit. Nocturna ea dimicatio fuit et luna in partibus. Quippe quasi commilitans cum a ergo se hostibus, a facie Romanis praebuisset, Pontici per errorem longius cadentis umbras suas quasi hostium corpora petebant. Et Mithridates quidem nocte illa debellatus est. Nihil enim postea valuit, quamquam omnia expertus more anguium, qui optrito capite postremum cauda minantur. Quippe cum effugisset hostem Colchis tenus, iungere Bosporon, inde per Thraciam Macedoniamque et Graeciam transilire, sic Italiam nec opinatus invadere tantum cogitavit! Sed defectione civium Pharnacisque fili scelere praeventus male temptatum veneno spiritum ferro expulit.

Gnaeus interim Magnus rebellis Asiae reliquias sequens per diversa gentium terrarumque volitabat. Nam sub orientem secutus Armenios, capit, ipso capite gentis, Artaxatis supplicem iussit regnare Tigranen. At in septentrione Scythicum iter tamquam in mari stellis secutus Colchos cecidit, ignovit Hiberniae, pepercit Albanis. Regem colchorum Orodem, positis sub ipso Caucaso castris, iussit in plana descendere, at Artocen, qui Hibernis imperabat, et obsides liberos dare; Oroden etiam remuneratus est, ultro ab Albania sua lectum aureum et alia dona mittentem. Nec non et in meridiem verso agmine Libanum Syriae Damascumque transgressus per memoria illa odorata, per turis et balsami silvas Romana circumtulit signa. Arabes, si quid imperaret, praesto fuere. Hierosolymam defendere temptavere Iudaei; verum haec quoque et intravit et vidit illud grande inpiae gentis arcanum patens, sub aurea vite Caelum. Dissidentibusque de regno fratribus arbiter factus regnare iussit Hyrcanum; Aristobulum, quia renovabat imperium, in catenas dedit. Sic Pompeio duce populus totam, qua latissima est, Asiam pervagatus, quam extremam imperii habebat provinciam mediam fecit. Exceptis quippe Parthis, qui foedus maluerunt, et Indis, qui adhuc nos nec noverant, omnis Asia inter rubrum et Caspium et Oceanum Pompeianis domita vel oppressa signis tenebatur.

XLI. Interim dum populus Romanus per diversa terrarum districtus est, Cilices invaserat maria sublatisque commerciis, rupto foedere generis humani, sic maria bello quasi tempestate praecluserant. Audaciam perditis furiosisque latronibus dabat inquieta Mithridaticis proeliis Asia, dum sub alieni belli tumultu exterique regis invidia inpune grassantur. Ac primum dum Isidoro contenti proximo mari Cretam inter atque Cyrenas et Achaiam sinumque Maleum, quod a spoliis aureum ipsi vocavere, latrocinabantur. Missusque in eos Publius Servilius, quamvis leves et fugaces myoparonas gravi et Martia classe turbaret, non incruenta victoria superat. Sed nec mari submovisse contentus, validissimas urbes eorum et diutina praeda abundantes, Phaselin et Olympon evertit Isaurosque ipsam arcem Ciliciae, unde conscius sibi magni laboris Isaurici cognomen adamavit. Non ideo tamen tot cladibus domiti terra se continere potuerunt; sed ut quaedam animalia, quibus aquam terramque incolendi gemina natura est, sub ipso hostis recessu inpatientes soli in aquas suas resiluerunt, et aliquando latius quam prius Siciliae quoque litora et Campaniam nostram subito adventu terrere voluerunt. Sic Cilix dignus victoria Pompei visus est et Mithridaticae provinciae facta accessio. Ille dispersam toto mari pestem semel et in perpetuum volens exstinguere divino quodam adparatu adgressus est. Quippe classibus et suis et socialibus Rhodiorum abundaret, pluribus legatis atque praefectis utraque Ponti et Oceani ora complexus est. Gellius Tusco mari inpositus, Plotius Siculo; Atilius Ligusticum sinum, Pomponius Gallicum obsedit, Torquatus Balearicum, Tiberius Nero Gaditanum fretum, qua primum maris nostri limen aperitur, Libycum Lentulus Marcellinus, Aegyptium Pompei iuvenes, Hadriaticum Varro Terentius, Aegaeum et Ponticum et Pamphylium Metellus, Asiaticum Caepio; ipsas Propontidos fauces Porcius Cato sic obsitis navibus quasi portam obseravit. Sic per omnis aequoris portus, sinus, latebras, recessus, promunturia, freta, paeninsulas quidquid piratarum fuit quadam indagine inclusum et oppressum est. Ipse Pompeius in originem fontemque belli Ciliciam. Nec hostes detrectavere certamen. Non ex fiducia, sed quia oppressi erant, ausi videbantur; sed nihil tamen amplius, quam ut ad primum ictum concurrerent. Mox ubi circumfusa undique rostra viderunt, abiectis statim telis remisque plausu undique pari, quod supplicantium signum fuit, vitam petierunt. Non alia tam incruenta victoria usi umquam sumus; sed nec fidelior in posterum reperta gens ulla est. Idque prospectum singulari consilio ducis, qui maritimum genus a conspectu longe removit maris et mediterraneis agris quasi obligavit, eodemque tempore et usum maris navibus recuperaverit et terrae homines suos reddidit. Quid prius in hac mirere victoria? Velocitatem, quod quadragensimo die parta est? an felicitatem, quod ne una quidem navis amissa est? an vero perpetuitatem, quod amplius piratae non fuerunt?

XLII. Creticum bellum, si vera volumus, nos fecimus sola vincendi nobilem insulam cupiditate. Favisse Mithridati videbatur: hoc placuit armis vindicare. Primus invasit insulam Marcus Antonius, cum ingenti quidem victoriae spe atque fiducia, adeo ut pluris catenas in navibus quam arma portaret. Dedit itaque poenas vecordiae. Nan plerasque naves intercepere hostes, captivaque corpora religantes velis ac funibus suspendere, ac sic velificantes triumphantium in modum Cretes portibus suis adremigaverunt. Metellus deinde totam insulam igni ferroque populatus intra castella et urbes redegit, Cnoson, Eleuthernas et, ut Graeci dicere solent, urbium matrem, Cydoneam; adeoque saeve in captivos consulebatur, ut veneno se plerique conficerent, alii deditionem suam ad Pompeium absentem mitteret. Et cum ille res in Asia gerens, eo quoque praefectum misisset Antonium, in aliena provincia inritus fuit, eoque infestior Metellus in hostes vis victoris exercuit, victisque Lasthene et Panare, Cydoneae ducibus, victor redit. Nec quidquam tamen amplius de tam famosa victoria quam cognomen Creticum reportavit.

XLIII. Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agnominibus adsueverat, altero et liberis eius Cretico facto mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur. Baleares per id tempus insulae piratica rabie maria corruperat. Homines feros atque silvestris mireris ausos a scopulis suis saltem maria prospicere. Ascendere etiam inconditas rates et praeternavigantes subinde inopinato impetu terruere. Sed cum unientem ab alto Romanam classem prospexissent, praedam putantes, ausi etiam occurrere, et primo impetu ingenti lapidum saxorumque nimbo classem operuerunt. Tribus quisque fundis proeliantur. Certos esse quis miretur ictus, cum haec sola genti arma sint, id unum ab infantia studium?

Cibum puer a matre non accipit, nisi quem ipsa monstrare percusserit. Sed non diu lapidatione terruere Romanos. Nam postquam comminus ventum est expertique rostra et pila venientia, pecudum in morem clamorem sublato petierunt fuga litora, dilapsique in proximos tumulos quaerendi fuerunt ut vincerentur.

XLIV. Aderat fatum insularum. Igitur et Cypros recepta sine bello. Insulam veteribus divitiis abundantem et ob hoc Veneri sacram Ptolemaeus regebat. Et divitiarum tanta erat fama, nec falso, ut victor gentium populus et donare regna consuetus P. Clodio tribuno plebis duce socii vivique regis confiscationem mandaverit. Et ille quidem ad rei famam veneno fata praecepit. Ceterum Porcius Cato Cyprias opes Liburnis per Tiberium hostium invexit. Quae res latius aerarium populi Romani quam ullus triumphus inplevit.

XLV. Asia Pompei manibus subacta, reliqua quae restabant in Europa, Fortuna in Caesarem transtulit. Restabant autem inmanissimi gentium Galli atque Germani et quamvis toto orbe divisi, tamen quia vincere libuit, Britanni. Primus Galliae motus ab Helvetis coepit, qui Rhodanum inter et Rhenum siti, non sufficientibus terris venere sedem petitum, incensis moenibus suis; hoc sacramentum fuit, ne redirent. Sed petito tempore ad deliberandum, cum inter moras Caesar Rhodani ponte rescisso abstulisset fugam, statim bellicosissimam gentem sic in sedes suas quasi greges in stabula pastor reduxit. Sequens longe longeque cruentior pugna Belgarum, quippe pro libertate pugnantium. Hic cum multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium ipsius ducis, quod, nutante in fugam exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem manu proelium restituit. Inde cum Venetis etiam navale bellum, sed maior cum Oceano quam cum ipsis navibus rixa. Quippe illae rudes et informes et statim naufragae, cum rostra sensissent; sed haerebat in vadis pugna, cum aestibus solitis cum ipso certamine subductus Oceanus intercedere bello videretur. Illae quoque accessere diversitate pro gentium locorumque natura. Aquitani, callidum genus in speluncas se recipiebat: iussit includi; Morini dilabebantur in silvas: iussit incendi. Nemo tantum feroces dixerit Gallos: fraudibus agunt. Indutiomarus Treveros, Ambiorix concitavit Eburones. Vtrique absente Caesare coniuratione facta invasere legatos. Sed ille fortiter a Dolabella submotus est, relatumque regis caput; hic insidis in valle dispositis dolo perculit. Itaque et castra direpta sunt et Aurunculeium Cottam cum Titurio Sabino legatos amisimus. Nec ulla de rege mox ultio; quippe perpetua trans Rhenum fuga latuit.

Nec Rhenus ergo immunis; nec enim fas erat ut liber esset receptator hostium atque defensor. Et prima contra Germanos illius pugna iustissimis quidem ex causis: Haedui de incursionibus eorum querebantur. Quae Ariovisti regis superbia! Cui cum legati dicerent “veni ad Caesarem” et ” quis est Caesar?” et “si vult, veniat” inquit, et “quid ad illum, quid agat nostra Germania? Num ego me interpono Romanis?” Itaque tantum gentis novae terror in castris, ut testamenta passim etiam in principiis scriberentur. Sed illa inmania corpora quo maiora erant, eo magis gladiis ferroque patuerunt. Qui calor in proeliando militum fuerit, nullo magis exprimi pote est quam quod, elatis super caput scutis cum se testudine barbarus tegeret, super ipsa Romani scuta salierunt, et inde in iugulos gladiis descendebant. Iterum de Germano Tencteri querebantur. Hic vero iam Caesar ultro Mosellam navali ponte trangreditur ipsumque Rhenum et Hercyniis hostem quaerit in silvis; sed in saltus ac paludis genus omne diffugiebat: tantum pavoris incussit intra ripam subito Romana vis. Nec semel Rhenus, sed iterum quoque, et quidem ponte facto penetratus est. Maior aliquanto trepidatio. Quippe cum Rhenum suum sic ponte quasi iugo captum viderent, fuga rursus in silvas et paludes, et, quod acerbissimum Caesari fuit, non fuere qui vincerentur.

Omnibus terra marique peragratis respexit Oceanum et, quasi hic Romanis orbis non sufficeret, alterum cogitavit. Classe igitur comparata Britanniam transit mira celeritate; quippe qui tertia vigilia cum Morinorum solvisset a portu, minus quam medio die insulam ingressus est. Plena erant tumultu hostico litora, et trepidantia ad conspectum rei novae carpenta volitabant. Itaque trepidatio pro victoria fuit. Arma et obsides accepit a trepidis et ulterius isset, nisi inprobam classem naufragio castigasset Oceanus. Reversus igitur in Galliam, classe maiore auctisque copiis in eundem rursus Oceanum eosdemque rursus Britannos. Caledonias secutus in silvas unum quoque e regibus Cassivellaunum in vincula dedit. Contentus his—non enim provinciae, sed nomini studebatur—cum maiore quam prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tranquillo magis et propitio, quasi imparem se fateretur.

Sed maxima omnium eademque novissima coniuratio fuit Galliarum cum omnis pariter Arvernos atque Biturigas, Carnuntas simul Sequanosque contraxit corpore, armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi ad terrorem composito, Vercingetorix. Ille festis diebus et conciliabulis, cum frequentissimos in lucis haberet, ferocibus dictis ad ius pristinum libertatis erexit. Aberat tunc Caesar Ravennae dilectum agens, et hieme creverant Alpes: sic interclusum putabant iter. Sed ille, qualis erat ad nuntium rei—felicissimam temeritatem—per invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives, expedita manu emersus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit quam ab ultima timeretur. Tum ipsa capita belli adgressus urbes, Avaricum cum quadraginta milibus propugnantium sustulit, Alesiam ducentorum quinquaginta milium iuventute subnixam flammis adaequavit. Circa Gergoviam Arvernorum tota belli moles fuit. Quippe cum octoginta milia muro et arce et abruptis ripis defenderet maximam civitatem, vallo, sudibus et fossa inductoque fossae flumine, ad hoc decem et octo castellis ingentique lorica circumdatam, primum fame domuit, mox audentem eruptiones in vallo gladiis sudibusque concidit, novissime in deditionem redegit. Ipse ille rex, maximum victoriae decus, supplex cum in castra venisset, ecum et phaleras et sua arma ante Caesaris genua proiecit: “Habe”, inquit, “fortem virum, vir fortissime, vicisti”.

XLVI. Dum Gallos per Caesarem in septentrione debellat, ipse interim ad orientem grave volnus a Parthis populus Romanus accepit. Nec de fortuna queri possumus; caret solacio clades. Adversis et dis et hominibus cupiditas consulis Crassi, dum Parthico inhiat auro, undecim strage legionum et ipsius capite multata est. Et tribunus plebi Metellus exeuntem ducem hostilibus Diris devoverat, et cum Zeugma transisset exercitus, rapta subitis signa turbinibus hausit Euphrates, et cum apud Nicephorium castra posuisset, missi ab Orode rege legati denuntiave, percussorum cum Pompeio foederum Sullaque meminisset. Regiis inhians ille thensauris, nihil ne imaginario quidem iure, sed Seleuciae se responsurum esse respondit. Itaque dii foederum ultores nec insidiis nec virtuti hostium defuerunt. Iam primum, qui solus et subvehere commeatus et munire poterat a tergo relictus Euphrates, dum simulato transfugae cuidam Mazarae Syro creditur. Tum in mediam camporum vastitatem eodem duce ductus exercitus, ut undique hosti exponeretur. Itaque vixdum venerat Carrhas, cum undique praefecti regis Silaces et Surenas ostendere signa auro sericisque vexillis vibrantia. Tunc sine mora circumfusi undique equitatus in modum grandinis atque nimborum densa pariter tela fuderunt. Sic miserabili strage deletus exercitus. Ipse in conloquium sollicitatus, signo dato vivus in hostium manus incidisset, nisi tribunis reluctantibus fugam ducis barbari ferro occupassent. Filium ducis paene in conspectu patris idem telis operuerunt. Sic quoque relatum* caput ludibrio hostibus fuit. Reliquiae infelicis exercitus, quo quemque rapuit fuga, in Armeniam, Ciliciam Syriamque distractae, vix nuntium cladis rettulerunt. Caput eius recisum cum dextera manu ad regem reportatum ludibrio fuit, neque indigne. Aurum enim liquidum in rictum oris infusum est, ut cuius animus arserat auri cupiditate, eius etiam mortuum et exsangue corpus auro ureretur.

XLVII. Haec est illa tertia aetas populi Romani transmarina, qua Italia progredi ausus orbe toto arma circumtulit. Cuius aetatis superiores centum anni sancti, pii et, ut diximus, aurei, sine flagitio, sine scelere, dum sincera adhuc et innoxia pastoriae illius sectae integritas, dumque Poenorum hostium inminens metus disciplinas veteres continebat. Postremi centum, quos a Carthaginis, Corinthi Numantiaque excidiis et Attali regis Asiatica hereditate deduximus in Caesarem et Pompeium secutumque hos, de quo dicemus, Augustum, ut claritate rerum bellicarum magnifici, ita domesticis cladibus miseri et erubescendi. Quippe sicut Galliam, Thraciam, Ciliciam, Cappadociam, uberrimas validissimaque provincias, Armenios etiam et Britannos, ut non in usum, ita ad imperii speciem magna nomina adquisisse pulchrum ac decorum: ita eodem tempore dimicasse domi cum civibus, sociis, mancipiis, gladiatoribus totoque inter se senatu turpe atque miserandum. Ac nescio an satius fuerit populo Romano Sicilia et Africa contento fuisse, aut his etiam ipsis carere dominanti in Italia sua, quam eo magnitudinis crescere, ut virtutibus suis conficerentur. Quae enim res alia civiles furores peperit quam nimiae felicitates? Syria prima nos victa corrupit, mox Asiatica Pergameni regis hereditas. Illae opes atque divitiae adfixere saeculi mores, mersamque vitiis suis quasi sentina rem publicam pessum dedere. Vnde enim populus Romanus a tribunis agros et cibaria flagitaret, nisi per famem quam luxus fecerat? Hinc ergo Gracchana prima et secunda et illa tertia Apuleiana seditio. Vnde iudiciariis legibus divolsus a senatu eques, nisi ex avaritia, ut vectigalia rei publicae atque ipsa iudicia in quaestu haberentur? Hinc Drusus et promissa civitas Latio et per hoc arma sociorum. Quid autem? Bella servilia unde nobis, nisi ex abundantia familiarum? Vnde gladiatori adversus dominos suos exercitus, nisi ad conciliandum plebis favorem effusa largitio, dum spectaculis indulget, supplicia quondam hostium artem facit? Iam ut speciosiora vitia tangamus, nonne ambitus honorum ab isdem divitiis concitatus? Atqui inde Mariana, inde Sullana tempestas. Aut magnificus apparatus convivorum et sumptuosa largitio non ab opulentia paritura mox egestatem? Haec Catilinam patriae suae inpegit. Denique illa ipsa principatus et dominanti cupido unde nisi ex nimiis opibus venit? Atquin haec Caesarem atque Pompeium furialibus in exitium rei publicae facibus armavit. Hoc igitur omnis domesticos motus separatos ab externis iustisque bellis ordine persequemur.