Livius – Ab Urbe Condita L. XXIII-XXIV
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
6. Uenio nunc ad id de quo agitur. in quo duplex consulis oratio fuit; nam et legem ullam omnino abrogari est indignatus et eam praecipue legem quae luxuriae muliebris coercendae causa lata esset. et illa communis pro legibus uisa consularis oratio est, et haec aduersus luxuriam seuerissimis moribus conueniebat; itaque periculum est, nisi quid in utraque re uani sit docuerimus, ne quis error uobis offundatur. ego enim quemadmodum ex iis legibus quae non in tempus aliquod sed perpetuae utilitatis causa in aeternum latae sunt nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus coarguit aut status aliquis rei publicae inutilem fecit, sic quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita dicam, et temporibus ipsis mutabiles esse uideo. quae in pace lata sunt, plerumque bellum abrogat, quae in bello, pax, ut in nauis administratione alia in secunda, alia in aduersa tempestate usui sunt. haec cum ita natura distincta sint, ex utro tandem genere ea lex esse uidetur quam abrogamus? <num>quae uetus? regia lex simul cum ipsa urbe nata aut, quod secundum est, ab decemuiris ad condenda iura creatis in duodecim tabulis scripta, sine qua cum maiores nostri non existimarint decus matronale seruari posse, nobis quoque uerendum sit ne cum ea pudorem sanctitatemque feminarum abrogemus? quis igitur nescit nouam istam legem esse, Q. Fabio et Ti. Sempronio consulibus uiginti ante annis latam? sine qua cum per tot annos matronae optimis moribus uixerint, quod tandem ne abrogata ea effundantur ad luxuriam periculum est? nam si ista lex <uetus> aut ideo lata esset ut finiret libidinem muliebrem, uerendum foret ne abrogata incitaret: cur sit autem lata, ipsum indicabit tempus. Hannibal in Italia erat, uictor ad Cannas; iam Tarentum, iam Arpos, iam Capuam habebat; ad urbem Romam admoturus exercitum uidebatur; defecerant socii; non milites in supplementum, non socios nauales ad classem tuendam, non pecuniam in aerario habebamus; serui quibus arma darentur ita ut pretium pro iis bello perfecto dominis solueretur emebantur; in eandem diem pecuniae frumentum et cetera quae belli usus postulabant praebenda publicani se conducturos professi erant; seruos ad remum numero ex censu constituto cum stipendio nostro dabamus; aurum et argentum omne ab senatoribus eius rei initio orto in publicum conferebamus; uiduae et pupilli pecunias suas in aerarium deferebant; cautum erat quo ne plus auri et argenti facti, quo ne plus signati argenti et aeris domi haberemus—tali tempore in luxuria et ornatu matronae occupatae erant, ut ad eam coercendam Oppia lex desiderata sit, cum quia Cereris sacrificium lugentibus omnibus matronis intermissum erat, senatus finiri luctum triginta diebus iussit? cui non apparet inopiam et miseriam ciuitatis, et. quia omnium priuatorum pecuniae in usum publicum uertendae erant, istam legem scripsisse tam diu mansuram quam diu causa scribendae legis mansisset? nam si quae tunc temporis causa aut decreuit senatus aut populus iussit in perpetuum seruari oportet, cur pecunias reddimus priuatis? cur publica praesenti pecunia locamus? cur serui qui militent non emuntur? cur priuati non damus remiges sicut tunc dedimus?
7. Omnes alii ordines, omnes homines mutationem in meliorem statum rei publicae sentient: ad coniuges tantum nostras pacis et tranquillitatis publicae fructus non perueniet? purpura uiri utemur, praetextati in magistratibus, in sacerdotiis, liberi nostri praetextis purpura togis utentur; magistratibus in coloniis municipiisque, hic Romae infimo generi, magistris uicorum, togae praetextae habendae ius permittemus, nec id ut uiui solum habeant tantum. insigne sed etiam ut cum eo crementur mortui: feminis dumtaxat purpurae usu interdicemus? et cum tibi uiro liceat purpura in uestem stragulam uti, matrem familiae tuam purpureum amiculum habere non sines, et equus tuus speciosius instratus erit quam uxor uestita? sed in purpura, quae teritur absumitur, iniustam quidem sed aliquam tamen causam tenacitatis uideo; in auro uero, in quo praeter manupretium nihil intertrimenti fit, quae malignitas est? praesidium potius in eo est et ad priuatos et ad publicos usus, sicut experti estis. nullam aemulationem inter se singularum, quoniam nulla haberet, esse aiebat. at hercule uniuersis dolor et indignatio est, cum sociorum Latini nominis uxoribus uident ea concessa ornamenta quae sibi adempta sint, cum insignes eas esse auro et purpura, cum illas uehi per urbem, se pedibus sequi, tamquam in illarum ciuitatibus non in sua imperium sit. uirorum hoc animos uolnerare posset: quid muliercularum censetis, quas etiam parua mouent? non magistratus nec sacerdotia nec triumphi nec insignia nec dona aut spolia bellica iis contingere possunt: munditiae et ornatus et cultus, haec feminarum insignia sunt, his gaudent et gloriantur, hunc mundum muliebrem appellarunt maiores nostri. quid aliud in luctu quam purpuram atque aurum deponunt? quid cum eluxerunt sumunt? quid in gratulationibus supplicationibusque nisi excellentiorem ornatum adiciunt? scilicet, si legem Oppiam abrogaritis, non uestri arbitrii erit si quid eius uetare uolueritis quod nunc lex uetat: minus filiae, uxores, sorores etiam quibusdam in manu erunt. nunquam saluis suis exuitur seruitus muliebris, et ipsae libertatem quam uiduitas et orbitas facit detestantur. in uestro arbitrio suum ornatum quam in legis malunt esse; et uos in manu et tutela, non in seruitio debetis habere eas et malle patres uos aut uiros quam dominos dici. inuidiosis nominibus utebatur modo consul seditionem muliebrem et secessionem appellando. id enim periculum est ne Sacrum montem, sicut quondam irata plebs, aut Auentinum capiant. patiendum huic infirmitati est, quodcumque uos censueritis. quo plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis.’
8. Haec cum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto maior frequentia mulierum postero die sese in publicum effudit unoque agmine omnes Brutorum ianuas obsederunt, qui collegarum rogationi intercedebant, nec ante abstiterunt quam remissa intercessio ab tribunis est. nulla deinde dubitatio fuit quin omnes tribus legem abrogarent. uiginti annis post abrogata est quam lata. M. Porcius consul, postquam abrogata lex Oppia est, extemplo uiginti quinque nauibus longis, quarum quinque sociorum erant, ad Lunae portum profectus est eodem exercitu conuenire iusso, et edicto per oram maritimam misso nauibus omnis generis contractis ab Luna proficiscens edixit ut ad portum Pyrenaei sequerentur: inde se frequenti classe ad hostes iturum. praeteruecti Ligustinos montes sinumque Gallicum ad diem quam dixerat conuenerunt. inde Rhodam uentum et praesidium Hispanorum quod in castello erat ui deiectum. ab Rhoda secundo uento Emporias peruentum: ibi copiae omnes praeter socios nauales in terram expositae.
9. Iam tunc Emporiae duo oppida erant muro diuisa. unum Graeci habebant, a Phocaea, unde et Massilienses, oriundi, alterum Hispani; sed Graecum oppidum in mare expositum totum orbem muri minus quadringentos passus patentem habebat, Hispanis retractior a mari trium milium passuum in circuitu murus erat. tertium genus Romani coloni ab diuo Caesare post deuictos Pompei liberos adiecti. nunc in corpus unum confusi omnes Hispanis prius, postremo et Graecis in ciuitatem Romanam adscitis. miraretur qui tum cerneret, aperto mari ab altera parte, ab altera Hispanis tam fera et bellicosa gente obiectis, quae res eos tutaretur. disciplina erat custos infirmitatis, quam inter ualidiores optime timor continet. partem muri uersam in agros egregie munitam habebant, una tantum in eam regionem porta imposita, cuius adsiduus custos semper aliquis ex magistratibus erat. nocte pars tertia ciuium in muris excubabat; neque moris causa tantum aut legis sed quanta si hostis ad portas esset et seruabant uigilias et circumibant cura. Hispanum neminem in urbem recipiebant: ne ipsi quidem temere urbe excedebant. ad mare patebat omnibus exitus. porta ad Hispanorum oppidum uersa nunquam nisi frequentes, pars tertia fere cuius proxima nocte uigiliae in muris fuerant, egrediebantur. causa exeundi haec erat: commercio eorum Hispani imprudentes maris gaudebant mercarique et ipsi ea quae externa nauibus inueherentur et agrorum exigere fructus uolebant. huius mutui usus desiderium ut Hispana urbs Graecis pateret faciebat. erant etiam eo tutiores quod sub umbra Romanae amicitiae latebant, quam sicut minoribus uiribus quam Massilienses pari colebant fide. tum quoque consulem exercitumque comiter ac benigne acceperunt. paucos ibi moratus dies Cato, dum exploraret ubi et quantae hostium copiae essent, ut ne mora quidem segnis esset, omne id tempus exercendis militibus consumpsit. id erat forte tempus anni ut frumentum in areis Hispani haberent; itaque redemptoribus uetitis frumentum parare ac Romam dimissis ‘bellum’ inquit ‘se ipsum alet’. profectus ab Emporiis agros hostium urit uastatque, omnia fuga et terrore complet.
10. Eodem tempore M. Heluio decedenti ex ulteriore Hispania cum praesidio sex milium dato ab Ap. Claudio praetore Celtiberi agmine ingenti ad oppidum Iliturgi occurrunt. uiginti milia armatorum fuisse Ualerius scribit, duodecim milia ex iis caesa, oppidum Iliturgi receptum et puberes omnes interfectos. inde ad castra Catonis Heluius peruenit et, quia tuta iam ab hostibus regio erat, praesidio in ulteriorem Hispaniam remisso Romam est profectus et ob rem feliciter gestam ouans urbem est ingressus. argenti infecti tulit in aerarium quattuordecim milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum septemdecim milia uiginti tres et Oscensis argenti centum undeuiginti milia quadringentos undequadraginta. causa triumphi negandi senatui fuit quod alieno auspicio et in aliena prouincia pugnasset; ceterum biennio post redierat, cum prouincia successori Q. Minucio tradita annum insequentem retentus ibi longo et graui fuisset morbo. itaque duobus modo mensibus ante Heluius ouans urbem est ingressus quam successor eius Q. Minucius triumpharet. hic quoque tulit argenti pondo triginta quattuor milia octingenta et bigatorum septuaginta tria milia et Oscensis argenti ducenta septuaginta octo milia.