Livius – Ab Urbe Condita L. XXIII-XXIV

XXIII

1. Haec per hiemem gesta. initio autem ueris Quinctius Attalo Elatiam excito Boeotorum gentem incertis ad eam diem animis fluctuantem dicionis suae facere cupiens, profectus per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est Boeotiae, posuit castra. inde postero die <cum> unius signi militibus et Attalo legationibusque quae frequentes undique conuenerant pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis—ea duo milia militum erant—sequi se mille passuum interuallo distantibus. ad medium ferme uiae Boeotorum praetor Antiphilus obuius fuit; cetera multitudo e muris aduentum imperatoris Romani regisque prospeculabatur. rara arma paucique milites circa eos apparebant; hastatos sequentes procul anfractus uiarum uallesque interiectae occulebant. cum iam adpropinquaret urbi, uelut obuiam egredientem turbam salutaret, tardius incedebat: causa erat morae ut hastati consequerentur. oppidani, ante lictorem turba acta, insecutum confestim agmen armatorum non ante quam ad hospitium imperatoris uentum est conspexere. tum uelut prodita dolo Antiphili praetoris urbe captaque obstipuerunt omnes; et apparebat nihil liberae consultationis concilio quod in diem posterum indictum erat Boeotis relictum esse. texerunt dolorem quem et nequiquam et non sine periculo ostendissent.

2. In concilio Attalus primus uerba fecit. orsus a maiorum suorum suisque et communibus in omnem Graeciam et propriis in Boeotorum gentem meritis, senior iam et infirmior quam ut contentionem dicendi sustineret, obmutuit et concidit; et dum regem auferunt reficiuntque parte membrorum captum, paulisper contio intermissa est. Aristaenus inde Achaeorum praetor eo cum maiore auctoritate auditus quod non alia quam quae Achaeis suaserat Boeotis suadebat. pauca ab ipso Quinctio adiecta, fidem magis Romanam quam arma aut opes extollente uerbis. rogatio inde a Plataeensi Dicaearcho lata recitataque <de societate> cum Romanis iungenda, nullo contra dicere audente, omnium Boeotiae ciuitatum suffragiis accipitur iubeturque. concilio dimisso Quinctius tantum Thebis moratus quantum Attali repens casus coegit, postquam non uitae praesens periculum uis morbi attulisse sed membrorum debilitatem uisa est, relicto eo ad curationem necessariam corporis, Elatiam unde profectus erat redit, Boeotis quoque sicut prius Achaeis ad societatem adscitis et, quoniam tuta ea pacataque ab tergo relinquebantur, omnibus iam cogitationibus in Philippum et quod reliquum belli erat conuersis.

3. Philippus quoque primo uere, postquam legati ab Roma nihil pacati rettulerant, dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia iuniorum. absumpserant enim per multas iam aetates continua bella Macedonas; ipso quoque regnante et naualibus bellis aduersus Rhodios Attalumque et terrestribus aduersus Romanos ceciderat magnus numerus. ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis quidam stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat, ad signa reuocabantur. ita suppleto exercitu secundum uernum aequinoctium omnes copias Dium contraxit ibique statiuis positis exercendo cotidie milite hostem opperiebatur. et Quinctius per eosdem ferme dies ab Elatia profectus praeter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas peruenit. ibi concilium Aetolorum Heracleam indictum tenuit consultantium quantis auxiliis Romanum ad bellum sequerentur. cognitis sociorum decretis tertio die ab Heraclea Xynias praegressus in confinio Aenianum Thessalorumque positis castris Aetolica auxilia opperiebatur. nihil morati Aetoli sunt: Phaenea duce sex milia peditum cum equitibus quadringentis uenerunt. ne dubium esset quid expectasset, confestim Quinctius mouit castra. transgresso in Phthioticum agrum quingenti Gortynii Cretensium, duce Cydante, et trecenti Apolloniatae haud dispari armatu se coniunxere, nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum ducentis et mille.

Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de summa rerum adesset certamen, adhortandos milites ratus, multa iam saepe memorata de maiorum uirtutibus simul de militari laude Macedonum cum disseruisset, ad ea quae tum maxime animos terrebant quibusque <erigi> ad aliquam spem poterant uenit.

4. Acceptae ad Aoum flumen in angustiis cladi <i>terum a Macedonum phalange ad Atragem ui pulsos Romanos opponebat: et illic tamen, ubi insessas fauces Epiri non tenuissent, primam culpam fuisse eorum qui neglegenter custodias seruassent, secundam in ipso certamine leuis armaturae mercennariorumque militum; Macedonum uero phalangem et tunc stetisse et loco aequo iustaque pugna semper mansuram inuictam. decem et sex milia militum haec fuere, robur omne uirium eius regni; ad hoc duo milia caetratorum, quos peltas<tas> appellant, Thracumque et Illyriorum—Tralles est nomen genti—par numerus, bina milia erant, et mixti ex pluribus gentibus mercede conducti auxiliares mille ferme et quingenti et duo milia equitum. cum iis copiis rex hostem opperiebatur. Romanis ferme par numerus erat; qui tum copiis tantum quod Aetoli accesserant superabant.

5. Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum mouisset, spem nactus per Timonem principem ciuitatis prodi urbem, cum paucis equitum leuisque armaturae ad muros successit. ibi adeo frustrata spes est ut non certamen modo cum erumpentibus sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in tempore subuenissent. et postquam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis quidem amplius temptandae in praesentia conatu absistit; ceterum satis gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum comperto quam in regionem uenisset, milites per agros dimissos uallum caedere et parare iubet.

Vallo et Macedones et Graeci usi sunt, sed usum nec ad commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamentum aptauerunt; nam et maiores et magis ramosas arbores caedebant quam quas ferre cum armis miles posset, et cum castra his ante obiectis saepsissent, facilis molitio eorum ualli erat. nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et ualidi rami praebebant quod recte manu caperetur, duo aut summum tres iuuenes conixi arborem unam euellebant, qua euulsa portae instar extemplo patebat, nec in promptu erat quod obmolirentur. Romanus leues et bifurcos plerosque et trium aut cum plurimum quattuor ramorum uallos caedit, ut et suspensis ab tergo armis ferat plures simul apte miles; et ita densos obfigunt implicantque ramis ut neque <quis cuiusque palmae stipes neque> quae cuiusque stipitis palma sit peruideri possit; et adeo acuti aliusque per alium immissi rami locum ad inserendam manum non relinquunt ut neque prehendi quod trahatur neque trahi, cum inter se innexi rami uinculum in uicem praebeant, possit; et si euulsus forte est unus, nec loci multum aperit et alium reponere perfacile est.