Livius – Ab Urbe Condita L. XXIII-XXIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

30. Paucos post dies decem legati ab Roma uenerunt, quorum ex consilio pax data Philippo in has leges est, ut omnes Graecorum ciuitates quae in Europa quaeque in Asia essent libertatem ac suas haberent leges: quae earum sub dicione Philippi fuissent, praesidia ex iis Philippus deduceret uacuasque traderet, Romanis ante Isthmiorum tempus; deduceret et ex iis quae in Asia essent, Euromo Pedasisque et Bargyliis et Iaso et Myrina et Abydo et Thaso et Perintho: eas quoque enim placere liberas esse; de Cianorum libertate Quinctium Prusiae Bithynorum regi scribere quid senatui et decem legatis placuisset; captiuos transfugasque reddere Philippum Romanis et naues omnes tectas tradere praeter quinque et regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam sedecim uersus remorum agebant; ne plus quinque milia armatorum haberet neue elephantum ullum; bellum extra Macedoniae fines ne iniussu senatus gereret; mille talentum daret populo Romano, dimidium praesens, dimidium pensionibus decem annorum. Ualerius Antias quaternum milium pondo argenti uectigal in decem annos impositum regi tradit; Claudius in annos triginta quaterna milia pondo et ducena, <in> praesens uiginti milia pondo. idem nominatim adiectum scribit ne cum Eumene Attali filio—nouus is tum rex erat— bellum gereret. in haec obsides accepti, inter quos Demetrius Philippi filius. adicit Antias Ualerius Attalo absenti Aeginam insulam elephantosque dono datos et Rhodiis Stratoniceam Cariaeque alias urbes quas Philippus tenuisset; Atheniensibus insulas datas Lemnum Imbrum Delum Scyrum.

31. Omnibus Graeciae ciuitatibus hanc pacem adprobantibus soli Aetoli decretum decem legatorum clam mussantes carpebant: litteras inanes uana specie libertatis adumbratas esse. cur enim alias Romanis tradi urbes nec nominari eas, alias nominari et sine traditione liberas iuberi esse, nisi quod quae in Asia sint liberentur, longinquitate ipsa tutiores, quae in Graecia sint, ne nominatae quidem intercipiantur, Corinthus et Chalcis et Oreus cum Eretria et Demetriade? nec tota ex uano criminatio erat. dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi decem legati ab urbe erant, ceterae Graeciae atque Asiae urbes haud dubie liberabantur, de iis tribus urbibus legati quod tempora rei publicae postulassent id e re publica fideque sua facere ac statuere iussi erant. Antiochus rex erat, quem transgressurum in Europam cum primum ei uires suae satis placuissent non dubitabant: ei tam opportunas ad occupandum patere urbes nolebant. ab Elatia profectus Quinctius Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit. ibi consilia de libertate Graeciae dies prope totos in concilio decem legatorum agitabantur: identidem Quinctius liberandam omnem Graeciam, si Aetolorum linguas retundere, si ueram caritatem ac maiestatem apud omnes nominis Romani uellent esse, si fidem facere ad liberandam Graeciam, non ad transferendum a Philippo ad se imperium sese mare traiecisse. nihil contra ea de libertate urbium alii dicebant: ceterum ipsis tutius esse manere paulisper sub tutela praesidii Romani quam pro Philippo Antiochum dominum accipere. postremo ita decretum est: Corinthus redderetur Achaeis ut in Acrocorintho tamen praesidium esset; Chalcidem ac Demetriadem retineri donec cura de Antiocho decessisset.

32. Isthmiorum statum ludicrum aderat, semper quidem et alias frequens cum propter spectaculi studium insitum genti, quo certamina omnis generis artium uiriumque et pernicitatis uisuntur, tum quia propter opportunitatem loci per duo diuersa maria omnium rerum usus ministrantis humano generi, concilium Asiae Graeciaeque is mercatus erat. tum uero non ad solitos modo usus undique conuenerant sed expectatione erecti qui deinde status futurus Graeciae, quae sua fortuna esset. alii alia non taciti solum opinabantur sed sermonibus etiam ferebant Romanos facturos: uix cuiquam persuadebatur Graecia omni cessuros. ad spectaculum consederant, et praeco cum tubicine, ut mos est, in mediam aream, unde sollemni carmine ludicrum indici solet, processit et tuba silentio facto ita pronuntiat: ‘senatus Romanus et T. Quinctius imperator Philippo rege Macedonibusque deuictis liberos, immunes, suis legibus esse iubet Corinthios, Phocenses, Locrensesque omnes et insulam Euboeam et Magnetas, Thessalos, Perrhaebos, Achaeos Phthiotas’. percensuerat omnes gentes quae sub dicione Philippi regis fuerant. audita uoce praeconis maius gaudium fuit quam quod uniuersum homines acciperent: uix satis credere se quisque audisse et alii alios intueri, mirabundi uelut ad somni uanam speciem; quod ad quemque pertinebat, suarum aurium fidei minimum credentes, proximos interrogabant. reuocatus praeco, cum unusquisque non audire modo sed uidere libertatis suae nuntium aueret, iterum pronuntiauit eadem. tum ab certo iam gaudio tantus cum clamore plausus est ortus totiensque repetitus ut facile appareret nihil omnium bonorum multitudini gratius quam libertatem esse. ludicrum deinde ita raptim peractum est ut nullius nec animi nec oculi spectaculo intenti essent: adeo unum gaudium praeoccupauerat omnium aliarum sensum uoluptatium.

33. Ludis uero dimissis cursu prope omnes tendere ad imperatorem Romanum, ut ruente turba in unum adire contingere dextram cupientium, coronas lemniscosque iacientium haud procul periculo fuerit. sed erat trium ferme et triginta annorum, et cum robur iuuentae tum gaudium ex tam insigni gloriae fructu uires suppeditabat. nec praesens tantummodo effusa est laetitia, sed per multos dies gratis et cogitationibus et sermonibus renouata: esse aliquam in terris gentem quae sua impensa, suo labore ac periculo bella gerat pro libertate aliorum, nec hoc finitimis aut propinquae uicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis praestet, sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniustum imperium sit, ubique ius fas lex potentissima sint; una uoce praeconis liberatas omnes Graeciae atque Asiae urbes: hoc spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducere et uirtutis et fortunae ingentis.

34. Secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes regum gentium ciuitatiumque audiuere. primi omnium regis Antiochi uocati legati sunt. iis eadem fere quae Romae egerant uerba sine fide rerum iactantibus nihil iam perplexe ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum ut excederet Asiae urbibus quae Philippi aut Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis ciuitatibus, neu quam lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere omnes ubique Graecas urbes; ante omnia denuntiatum ne in Europam aut ipse transiret aut copias traiceret. dimissis regis legatis conuentus ciuitatium gentiumque est haberi coeptus, eoque maturius peragebatur quod decreta decem legatorum <in> ciuitates nominatim pronuntiabantur. Orestis—Macedonum ea gens est—quod primi ab rege defecissent, suae leges redditae. Magnetes et Perrhaebi et Dolopes liberi quoque pronuntiati. Thessalorum genti praeter libertatem concessam Achaei Phthiotae dati, Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. Aetolos de Pharsalo et Leucade postulantes ut ex foedere sibi restituerentur ad senatum reiecerunt; Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti auctoritate iis contribuerunt. Corinthus et Triphylia et Heraea—Peloponnesi et ipsa urbs est—redditae Achaeis. Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant dissentiente Quinctio: ea una res in arbitrium senatus reiecta est; senatus libertatem iis ciuitatibus dedit Carysto adiecta. Pleurato Lychnidus et Parthini dati: Illyriorum utraque gens sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum tenere iusserunt castella quae per belli tempus Philippo capta ademisset.

35. Dimisso conuentu decem legati, partiti munia inter se, ad liberandas suae quisque regionis ciuitates discesserunt, P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius Hephaestiam et Thasum et Thraeciae urbes, P. Uillius et L. Terentius ad regem Antiochum, Cn. Cornelius ad Philippum. qui de minoribus rebus editis mandatis percunctatus si consilium non utile solum sed etiam salutare admittere auribus posset, cum rex gratias quoque se acturum diceret si quid quod in rem suam esset expromeret, magno opere ei suasit, quoniam pacem impetrasset, ad societatem amicitiamque petendam mitteret Romam legatos ne, si quid Antiochus moueret, expectasse et temporum opportunitates captasse ad rebellandum uideri posset. ad Tempe Thessalica Philippus est conuentus. qui cum se missurum extemplo legatos respondisset, Cornelius Thermopylas, ubi frequens Graeciae statis diebus esse solet conuentus—Pylaicum appellant—, uenit: Aetolos praecipue monuit ut constanter et fideliter in amicitia populi Romani permanerent. Aetolorum principes alii leniter questi sunt quod non idem erga suam gentem Romanorum animus esset post uictoriam qui in bello fuisset; alii ferocius incusarunt exprobraruntque non modo uinci sine Aetolis Philippum sed ne transire quidem in Graeciam Romanos potuisse. aduersus ea respondere, ne in altercationem excederet res, cum supersedisset Romanus, omnia eos aequa impetraturos si Romam misissent dixit. itaque ex auctoritate eius decreti legati sunt. hunc finem bellum cum Philippo habuit.

36. Cum haec in Graecia Macedoniaque et Asia gererentur, Etruriam infestam prope coniuratio seruorum fecit. ad quaerendam opprimendamque eam M’. Acilius Glabrio praetor, cui inter ciues peregrinosque iurisdictio obtigerat, cum una ex duabus legione urbana est missus. alios <uagos ~comprehendit, alios> iam congregatos pugnando uicit: ex his multi occisi, multi capti; alios uerberatos crucibus adfixit, qui principes coniurationis fuerant, alios dominis restituit. consules in prouincias profecti sunt. Marcellum Boiorum ingressum fines, fatigato per diem totum milite uia facienda, castra in tumulo quodam ponentem Corolamus quidam, regulus Boiorum, cum magna manu adortus ad tria milia hominum occidit; et inlustres uiri aliquot in illo tumultuario proelio ceciderunt, inter quos praefecti socium T<i>. Sempronius Gracchus et M. Iunius Silanus et tribuni militum de legione secunda M. Ogulnius et P. Claudius. castra tamen ab Romanis impigre permunita retentaque, cum hostes prospera pugna elati nequiquam oppugnassent. statiuis deinde iisdem per dies aliquot sese tenuit, dum et saucios curaret et <a> tanto terrore animos militum reficeret. Boi, ut est gens minime ad morae taedium ferendum patiens, in castella sua uicosque passim dilapsi sunt. Marcellus Pado confestim traiecto in agrum Comensem, ubi Insubres Comensibus ad arma excitis castra habebant, legiones ducit. Galli, feroces Boiorum ante dies paucos pugna, in ipso itinere proelium committunt; et primo adeo acriter inuaserunt ut antesignanos impulerint. quod ubi Marcellus animaduertit, ueritus ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum cum opposuisset, equitum Latinorum omnes turmas in hostem emisit. quorum cum primus secundusque impetus rettudisset inferentem se ferociter hostem, confirmata et reliqua acies Romana restitit primo, deinde signa acriter intulit; nec ultra sustinuere certamen Galli quin terga uerterent atque effuse fugerent. in eo proelio supra quadraginta milia hominum caesa Ualerius Antias scribit, octoginta septem signa militaria capta, et carpenta septingenta triginta duo et aureos torques multos, ex quibus unum magni ponderis Claudius in Capitolio Ioui donum in aede positum scribit. castra eo die Gallorum expugnata direptaque et Comum oppidum post dies paucos captum; castella inde duodetriginta ad consulem defecerunt. id quoque inter scriptores ambigitur utrum in Boios prius an Insubres consul exercitum duxerit aduersamque prospera pugna oblitterauerit an uictoria ad Comum parta deformata clade in Bois accepta sit.

37. Sub haec tam uaria fortuna gesta L. Furius Purpurio alter consul per tribum Sapiniam in Boios uenit. iam castro Mutilo adpropinquabat, cum ueritus ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque exercitum eadem uia qua adduxerat reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam peruenit. inde iunctis exercitibus primum Boiorum agrum usque ad Felsinam oppidum populantes peragrauerunt. ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes praeter iuuentutem, quae praedandi causa in armis erat—tunc in deuias siluas recesserat—, in deditionem uenerunt. in Ligures inde traductus exercitus. Boi neglegentius coactum agmen Romanorum, quia ipsi procul abesse uiderentur, improuiso adgressuros se rati per occultos saltus secuti sunt. quos non adepti, Pado repente nauibus traiecto Laeuos Libuosque cum peruastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in agmen incidunt Romanum. proelium celerius acriusque commissum quam si tempore locoque ad certamen destinato praeparatis animis concurrissent. ibi quantam uim ad stimulandos animos ira haberet apparuit; nam ita caedis magis quam uictoriae auidi pugnarunt Romani ut uix nuntium cladis hosti relinquerent. ob has res gestas consulum litteris Romam allatis supplicatio in triduum decreta est. breui post Marcellus consul Romam uenit triumphusque ei magno consensu patrum est decretus. triumphauit in magistratu de Insubribus Comensibusque; Boiorum triumphi spem collegae reliquit, quia ipsi proprie aduersa pugna in ea gente euenerat, cum collega secunda. multa spolia hostium captiuis carpentis trauecta, multa militaria signa; aeris lata trecenta uiginti milia, argenti bigati ducenta triginta quattuor milia; in pedites singulos dati octogeni aeris, triplex equiti centurionique.

38. Eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, omnes Asiae ciuitates in antiquam imperii formulam redigere est conatus. et ceteras quidem, aut quia locis planis positae erant aut quia parum moenibus armisque ac iuuentuti fidebant, haud difficulter uidebat iugum accepturas: Zmyrna et Lampsacus libertatem usurpabant, periculumque erat ne, si concessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in Aeolide Ioniaque, Lampsacum in Hellesponto aliae urbes sequerentur. igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quae Abydi copiae erant praesidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam iussit. nec ui tantum terrebat, sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere breui quod peterent habituros, sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret ab rege impetratam eos libertatem, non per occasionem raptam habere. aduersus quae respondebatur nihil neque mirari neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis differri non satis aequo animo paterentur.

Ipse initio ueris nauibus ab Epheso profectus Hellespontum petit, terrestres copias traici ab Abydo Chersonesum iussit. cum ad Madytum Chersonesi urbem terrestri naualem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis; et iam opera admouenti deditio facta est. idem metus Sestum incolentes aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit. Lysimachiam inde omnibus simul naualibus terrestribus copiis uenit. quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis inuenisset—ceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante annis—cupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit. itaque omni cura simul est adgressus et tecta muros restituere et partim redimere seruientes Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere, partim nouos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare; simul, ut Thracum submoueretur metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciae est profectus, partem naualesque omnes socios reliquit in operibus reficiendae urbis.

39. Sub hoc tempus et L. Cornelius, missus ab senatu ad dirimenda inter Antiochum Ptolomaeumque reges certamina, Selymbriae substitit et decem legatorum P. Lentulus a Bargyliis, P. Uillius et L. Terentius ab Thaso Lysimachiam petierunt. eodem et ab Selymbria L. Cornelius et ex Thracia paucos post dies Antiochus conuenerunt. primus congressus cum legatis et deinceps inuitatio benigna et hospitalis fuit; ut de mandatis statuque praesenti Asiae agi coeptum est, animi exasperati sunt. Romani omnia acta eius ex quo tempore ab Syria classem soluisset displicere senatui non dissimulabant restituique et Ptolomaeo omnes ciuitates quae dicionis eius fuissent aequum censebant: nam quod ad eas ciuitates attineret quas a Philippo possessas Antiochus per occasionem auerso Philippo in Romanum bellum intercepisset, id uero ferendum non esse Romanos per tot annos terra marique tanta pericula ac labores exhausisse, Antiochum belli praemia habere. sed ut in Asiam aduentus eius dissimulari ab Romanis tamquam nihil ad eos pertinens potuerit, quid? quod iam etiam in Europam omnibus naualibus terrestribusque copiis transierit, quantum a bello aperte Romanis indicto abesse? illum quidem, etiam si in Italiam traiciat, negaturum; Romanos autem non expectaturos ut id posset facere.

40. Aduersus ea Antiochus mirari se dixit Romanos tam diligenter inquirere quid regi Antiocho faciundum aut quousque terra marique progrediundum fuerit, ipsos non cogitare Asiam nihil ad se pertinere nec magis illis inquirendum esse quid Antiochus in Asia quam Antiocho quid in Italia populus Romanus faciat. quod ad Ptolomaeum attineat, cui ademptas ciuitates querantur, sibi cum Ptolomaeo et amicitiam esse et id agere ut breui etiam adfinitas iungatur. ne ex Philippi quidem aduersa fortuna spolia ulla se petisse aut aduersus Romanos in Europam traiecisse, sed qua Lysimachi quondam regnum fuerit, quo uicto omnia quae illius fuissent iure belli Seleuci facta sint, existimare suae dicionis esse. occupatis maioribus suis rerum aliarum cura primo quaedam ex iis Ptolomaeum, inde et Philippum usurpandae alienae possessionis causa tenuisse. Chersonesus quidem et proxima Thraciae quae circa Lysimachiam sint, quem dubitare quin Lysimachi fuerint? ad ea recipienda in antiquum ius uenisse et Lysimachiam deletam Thracum impetu de integro condere, ut Seleucus filius eam sedem regni habeat.