Livius – Ab Urbe Condita L. XXIII-XXIV
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
21. Confestim inde uictor ad Bergium castrum ducit. receptaculum id maxime praedonum erat et inde incursiones in agros pacatos prouinciae eius fiebant. transfugit inde ad consulem princeps Bergistanus et purgare se ac populares coepit: non esse in manu ipsis rem publicam; praedones receptos totum suae potestatis id castrum fecisse. consul eum domum redire conficta aliqua probabili cur afuisset causa iussit: cum se muros subisse cerneret intentosque praedones ad tuenda moenia esse, tum uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem occupare. id uti praeceperat factum; repente anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta barbaros circumuasit. huius potitus loci consul eos qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, Bergistanos ceteros quaestori ut uenderet imperauit, de praedonibus supplicium sumpsit. pacata prouincia uectigalia magna instituit ex ferrariis argentariisque, quibus tum institutis locupletior in dies prouincia fuit. ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum patres decreuerunt.
22. Eadem aestate alter consul L. Ualerius Flaccus in Gallia cum Boiorum manu propter Litanam siluam signis conlatis secundo proelio conflixit. octo milia Gallorum caesa traduntur; ceteri omisso bello in uicos suos atque agros dilapsi. consul reliquum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae exercitum habuit restituitque quae in iis oppidis bello diruta fuerant. cum hic status rerum in Italia Hispaniaque esset, T. Quinctio in Graecia ita hibernis actis ut exceptis Aetolis, quibus nec pro spe uictoriae praemia contigerant nec diu quies placere poterat, uniuersa Graecia simul pacis libertatisque perfruens bonis egregie statu suo gauderet nec magis in bello uirtutem Romani ducis quam in uictoria temperantiam iustitiamque et moderationem miraretur, senatus consultum quo bellum aduersus Nabim Lacedaemonium decretum erat adfertur. quo lecto Quinctius conuentum Corinthum omnium sociarum ciuitatium legationibus in diem certam edicit; ad quam ubi frequentes undique principes conuenerunt, ita uti ne Aetoli quidem abessent, tali oratione est usus: ‘bellum aduersus Philippum non magis communi animo consilioque Romani et Graeci gesserunt quam utrique suas causas belli habuerunt. nam et Romanorum amicitiam nunc Carthaginienses hostes eorum iuuando, nunc hic sociis nostris oppugnandis uiolauerat et in uos talis fuit ut nobis, etiamsi nostrarum obliuisceremur iniuriarum, uestrae iniuriae satis digna causa belli fuerit. hodierna consultatio tota ex uobis pendet. refero enim ad uos utrum Argos, sicut scitis ipsi, ab Nabide occupatos pati uelitis sub dicione eius esse an aequum censeatis nobilissimam uetustissimamque ciuitatem, in media Graecia sitam, repeti in libertatem et eodem statu quo ceteras urbes Peloponnesi et Graeciae esse. haec consultatio, ut uidetis, tota de re pertinente ad uos est: Romanos nihil contingit, nisi quatenus liberatae Graeciae unius ciuitatis seruitus non plenam nec integram gloriam esse sinit. ceterum si uos nec cura eius ciuitatis nec exemplum nec periculum mouet ne serpat latius contagio eius mali, nos aequi bonique facimus. de hac re uos consulo, staturus eo quod plures censueritis.’
23. Post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiae coeptae sunt. cum legatus Atheniensium quantum poterat gratiis agendis Romanorum in Graeciam merita extulisset—imploratos auxilium. aduersus Philippum tulisse opem, non rogatos ultro aduersus tyrannum Nabim offerre auxilium—indignatusque esset haec tanta merita sermonibus tamen aliquorum carpi futura calumniantium cum fateri potius praeteritorum gratiam deberent, apparebat incessi Aetolos. igitur Alexander princeps gentis, inuectus primum in Athenienses, libertatis quondam duces et auctores, adsentationis propriae gratia communem causam prodentes, questus deinde est. Achaeos, Philippi quondam milites, ad postremum inclinata fortuna eius transfugas, et Corinthum recepisse et id agere ut Argos habeant, Aetolos, primos hostes Philippi, semper socios Romanorum, pactos in foedere suas urbes agrosque fore deuicto Philippo fraudari Echino et Pharsalo, insimulauit fraudis Romanos quod uano titulo libertatis ostentato Chalcidem et Demetriadem praesidiis tenerent, qui Philippo cunctanti deducere inde praesidia obicere semper soliti sint, nunquam donec Demetrias Chalcisque et Corinthus tenerentur liberam Graeciam fore, postremo quia manendi in Graecia retinendique exercitus Argos et Nabim causam facerent. deportarent legiones in Italiam: Aetolos polliceri aut condicionibus et uoluntate sua Nabim praesidium Argis deducturum, aut ui atque armis coacturos in potestate consentientis Graeciae esse.
24. Haec uaniloquentia primum Aristaenum praetorem Achaeorum excitauit. ‘ne istuc’ inquit ‘Iuppiter optimus maximus sirit Iunoque regina cuius in tutela Argi sunt, ut illa ciuitas inter tyrannum Lacedaemonium et latrones Aetolos praemium sit posita in eo discrimine ut miserius a uobis recipiatur quam ab illo capta est. mare interiectum ab istis praedonibus non tuetur nos, T. Quincti: quid si in media Peloponneso arcem sibi fecerint futurum nobis est? linguam tantum Graecorum habent sicut speciem hominum: moribus ritibusque efferatioribus quam ulli barbari, immo quam immanes beluae uiuunt. itaque uos rogamus, Romani, ut et ab Nabide Argos reciperetis et ita res Graeciae constituatis ut ab latrocinio quoque Aetolorum satis pacata haec relinquatis.’ Romanus cunctis undique increpantibus Aetolos responsurum se fuisse iis dixit, nisi ita infensos omnes in eos uideret ut sedandi potius quam inritandi essent. contentum itaque opinione ea quae de Romanis Aetolisque esset referre se dixit quid de Nabidis bello placeret, nisi redderet Achaeis Argos. cum omnes bellum decressent, auxilia ut pro uiribus suis quaeque ciuitates mitterent est hortatus. ad Aetolos legatum etiam misit, magis ut nudaret animos, id quod euenit, quam spe impetrari posse.
25. Tribunis militum ut exercitum ab Elatia arcesserent imperauit. per eosdem dies et Antiochi legatis de societate agentibus respondit nihil se absentibus decem legatis sententiae habere: Romam eundum ad senatum iis esse. ipse copias adductas ab Elatia ducere Argos pergit; atque ei circa Cleonas Aristaenus praetor cum decem milibus Achaeorum, equitibus mille occurrit, et haud procul inde iunctis exercitibus posuerunt castra. postero die in campum Argiuorum descenderunt et quattuor ferme milia ab Argis locum castris capiunt. praefectus praesidii Laconum erat Pythagoras, gener idem tyranni et uxoris eius frater, qui sub aduentum Romanorum et utrasque arces—nam duas habent Argi—et loca alia quae aut opportuna aut suspecta erant ualidis praesidiis firmauit; sed inter haec agenda pauorem iniectum aduentu Romanorum dissimulare haudquaquam poterat. et ad externum terrorem intestina etiam seditio accessit. Damocles erat Argiuus, adulescens maioris animi quam consilii, qui primo iure iurando interposito de praesidio expellendo cum idoneis conlocutus, dum uires adicere coniurationi studet incautior fidei aestimator fuit. conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque <est> coniuratos qui aderant ut potius quam extorti morerentur arma secum caperent. atque ita cum paucis in forum pergit ire clamitans ut qui saluam rem publicam uellent auctorem et ducem se libertatis sequerentur. haud sane mouit quemquam, quia nihil usquam spei propinquae nedum satis firmi praesidii cernebant. haec uociferantem eum Lacedaemonii circumuentum cum suis interfecerunt. comprensi deinde quidam et alii; ex iis occisi plures, pauci in custodiam coniecti; <alii> proxima nocte funibus per murum demissi ad Romanos perfugerunt.
26. Quinctius adfirmantibus iis, si ad portas exercitus Romanus fuisset, non sine effectu motum eum futurum fuisse et, si propius castra admouerentur, non quieturos Argiuos, misit expeditos pedites equitesque, qui circa Cylarabim—gymnasium id est minus trecentos passus ab urbe—cum erumpentibus a porta Lacedaemoniis proelium commiserunt atque eos haud magno certamine compulerunt in urbem. et castra eo ipso loco ubi pugnatum erat imperator Romanus posuit; diem inde unum in speculis fuit, si quid noui motus oreretur. postquam oppressam metu ciuitatem uidit, aduocat consilium de oppugnandis Argis. omnium principum Graeciae praeter Aristaenum eadem sententia erat, cum causa belli non alia esset, inde potissimum ordiendi bellum. Quinctio id nequaquam placebat, et Aristaenum contra omnium consensum disserentem cum haud dubia adprobatione audiuit; et ipse adiecit, cum pro Argiuis aduersus tyrannum bellum susceptum sit, quid minus conueniens esse quam omisso hoste Argos oppugnari? se uero caput belli Lacedaemonem et tyrannum petiturum. et dimisso consilio frumentatum expeditas cohortes misit. quod maturi erat circa, demessum et conuectum est: uiride, ne hostes mox haberent, protritum et corruptum. castra deinde mouit et Parthenio superato monte praeter Tegeam tertio die ad Caryas posuit castra. ibi priusquam hostium intraret agrum, sociorum auxilia expectauit. uenerunt Macedones a Philippo mille et quingenti et Thessalorum equites quadringenti. nec iam auxilia, quorum adfatim erat, sed commeatus finitumis urbibus imperati morabantur Romanum. nauales quoque magnae copiae conueniebant: iam ab Leucade L. Quinctius quadraginta nauibus uenerat, iam Rhodiae duodeuiginti tectae naues, iam Eumenes rex circa Cycladas insulas erat cum decem tectis nauibus, triginta lembis mixtisque aliis minoris formae nauigiis. ipsorum quoque Lacedaemoniorum exules permulti, tyrannorum iniuria pulsi, spe reciperandae patriae in castra Romana conuenerunt; multi autem erant iam per aliquot aetates ex quo tyranni tenebant Lacedaemonem, alii ab aliis expulsi. princeps erat exulum Agesipolis, cuius iure gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis qui primus tyrannus Lacedaemone fuit.
27. Cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum et prope nulla spes esset uere suas hostiumque aestimanti uires, non tamen omisit bellum sed et a Creta mille delectos iuuentutis eorum exciuit, cum mille iam haberet, et tria milia mercennariorum militum, decem milia popularium cum castellanis agrestibus in armis habuit et fossa ualloque urbem communiuit; et ne quid intestini motus oreretur, metu et acerbitate poenarum tenebat animos, quoniam ut saluum uellent tyrannum sperare non poterat. cum suspectos quosdam ciuium haberet, eductis in campum omnibus copiis— Dromon ipsi uocant—positis armis ad contionem uocari iubet Lacedaemonios atque eorum contioni satellites armatos circumdedit. et pauca praefatus cur sibi omnia timenti cauentique ignoscendum in tali tempore foret, et ipsorum referre si quos suspectos status praesens rerum faceret prohiberi potius ne quid moliri possint quam puniri molientes; itaque quosdam se in custodia habiturum donec ea quae instet tempestas praetereat: hostibus repulsis—a quibus, si modo proditio intestina satis caueatur, minus periculi esse- extemplo eos emissurum; sub haec citari nomina octoginta ferme principum iuuentutis iussit atque eos, ut quisque ad nomen responderat, in custodiam tradidit: nocte insequenti omnes interfecti. Ilotarum deinde quidam—hi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus—transfugere uoluisse insimulati per omnes uicos sub uerberibus acti necantur. hoc terrore obstipuerant multitudinis animi ab omni conatu nouorum consiliorum. intra munitiones copias continebat nec parem se ratus, si dimicare acie uellet, et urbem relinquere tam suspensis et incertis omnium animis metuens.
28. Quinctius satis iam omnibus paratis profectus ab statiuis die altero ad Sellasiam super Oenunta fluuium peruenit, quo in loco Antigonus Macedonum rex cum Cleomene Lacedaemoniorum tyranno signis conlatis dimicasse dicebatur. inde cum audisset descensum difficilis et artae uiae esse, breui per montes circuitu praemissis qui munirent uiam, lato satis et patenti limite ad Eurotam amnem, sub ipsis prope fluentem moenibus, peruenit. ubi castra metantes Romanos Quinctiumque ipsum cum equitibus atque expeditis praegressum auxiliares tyranni adorti in terrorem ac tumultum coniecerunt nihil tale expectantes quia nemo iis obuius toto itinere fuerat ac ueluti pacato agro transierant. aliquamdiu peditibus equites, equitibus pedites uocantibus, cum in se cuique minimum fiduciae esset, trepidatum est; tandem signa legionum superuenerunt et, cum primi agminis cohortes inductae in proelium essent, qui modo terrori fuerant trepidantes in urbem compulsi sunt. Romani cum tantum a muro recessissent ut extra ictum teli essent, acie derecta paulisper steterunt; postquam nemo hostium contra exibat, redierunt in castra. postero die Quinctius prope flumen praeter urbem sub ipsas Menelai montis radices ducere copias instructas pergit: primae legionariae cohortes ibant, leuis armatura et equites agmen cogebant. Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat mercennarios milites, in quibus omnis fiducia erat, ut ab tergo hostem adgrederetur. postquam extremum agmen praeteriit, tum ab oppido eodem quo pridie eruperant tumultu pluribus simul locis erumpunt. Ap. Claudius agmen cogebat; qui ad id quod futurum erat, ne inopinatum accideret, praeparatis suorum animis signa extemplo conuertit totumque in hostem agmen circumegit. itaque, uelut rectae acies concurrissent, iustum aliquamdiu proelium fuit. tandem Nabidis milites in fugam inclinarunt; quae minus infesta ac trepida fuisset ni Achaei locorum prudentes institissent. ii et caedem ingentem ediderunt et dispersos passim fuga plerosque armis exuerunt. Quinctius prope Amyclas posuit castra; unde cum perpopulatus omnia circumiecta urbi frequentis et amoeni agri loca esset, nullo iam hostium porta excedente castra mouit ad fluuium Eurotam. inde uallem Taygeto subiectam agrosque ad mare pertinentes euastat.
29. Eodem fere tempore L. Quinctius maritimae orae oppida partim uoluntate, partim metu aut ui recepit. certior deinde factus Gytheum oppidum omnium maritimarum rerum Lacedaemoniis receptaculum esse nec procul a mari castra Romana abesse, omnibus id copiis adgredi constituit. erat eo tempore ualida urbs et multitudine ciuium incolarumque et omni bellico apparatu instructa. in tempore Quinctio rem haud facilem adgredienti rex Eumenes et classis Rhodiorum superuenerunt. ingens multitudo naualium sociorum e tribus contracta classibus intra paucos dies omnia quae ad oppugnationem urbis terra marique munitae faciunda opera erant effecit. iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam arietibus quatiebatur. itaque una crebris ictibus euersa est turris quodque circa muri erat casu eius prostratum; et Romani simul a portu, unde aditus planior erat, ut distenderent ab apertiore loco hostes, simul per patefactum ruina iter inrumpere conabantur. nec multum afuit quin qua intenderant penetrarent; sed tardauit impetum eorum spes obiecta dedendae urbis, mox deinde eadem turbata. Dexagoridas et Gorgopas pari imperio praeerant urbi. Dexagoridas miserat ad legatum Romanum traditurum se urbem; et cum ad eam rem tempus et ratio conuenisset, a Gorgopa proditor interficitur intentiusque ab uno urbs defendebatur. et difficilior facta oppugnatio erat ni T. Quinctius cum quattuor milibus delectorum militum superuenisset. is cum supercilio haud procul distantis tumuli ab urbe instructam aciem ostendisset et ex altera parte L. Quinctius ab operibus suis terra marique instaret, tum uero desperatio Gorgopan quoque coegit id consilii quod in altero morte uindicauerat capere, et pactus ut abducere inde milites quos praesidii causa habebat liceret, tradidit Quinctio urbem. priusquam Gytheum traderetur Pythagoras, praefectus Argis relictus, tradita custodia urbis Timocrati Pellenensi cum mille mercennariis militibus et duobus milibus Argiuorum Lacedaemonem ad Nabim uenit.
30. Nabis sicut primo aduentu Romanae classis et traditione oppidorum maritimae orae conterritus erat, sic parua spe cum acquieuisset Gytheo ab suis retento, postquam id quoque traditum Romanis audiuit esse <et>, cum ab terra omnibus circa hosti<li>bus nihil spei esset, a mari quoque toto se interclusum, cedendum fortunae ratus caduceatorem primum in castra misit ad explorandum si paterentur legatos ad se mitti. qua impetrata re Pythagoras ad imperatorem uenit nullis cum aliis mandatis quam ut tyranno conloqui cum imperatore liceret. consilio aduocato cum omnes dandum conloquium censuissent, dies locusque constituitur. in mediae regionis tumulos modicis copiis sequentibus cum uenissent, relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus Nabis cum delectis custodibus corporis, Quinctius cum fratre et Eumene rege et Sosila Rhodio et Aristaeno Achaeorum praetore tribunisque militum paucis descendit.