Livius – Ab Urbe Condita L. XXIII-XXIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

6. Quinctius postero die uallum secum ferente milite ut paratus omni loco castris ponendis esset, progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum in qua parte Thessaliae hostis esset quidue pararet misit. circa Larisam erat rex. certior iam factus Romanum ab Thebis Pheras mouisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a Pheris posuit castra. inde postero die cum expediti utrimque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme interuallo ab iugo quod capiendum erat, cum inter se conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra remissos qui quid sibi, quoniam praeter spem hostis occurrisset, faciendum esset consulerent, quieti opperientes. et illo quidem die nullo inito certamine in castra reuocati sunt; postero die circa eosdem tumulos equestre proelium fuit, in quo non minimum Aetolorum opera regii fugati atque in castra compulsi sunt. magnum utris<que> impedimentum ad rem gerendam fuit ager consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis locis, et coartata itinera maceriis et quibusdam locis interclusa. itaque pariter ducibus consilium fuit excedendi ea regione, et uelut ex praedicto ambo Scotusam petierunt, Philippus spe frumentandi inde, Romanus ut praegressus corrumperet hosti frumenta. per diem totum, quia colles perpetuo iugo intererant, nullo conspecta inter se loco agmina ierunt. Romani <ad> Eretriam Phthiotici agri, Philippus super amnem Onchestum posuit castra. ne postero quidem die, cum Philippus ad Melambium quod uocant Scotusae<i> agri, Quinctius circa Thetideum Pharsaliae terrae posuisset castra, aut hi aut illi ubi hostis esset satis compertum habuerunt. tertio die primo nimbus effusus, dein caligo nocti simillima Romanos metu insidiarum tenuit.

7. Philippus maturandi itineris causa, post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit; sed tam densa caligo occaecauerat diem ut neque signiferi uiam nec signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores uagum uelut errore nocturno turbaretur. supergressi tumulos qui Cynoscephalae uocantur, relicta ibi statione firma peditum equitumque, posuerunt castra. Romanus iisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen ubi hostis esset decem turmas equitum et mille pedites misit monitos ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset, praecauerent. ubi uentum ad insessos tumulos est, pauore mutuo iniecto uelut torpentes quieuerunt; dein nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab necopinato uisu consedit, non diutius certamine abstinuere. principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est, deinde subsidiis tuentium pulsos aucta. in qua cum haudquaquam pares Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent premi sese, quingenti equites et duo milia peditum, maxime Aetolorum, cum duobus tribunis militum propere missa rem inclinatam restituerunt, uersaque fortuna Macedones laborantes opem regis per nuntios implorabant. rex, ut qui nihil minus illo die propter offusam caliginem quam proelium expectasset, magna parte hominum omnis generis pabulatum missa, aliquamdiu inops consilii trepidauit; deinde, postquam nuntii instabant, et iam iuga montium detexerat nebula, et in conspectu erant Macedones in tumulum maxime editum inter alios compulsi loco se magis quam armis tutantes, committendam rerum summam in discrimen utcumque ratus, ne partis indefensae iactura fieret, Athenagoram ducem mercede militantium cum omnibus praeter Thracas auxiliis et equitatu Macedonum ac Thessalorum mittit. eorum aduentu depulsi ab iugo Romani non ante restiterunt quam in planiorem uallem peruentum est. ne effusa detruderentur fuga plurimum in Aetolis equitibus praesidii fuit. is longe tum optimus eques in Graecia erat; pedite inter finitimos uincebantur.

8. Laetior res quam pro successu pugnae nuntiata, cum alii super alios recurrentes ex proelio clamarent fugere pauidos Romanos, inuitum et cunctabundum et dicentem <Philippum> temere fieri, non locum sibi placere, non tempus, perpulit ut educeret omnes copias in aciem. idem et Romanus, magis necessitate quam occasione pugnae inductus, fecit. dextrum cornu elephantis ante signa instructis in subsidiis reliquit; laeuo cum omni leui armatura in hostem uadit, simul admonens cum iisdem Macedonibus pugnaturos quos ad Epiri fauces, montibus fluminibusque saeptos, uicta naturali difficultate locorum expulissent acieque expugnassent, cum iis quos P. Sulpicii prius ductu obsidentes in Eordaeam aditum uicissent: fama stetisse, non uiribus Macedoniae regnum; eam quoque famam tandem euanuisse. iam peruentum ad suos in ima ualle stantes erat, qui aduentu exercitus imperatorisque pugnam renouant impetuque facto rursus auertunt hostem. Philippus cum caetratis et cornu dextro peditum, robore Macedonici exercitus, quam phalangem uocabant, prope cursu ad hostem uadit; Nicanori, ex purpuratis uni, ut cum reliquis copiis confestim sequatur imperat. primo, ut in iugum euasit et iacentibus ibi paucis armis corporibusque hostium proelium eo loco fuisse pulsosque inde Romanos et pugnari prope castra hostium uidit, ingenti gaudio est elatus; mox refugientibus suis et terrore uerso paulisper incertus an in castra reciperet copias trepidauit; deinde ut adpropinquabat hostis et, praeterquam quod caedebantur auersi nec nisi defenderentur seruari poterant, ne ipsi quidem in tuto iam receptus erat, coactus nondum adsecuta parte suorum periculum summae rerum facere, equites leuemque armaturam qui in proelio fuerant dextero in cornu locat iuxta caetratos, Macedonum phalangem hastis positis, quarum longitudo impedimento erat, gladiis rem gerere iubet. simul ne facile perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum introrsus porrectis ordinibus duplicat, ut longa potius quam lata acies esset; simul et densari ordines iussit, ut uir uiro, arma armis iungerentur.

9. Quinctius iis qui in proelio fuerant inter signa et ordines acceptis tuba dat signum. raro alias tantus clamor dicitur in principio pugnae exortus; nam forte utraque acies simul conclamauere nec solum qui pugnabant sed subsidia etiam quique tum maxime in proelium ueniebant. dextero cornu rex loci plurimum auxilio, ex iugis altioribus pugnans, uincebat; sinistro tum cum maxime adpropinquante phalangis parte quae nouissimi agminis fuerat, sine ullo ordine trepidabatur; media acies, quae propior dextrum cornu erat, stabat spectaculo uelut nihil ad se pertinentis pugnae intenta. phalanx, quae uenerat agmen magis quam acies aptiorque itineri quam pugnae, uixdum in iugum euaserat. in hos incompositos Quinctius, quamquam pedem referentes in dextro cornu suos cernebat, elephantis prius in hostem actis impetum facit, ratus partem profligatam cetera tracturam. non dubia res fuit; extemplo terga uertere Macedones, terrore primo bestiarum auersi. et ceteri quidem hos pulsos sequebantur; unus e tribunis militum ex tempore capto consilio cum uiginti signorum militibus, relicta ea parte suorum quae haud dubie uincebat, breui circuitu dextrum cornu hostium auersum inuadit. nullam aciem ab tergo adortus non turbasset; ceterum ad communem omnium in tali re <tre>pidationem accessit quod phalanx Macedonum grauis atque immobilis nec circumagere se poterat nec hoc qui a fronte paulo ante pedem referentes tunc ultro territis instabant patiebantur. ad hoc loco etiam premebantur, quia iugum ex quo pugnauerant dum per procliue pulsos insequuntur tradiderant hosti ad terga sua circumducto. paulisper in medio caesi, deinde omissis plerique armis capessunt fugam.

10. Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter ceteros cepit <unde> specularetur quae in laeua parte suorum fortuna esset; deinde postquam fugam effusam animaduertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit. Quinctius cum institisset cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas conspexerat, quidnam pararent incertus paulisper nouitate rei constituit signa; deinde, ut accepit hunc morem esse Macedonum tradentium sese, parcere uictis in animo habebat. ceterum ab ignaris militibus omissam ab hoste pugnam et quid imperator uellet impetus in eos est factus et primis caesis ceteri in fugam dissipati sunt. rex effuso cursu Tempe petit. ibi ad Gonnos diem unum substitit ad excipiendos si qui proelio superessent. Romani uictores in castra hostium spe praedae <inrumpunt>: ea magna iam <ex parte> direpta ab Aetolis inueniunt. caesa eo die octo milia hostium, <quinque> capta; ex uictoribus septingenti ferme ceciderunt. si Ualerio qui credat omnium rerum immodice numerum augenti, quadraginta milia hostium eo die sunt caesa, capta—ibi modestius mendacium est—quinque milia septingenti, signa militaria ducenta undequinquaginta. Claudius quoque duo et triginta milia hostium caesa scribit, capta quattuor milia et trecentos. nos non minimo potissimum numero credidimus sed Polybium secuti sumus, non incertum auctorem cum omnium Romanarum rerum tum praecipue in Graecia gestarum.