Livius – Ab Urbe Condita L. XXIII-XXIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

11. Philippus collectis ex fuga qui uariis casibus pugnae dissipati uestigia eius secuti fuerant missisque Larisam ad commentarios regios comburendos ne in hostium uenirent potestatem, in Macedoniam concessit. Quinctius captiuis praedaque <partim> uenumdatis partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petisset rex quidue pararet. caduceator eo regius uenit, specie ut indutiae essent donec tollerentur ad sepulturam qui in acie cecidissent, re uera ad petendam ueniam legatis mittendis. utrumque ab Romano impetratum. adiecta etiam illa uox, bono animo esse regem ut iuberet, quae maxime Aetolos offendit iam tumentes querentesque mutatum uictoria imperatorem: ante pugnam omnia magna paruaque communicare cum sociis solitum, nunc omnium expertes consiliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta agere; cum Philippo iam gratiae priuatae locum quaerere, ut dura atque aspera belli Aetoli exhauserint, pacis gratiam et fructum Romanus in se uertat. et haud dubie decesserat iis aliquantum honoris; sed cur neglegerentur ignorabant. donis regis imminere credebant inuicti ab ea cupiditate animi uirum; sed et suscensebat non immerito Aetolis ob insatiabilem auiditatem praedae et adrogantiam eorum, uictoriae gloriam in se rapientium, quae uanitate sua omnium aures offendebat, et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae dominos cernebat. ob eas causas multa sedulo ut uiliores leuioresque apud omnes essent et uiderentur faciebat.

12. Indutiae quindecim dierum datae hosti erant et cum ipso rege constitutum conloquium; cuius priusquam tempus ueniret, in consilium aduocauit socios. rettulit quas leges pacis placeret dici. Amynander Athamanum rex paucis sententiam absoluit: ita componendam pacem esse ut Graecia etiam absentibus Romanis satis potens tuendae simul pacis libertatisque esset. Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia, falli aiunt eum tota re si aut Romanis pacem aut Graeciae libertatem satis firmam se credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso; quae utraque procliuia esse si fortuna uti uellet. ad haec Quinctius negare Aetolos aut moris Romanorum memorem aut sibi ipsis conuenientem sententiam dixisse; et illos prioribus omnibus conciliis conloquiisque et. de condicionibus pacis semper, <non> ut ad internecionem bellaretur disseruisse, et Romanos praeter uetustissimum morem uictis parcendi praecipuum clementiae documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data. omittere se Carthaginienses: cum Philippo ipso quotiens uentum in conloquium? nec unquam ut cederet regno actum esse. an quia uictus proelio foret, inexpiabile bellum factum? cum armato hoste infestis animis concurri debere: aduersus uictos mitissimum quemque animum maximum habere. libertati Graeciae uideri graues Macedonum reges: si regnum gensque tollatur, Thracas Illyrios Gallos deinde, gentes feras et indomitas, in Macedoniam se et in Graeciam effusuras. ne proxima quaeque amoliendo maioribus grauioribusque aditum ad se facerent. interfanti deinde Phaeneae praetori Aetolorum testificantique si elapsus eo tempore Philippus foret mox grauius eum rebellaturum, ‘desistite tumultuari’ inquit ‘ubi consultandum est: non iis condicionibus inligabitur rex ut mouere bellum possit.’

13. Hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces quae ferunt in Tempe—is datus erat locus conloquio—uenit; tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium. ibi Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax impetrari non poterat sua potius uoluntate omissis quam altercando extorquerentur, quae priore conloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit. quamquam uel inimicissimis omnibus praeclusisse uocem uidebatur, Phaeneas tamen Aetolus cunctis tacentibus ‘quid? nobis’ inquit, ‘Philippe, reddisne tandem Pharsalum et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias?’ cum Philippus nihil morari diceret quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Aetolos orta est de Thebis; nam eas populi Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris rebus exercitu ab se admoto uocati in amicitiam, cum potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanae praeposuissent; Phaeneas et pro societate belli quae ante bellum habuissent restitui Aetolis aequum censebat et ita in foedere primo cautum esse ut belli praeda rerum quae ferri agique possent Romanos, ager urbesque captae Aetolos sequerentur. ‘uos’ inquit ‘ipsi’ Quinctius ‘societatis istius leges rupistis quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem fecistis. quae si maneret, captarum tamen urbium illa lex foret: Thessaliae ciuitates sua uoluntate in dicionem nostram uenerunt.’ haec cum omnium sociorum adsensu dicta Aetolis non <in> praesentia modo grauia auditu sed mox etiam belli causa magnarumque ex eo cladium iis fuerunt. cum Philippo ita conuenit ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam mitteret legatos: ad eam rem quattuor mensum indutiae essent. si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est. causa Romano imperatori non alia maior fuisse dicitur maturandae pacis quam quod Antiochum bellum transitumque in Europam moliri constabat.

14. Eodem tempore atque, ut quidam tradidere, eodem die ad Corinthum Achaei ducem regium Androsthenem iusto proelio fuderunt. eam urbem pro arce habiturus Philippus aduersus Graeciae ciuitates et principes inde euocatos per speciem conloquendi quantum equitum dare Corinthii ad bellum possent retinuerat pro obsidibus, et praeter quingentos Macedonas mixtosque ex omni genere auxiliorum octingentos, quot iam ante ibi fuerant, mille Macedonum eo miserat et mille ac ducentos Illyrios Thracasque et Cretenses, qui in utraque parte militabant, octingentos. his additi Boeoti Thessalique et Acarnanes mille, scutati omnes, et <septingenti ex> ipsorum Corinthiorum iuuentute, impleta ut essent sex milia armatorum, fiduciam Androstheni fecerunt acie decernendi. Nicostratus praetor Achaeorum Sicyone erat cum duobus milibus peditum, centum equitibus, sed imparem se et numero et genere militum cernens moenibus non excedebat. regiae copiae peditum equitumque uagae Pellenensem et Phliasium et Cleonaeum agrum depopulabantur; postremo exprobrantes metum hosti in fines Sicyoniorum transcendebant, nauibus etiam circumuecti omnem oram Achaiae uastabant. cum id effusius hostes et, ut fit ab nimia fiducia, neglegentius etiam facerent, Nicostratus spem nactus necopinantes eos adgrediendi circa finitimas ciuitates nuntium occultum mittit quo die et quot ex quaque ciuitate armati ad Apelaurum—Stymphaliae terrae is locus est— conuenirent. omnibus ad diem edictam paratis profectus inde extemplo per Phliasiorum fines nocte Cleonas insciis omnibus quid pararet peruenit. erant autem cum eo quinque milia peditum, ex quibus ~armaturae leuis, et trecenti equites. cum iis copiis, dimissis qui specularentur quam in partem hostes effunderent sese, opperiebatur.

15. Androsthenes omnium ignarus Corintho profectus ad Nemeam—amnis est Corinthium <et> Sicyonium interfluens agrum—castra locat. ibi partem dimidiam exercitus dimissam—trifariam diuisit—et omnes equites discurrere ad depopulandos simul Pellenensem Sicyoniumque agros et Phliasium iubet. haec tria diuersa agmina discessere. quod ubi Cleonas ad Nicostratum perlatum est, extemplo ualidam mercennariorum manum praemissam ad occupandum saltum per quem transitus in Corinthium est agrum, ante signa equitibus ut praegrederentur locatis, ipse confestim agmine duplici sequitur. parte una mercennarii milites ibant cum leui armatura, altera clipeati; id in illarum gentium exercitibus robur erat. iam haud procul castris aberant pedites equitesque, et Thracum quidam in uagos palatosque per agros hostes impetum fecerant, cum repens terror castris infertur. trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in collibus ante Sicyonem non audentes agmen demittere in campos uidisset, ab Cleonis quidem accessuros nunquam credidisset. reuocari tuba iubet uagos a castris dilapsos; ipse raptim capere arma iussis militibus infrequenti agmine porta egressus <su>per flumen instruit aciem. ceterae copiae uix conligi atque instrui cum potuissent, primum hostium impetum non tulerunt. Macedones et maxime omnium frequentes ad signa fuerant et diu ancipitem uictoriae spem fecerunt; postremo fuga ceterorum nudati, cum duae iam acies hostium ex diuerso, leuis armatura ab latere, clipeati caetratique a fronte urgerent, et ipsi re inclinata primo rettulere pedem, deinde impulsi terga uertunt et plerique abiectis armis, nulla spe castrorum tenendorum relicta, Corinthum petierunt. Nicostratus mercennariis militibus ad hos persequendos, equitibus Thracumque auxiliis in populatores agri Sicyonii missis magnam utrobique caedem edidit, maiorem prope quam in proelio ipso. ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra reuertentes in hostium stationes tamquam in suas inlati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumuenirentur. ceciderunt eo die mille et quingenti, capti trecenti. Achaia omnis magno liberata metu.