Livius – Ab Urbe Condita L. XXIII-XXIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

16. Priusquam dimicaretur ad Cynoscephalas, L. Quinctius Corcyram excitis Acarnanum principibus, quae sola Graeciae gentium in societate Macedonum manserat, initium quoddam ibi motus fecit. duae autem maxime causae eos tenuerant in amicitia regis, una fides insita genti, altera metus odiumque Aetolorum. concilium Leucadem indictum est. eo neque cuncti conuenere Acarnanum populi nec in. iis qui conuenerant idem placuit; sed duo principes et magistratus peruicerunt ut priuatum decretum Romanae societatis fieret. id omnes qui afuerant aegre passi; et in hoc fremitu gentis a Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et Echedemus, non ad tollendum modo decretum Romanae societatis ualuerunt sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis ambo, quod auctores eius sententiae fuissent, proditionis in concilio damnarentur et Zeuxidae praetori, quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur. rem temerariam sed euentu prosperam damnati fecerunt. suadentibus nam<que> amicis cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent, statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut pati quod casus tulisset. cum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium mox a uerecundia simul pristinae dignitatis ac misericordia praesentis fortunae ortum est. potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda uentum est, cum tanta fiducia quantum innocentia dabat disseruerunt; postremo ultro aliquid etiam queri et castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita adfecerunt animos ut omnia quae in eos decreta erant frequentes tollerent neque eo minus redeundum in societatem Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent.

17. Leucade haec sunt decreta. id caput Acarnaniae erat eoque in concilium omnes populi conueniebant. itaque cum haec repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heraeum quod uocant naues adplicuit. inde cum omni genere tormentorum machinarumque quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinari animos posse. postquam pacati nihil ostendebatur, tum uineas turresque erigere et arietem admouere muris coepit.

Acarnania uniuersa inter Aetoliam atque Epirum posita solem occidentem et mare Siculum spectat. Leucadia nunc insula est, uadoso freto quod perfossum manu est ab Acarnania diuisa; tum paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohaerens Acarnaniae; quingentos ferme passus longae eae fauces erant, latae haud amplius centum et uiginti. in iis angustiis Leucas posita est, colli adplicata uerso in orientem et Acarnaniam; ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, quo Leucadia ab Acarnania diuiditur. inde terra marique expugnabilis est; nam et uada sunt stagno similiora quam mari et campus terrenus omnis operique facilis. itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri; sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi. die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere quae patefacta ruinis erant, proelia impigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus tutari; diutiusque spe Romanorum obsidionem eam extraxissent ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent. eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt. interim et scalis capta multis locis moenia et per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem; iamque ipse legatus magno agmine circumuenerat pugnantes. tum pars in medio caesi, pars armis abiectis dediderunt sese uictori. et post dies paucos audito proelio quo ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnes Acarnaniae populi in dicionem legati uenerunt.

18. Iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad uindicandam a Philippo continentis regionem—Peraean uocant—possessam a maioribus suis, Pausistratum praetorem cum octingentis Achaeis peditibus, mille et octingentis fere armatis ex uario genere auxiliorum collectis miserunt: Galli et Mniesutae et Pisuetae et Tarmiani et Theraei ex Peraea et Laudiceni ex Asia erant. cum iis copiis Pausistratus Tendeba in Stratonicensi agro, locum peropportunum, ignaris regiis qui Therae erant occupauit. in tempore et ad <id> ipsum excitum auxilium, mille Achaei pedites cum centum equitibus superuenerunt; Theoxenus iis praeerat. Dinocrates regius praefectus reciperandi castelli causa primo castra ad ipsa Tendeba mouet, inde ad alterum castellum item Stratonicensis agri—Astragon uocant—; omnibusque eo praesidiis, quae multifariam disiecta erant, deuocatis et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere pergit. nec Rhodii pugnam detractauerunt. ita castris in propinquo locatis extemplo in aciem descensum est. Dinocrates quingentos Macedonas dextro cornu, laeuo Agrianas locat, in medium accipit contractos ex castellorum—Cares maxime erant— praesidiis, equites cornibus circumdat et Cretensium auxiliares Thracumque. Rhodii Achaeos dextro cornu, sinistro mercennarios milites, lectam peditum manum, habuere, medios mixta ex pluribus gentibus auxilia, equites leuisque armaturae quod erat cornibus circumiectum. eo die steterunt tantum acies utraque super ripam qui tenui tum aqua interfluebat torrentis paucisque telis emissis in castra receperunt sese. postero die eodem ordine instructi maius aliquanto proelium quam pro numero edidere pugnantium. neque enim plus terna milia peditum fuere et centeni ferme equites; ceterum non numero tantum nec armorum genere sed animis quoque paribus et aequa spe pugnarunt. Achaei primi torrente superato in Agrianas impetum fecerunt; deinde tota prope cursu transgressa amnem acies est. diu anceps pugna stetit. numero Achaei, mille ipsi, quadringentos loco pepulere; inclinato deinde laeuo cornu in dextrum omnes conisi. Macedones usque dum ordines et ueluti stipata phalanx constabat moueri nequiuerunt; postquam laeuo latere nudato circumagere hastas in uenientem ex transuerso hostem conati sunt, turbati extemplo tumultum primo inter se fecerunt, terga deinde uertunt, postremo abiectis armis in praecipitem fugam effunduntur. Bargylias petentes fugerunt; eodem et Dinocrates perfugit. Rhodii quantum diei superfuit secuti receperunt sese in castra. satis constat, si confestim uictores Stratoniceam petissent, recipi eam urbem sine certamine potuisse. praetermissa eius rei occasio est dum in castellis uicisque recipiendis Peraeae tempus teritur. interim animi eorum qui Stratoniceam praesidio obtinebant confirmati sunt; mox et Dinocrates cum iis quae proelio superfuerant copiis intrauit muros. nequiquam inde obsessa oppugnataque urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit. haec in Thessalia, haec in Achaia, haec in Asia per eosdem dies ferme gesta.

19. Philippus cum audisset Dardanos transgressos fines ab contemptu concussi tum regni superiora Macedoniae euastare, quamquam toto prope orbe terrarum undique se suosque exigente fortuna urgebatur, tamen morte tristius ratus Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniae improuiso hostes oppressit. magna multitudo hominum in proelio, maior cupidine praedandi palata per agros caesa est. quibus fuga in expedito fuit, ne temptato quidem casu pugnae in fines suos redierunt. ea una expeditione, non pro reliquo statu fortunae facta, refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit.

Non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune iam Antiocho ex Syria mouente bellum Philippus est superatus; nam praeterquam quod facilius cum singulis quam si in unum ambo simul contulissent uires bellatum est, Hispania quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consurrexit.

Antiochus cum priore aestate omnibus quae in Coele Syria sunt ciuitatibus ex Ptolomaei dicione in suam potestatem redactis in hiberna Antiochiam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis aestiuis habuit. omnibus enim regni uiribus conixus cum ingentes copias terrestres maritimasque comparasset, principio ueris praemissis terra cum exercitu filiis duobus Ardye<que> ac Mithridate iussisque Sardibus se opperiri, ipse cum classe centum tectarum nauium, ad hoc leuioribus nauigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur, simul per omnem oram Ciliciae Lyciaeque et Cariae temptaturus urbes quae in dicione Ptolomaei essent, simul Philippum— necdum enim debellatum erat—exercitu nauibusque adiuturus.

20. Multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum proque uniuerso nomine Graecorum terra marique ausi sunt, nihil magnificentius quam quod ea tempestate non territi tanta mole imminentis belli legatos ad regem miserunt ne Chelidonias—promunturium Ciliciae est, inclutum foedere antiquo Atheniensium cum regibus Persarum—superaret: si eo fine non contineret classem copiasque suas, se obuiam ituros, non ab odio ullo sed ne coniungi eum Philippo paterentur et impedimento esse Romanis liberantibus Graeciam. Coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio—promunturium id quoque Ciliciae est—Selinunte recepto. omnibus his aliisque eius orae castellis aut metu aut uoluntate sine certamine in dicionem acceptis, Coracesium praeter spem clausis portis tenebat eum. ibi legati Rhodiorum auditi. et quamquam ea legatio erat quae accendere regium animum posset, temperauit irae et legatos se Rhodum missurum respondit iisque mandaturum ut renouarent uetusta iura cum ea ciuitate sua maiorumque suorum et uetarent eos pertimescere aduentum regis: nihil aut iis aut sociis eorum noxiae futurum fraudiue; nam Romanorum amicitiam se non uiolaturum argumento et suam recentem ad eos legationem esse et senatus honorifica in se decreta responsaque. tum forte legati redierant ab Roma comiter auditi dimissique, ut tempus postulabat, incerto adhuc aduersus Philippum euentu belli. cum haec legati regis in contione Rhodiorum agerent, nuntius uenit debellatum ad Cynoscephalas esse. hoc nuntio accepto Rhodii dempto metu a Philippo omiserunt consilium obuiam eundi classe Antiocho: illam alteram curam non omiserunt tuendae libertatis ciuitatium sociarum Ptolomaei quibus bellum ab Antiocho imminebat. nam alias auxiliis iuuerunt, alias prouidendo ac praemonendo conatus hostis, causaque libertatis fuerunt Cauniis Myndiis Halicarnassenibus Samiisque. non operae est persequi ut quaeque acta in his locis sint, cum ad ea quae propria Romani belli sunt uix sufficiam.