Livius – Ab Urbe Condita L. XXIII-XXIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

21. Eodem tempore Attalus rex aeger ab Thebis Pergamum aduectus moritur altero et septuagesimo anno, cum quattuor et quadraginta annos regnasset. huic uiro praeter diuitias nihil ad spem regni fortuna dederat. iis simul prudenter, simul magnifice utendo effecit primum ut sibi deinde ut aliis non indignus uideretur regno. uictis deinde proelio uno Gallis, quae tum gens recenti aduentu terribilior Asiae erat, regium adsciuit nomen, cuius magnitudini semper animum aequauit. summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis praestitit, comis uxori ac liberis—quattuor superstites habuit—, mitis ac munificus amicis fuit; regnum adeo stabile ac firmum reliquit ut ad tertiam stirpem possessio eius descenderit.

Cum hic status rerum in Asia Graeciaque et Macedonia esset, uixdum terminato cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum. M. Heluius eam prouinciam obtinebat. is litteris senatum certiorem fecit Culcham et Luxinium regulos in armis esse: cum Culcha decem et septem oppida, cum Luxinio ualidas urbes Carmonem et Bardonem; in maritima ora Malacinos Sexetanosque <et> Baeturiam omnem et quae nondum animos nudauerant ad finitimorum motus consurrectura. his litteris a M. Sergio praetore, cuius iurisdictio inter ciues et peregrinos erat, recitatis decreuerunt patres ut comitiis praetorum perfectis, cui praetori prouincia Hispania obuenisset, is primo quoque tempore de bello Hispaniae ad senatum referret.

22. Sub idem tempus consules Romam uenerunt; quibus in aede Bellonae senatum habentibus postulantibusque triumphum ob res prospere bello gestas C. Atinius Labeo et C. Afranius tribuni plebis ut separatim de triumpho agerent consules postularunt: communem se relationem de ea re fieri non passuros, ne par honos in dispari merito esset. cum Q. Minucius utrique Italiam prouinciam obtigisse diceret, communi animo consilioque se et collegam res gessisse, et C. Cornelius adiceret Boios aduersus se transgredientes Padum ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent depopulante uicos eorum atque agros collega ad sua tuenda auersos esse, tribuni res tantas bello gessisse C. Cornelium fateri ut non magis de triumpho eius quam de honore diis immortalibus habendo dubitari possit: non tamen nec illum nec quemquam alium ciuem tantum gratia atque opibus ualuisse ut, cum sibi meritum triumphum impetrasset, collegae eundem honorem immeritum impudenter petenti daret. Q. Minucium in Liguribus leuia proelia uix digna dictu fecisse, in Gallia magnum numerum militum amisisse; nominabant etiam tribunos militum T. Iuuentium Cn. Ligurium legionis quartae: aduersa pugna cum multis aliis uiris fortibus, ciuibus ac sociis, cecidisse. oppidorum paucorum ac uicorum falsas et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse. hae inter consules tribunosque altercationes biduum tenuerunt uictique perseuerantia tribunorum consules separatim rettulerunt.

23. C. Cornelio omnium consensu decretus triumphus; et Placentini Cremonensesque addiderunt fauorem consuli, gratias agentes commemorantesque obsidione sese ab eo liberatos, plerique etiam, cum apud hostes essent, seruitute exemptos. Q. Minucius temptata tantum relatione, cum aduersum omnem senatum uideret, in monte Albano se triumphaturum et iure imperii consularis et multorum clarorum uirorum exemplo dixit. C. Cornelius de Insubribus Cenomanisque in magistratu triumphauit. multa signa militaria tulit, multa Gallica spolia captiuis carpentis transuexit, multi nobiles Galli ante currum ducti, inter quos quidam Hamilcarem ducem Poenorum fuisse auctores sunt; ceterum magis in se conuertit oculos Cremonensium Placentinorumque colonorum turba, pilleatorum currum sequentium. aeris tulit in triumpho ducenta triginta septem milia quingentos, argenti bigati undeoctoginta milia; septuageni aeris militibus diuisi, duplex equiti centurionique. Q. Minucius consul de Liguribus Boisque Gallis in monte Albano triumphauit. is triumphus ut loco et fama rerum gestarum et quod sumptum non erogatum ex aerario omnes sciebant inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme aequabat. pecuniae etiam prope par summa fuit: aeris tralata ducenta quinquaginta quattuor milia, argenti bigati quinquaginta tria milia et ducenti; militibus centurionibusque et equitibus idem in singulos datum quod dederat collega.

24. Secundum triumphum consularia comitia habita. creati consules L. Furius Purpurio et M. Claudius Marcellus. praetores postero die facti Q. Fabius Buteo Ti. Sempronius Longus Q. Minucius Thermus M’. Acilius Glabrio L. Apustius Fullo C. Laelius.

Exitu ferme anni litterae a T. Quinctio uenerunt se signis conlatis cum rege Philippo in Thessalia pugnasse, hostium exercitum fusum fugatumque. hae litterae prius in senatu a <M.> Sergio praetore, deinde ex auctoritate patrum in contione sunt recitatae, et ob res prospere gestas in dies quinque supplicationes decretae. breui post legati et ab T. Quinctio et ab rege Philippo uenerunt. Macedones deducti extra urbem in uillam publicam ibique iis locus et lautia praebita et ad aedem Bellonae senatus datus. ibi haud multa uerba facta, cum Macedones quodcumque senatus censuisset id regem facturum esse dicerent. decem legati more maiorum, quorum ex consilio T. Quinctius imperator leges pacis Philippo daret, decreti adiectumque ut in eo numero legatorum P. Sulpicius et P. Uillius essent, qui consules prouinciam Macedoniam obtinuissent.

Cosanis eo tem<pore> postulantibus ut sibi colonorum numerus augeretur mille adscribi iussi, dum ne quis in eo numero esset qui post P. Cornelium et Ti. Sempronium consules hostis fuisset.

25. ludi Romani eo anno in circo scaenaque ab aedilibus curulibus P. Cornelio Scipione et Cn. Manlio Uolsone et magnificentius quam alias facti et laetius propter res bello bene gestas spectati totique ter instaurati. plebei septiens instaurati; M’. Acilius Glabrio et C. Laelius eos ludos fecerunt, et de argento multaticio tria signa aenea, Cererem Liberumque et Liberam, posuerunt.

L. Furius et M. Claudius Marcellus consulatu inito, cum de prouinciis ageretur et Italiam utrique prouinciam senatus decerneret, ut Macedoniam cum Italia sortirentur tendebant. Marcellus, prouinciae cupidior, pacem simulatam ac fallacem dicendo et rebellaturum si exercitus inde deportatus esset regem, dubios sententiae patres fecerat; et forsitan obtinuisset consul, ni Q. Marcius Ralla et C. Atinius Labeo tribuni plebis se intercessuros dixissent ni prius ipsi ad plebem tulissent uellent iuberentne cum rege Philippo pacem esse. ea rogatio in Capitolio ad plebem lata est: omnes quinque et triginta tribus ‘uti rogas’ iusserunt. et quo magis pacem ratam esse in Macedonia uolgo laetarentur, tristis ex Hispania allatus nuntius effecit uolgataeque litterae C. Sempronium Tuditanum proconsulem in citeriore Hispania proelio uictum, exercitum eius fusum fugatum, multos inlustres uiros in acie cecidisse, Tuditanum cum graui uolnere relatum ex proelio haud ita multo post exspirasse. consulibus ambobus Italia prouincia cum iis legionibus quas superiores consules habuissent decreta et ut quattuor legiones nouas scriberent, duas urbanas, duas quae quo senatus censuisset mitterentur; et T. Quinctius Flamininus cum duabus legionibus. prouinciam eodem exercitu obtinere iussus: imperium ei prorogatum satis iam ante uideri esse.

26. Praetores deinde prouincias sortiti, L. Apustius Fullo urbanam iurisdictionem, M’. Acilius Glabrio inter ciues et peregrinos, Q. Fabius Buteo Hispaniam ulteriorem, Q. Minucius Thermus citeriorem, C. Laelius Siciliam, Ti. Sempronius Longus Sardiniam. Q. Fabio Buteoni et Q. Minucio, quibus Hispaniae prouinciae euenerant, consules legiones singulas ex quattuor ab se scriptis quas uideretur ut darent decretum est et socium ac Latini nominis quaterna milia peditum, trecenos equites; iique primo quoque tempore in prouincias ire iussi. bellum in Hispania quinto post anno motum est quam simul cum Punico bello fuerat finitum. priusquam aut hi praetores ad bellum prope nouum, quia tum primum suo nomine sine ullo Punico exercitu aut duce ad arma ierant, proficiscerentur aut ipsi consules ab urbe mouerent, procurare, ut adsolet, prodigia quae nuntiabantur iussi. P. Uillius eques Romanus in Sabinos proficiscens fulmine ipse equusque exanimati fuerant; aedis Feroniae in Capenati de caelo tacta erat; ad Monetae duarum hastarum spicula arserant; lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte urbis cum in forum decurrisset, Tusco uico atque inde Cermalo per portam Capenam prope intactus euaserat. haec prodigia maioribus hostiis sunt procurata.

27. Isdem diebus Cn. Cornelius Blasio, qui ante C. Sempronium Tuditanum citeriorem Hispaniam obtinuerat, ouans ex senatus consulto urbem est ingressus. tulit prae se auri mille et quingenta quindecim pondo, argenti uiginti milia, signati denarium triginta quattuor milia et quingentos. L. Stertinius ex ulteriore Hispania, ne temptata quidem triumphi spe, quinquaginta milia pondo argenti in aerarium intulit, et de manubiis duos fornices in foro bouario ante Fortunae aedem et matris Matutae, unum in maximo circo fecit et his fornicibus signa aurata imposuit. haec per hiemem ferme acta. hibernabat eo tempore Elatiae T. Quinctius, a quo cum multa socii peterent, Boeoti petierunt impetraueruntque ut qui suae gentis militassent apud Philippum sibi restituerentur. id a Quinctio facile impetratum, non quia satis dignos eos credebat, sed quia Antiocho rege iam suspecto fauor conciliandus nomini Romano apud ciuitates erat. restitutis iis confestim apparuit quam nulla inita apud Boeotos gratia esset; nam ad Philippum legatos gratias agentes ei pro redditis hominibus, perinde atque ipsis et non Quinctio et Romanis id datum esset, miserunt et comitiis proximis Boeotarchen ob nullam aliam causam Brachyllem quendam quam quod praefectus Boeotorum apud regem militantium fuisset fecerunt, praeteritis Zeuxippo et Pisistrato aliisque qui Romanae societatis auctores fuerant. id aegre et in praesentia hi passi et in futurum etiam metum ceperunt: cum ad portas prope sedente exercitu Romano ea fierent, quidnam se futurum esse profectis in Italiam Romanis, Philippo ex propinquo socios adiuuante et infesto iis qui partis aduersae fuissent?

28. Dum Romana arma in propinquo haberent, tollere Brachyllem principem fautorum regis statuerunt. et tempore ad eam rem capto, cum in publico epulatus reuerteretur domum temulentus prosequentibus mollibus uiris qui ioci causa conuiuio celebri interfuerant, ab sex armatis, quorum tres Italici, tres Aetoli erant, circumuentus occiditur. fuga comitum et quiritatio facta et tumultus per totam urbem discurrentium cum luminibus; percussores proxima porta euaserunt. luce prima contio frequens uelut ex ante indicto aut uoce praeconis conuocata in theatro erat. palam ab suo comitatu et obscenis illis uiris fremebant interfectum, animis autem Zeuxippum auctorem destinabant caedis. in praesentia placuit comprehendi eos qui simul fuissent quaestionemque ex iis haberi. qui dum quaeruntur, Zeuxippus constanti animo auertendi ab se criminis causa in contionem progressus errare ait homines qui tam atrocem caedem pertinere ad illos semiuiros crederent, multaque in eam partem probabiliter argumentatur; quibus fidem apud quosdam fecit nunquam, si sibi conscius esset, oblaturum se multitudini mentionemue eius caedis nullo lacessente facturum fuisse; alii non dubitare impudenter obuiam crimini eundo suspicionem auerti. torti post paulo insontes, cum scirent ipsi nihil, opinione omnium pro indicio Zeuxippum et Pisistratum nominauerunt nullo adiecto cur scire quicquam uiderentur argumento. Zeuxippus tamen cum Stratonida quodam nocte perfugit Tanagram, suam magis conscientiam quam indicium hominum nullius rei consciorum metuens; Pisistratus spretis indicibus Thebis mansit. seruus erat Zeuxippi, totius internuntius et minister rei, quem indicem Pisistratus timens eo ipso timore ad indicium protraxit. litteras ad Zeuxippum mittit ut seruum conscium tolleret: non tam idoneum ad celandam rem eum uideri sibi quam ad agendam fuerit. has qui tulerat litteras iussus Zeuxippo dare quam primum, quia non statim conueniendi eius copia fuit, illi ipsi seruo, quem ex omnibus domino fidissimum credebat, tradit et adicit a Pisistrato de re magno opere pertinente ad Zeuxippum esse. conscientia ictus, cum extemplo traditurum eas adfirmasset, aperit perlectisque litteris pauidus Thebas refugit et ad magistratus indicium defert. et Zeuxippus quidem fuga serui motus Anthedonem, tutiorem exilio locum ratus, concessit; de Pisistrato aliisque quaestiones tormentis habitae et sumptum supplicium est.

29. Efferauit ea caedes Thebanos Boeotosque omnes ad exsecrabile odium Romanorum, credentes non sine consilio imperatoris Romani Zeuxippum principem gentis id facinus conscisse. ad rebellandum neque uires neque ducem habebant: proximum bello quod erat, in latrocinium uersi alios in hospitiis, alios uagos per hiberna milites ad uarios commeantes usus excipiebant. quidam in ipsis itineribus ad notas latebras ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem deuersoria deducti opprimebantur; postremo non tantum ab odio sed etiam auiditate praedae ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant. cum primo pauci, deinde in dies plures desiderarentur, infamis esse Boeotia omnis coepit et timidius quam in hostico egredi castris miles. tum Quinctius legatos ad quaerendum de latrociniis per ciuitates mittit. plurimae caedes circa Copaidem paludem inuentae: ibi ex limo eruta extractaque ex stagno cadauera saxis aut amphoris, ut pondere traherentur in profundum, adnexa; multa facinora Acraephiae et Coroneae facta inueniebantur. Quinctius primo noxios tradi sibi iussit et pro quingentis militibus—tot enim interempti erant—quingenta talenta Boeotos conferre. quorum cum fieret neutrum, uerbis tantum ciuitates excusarent nihil publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam legatis qui testarentur socios iusto pioque se bello persecuturum Boeotos, et cum parte copiarum Ap. Claudio Acraephiam ire iusso, ipse cum parte Coroneam circumsidit uastatis prius agris qua ab Elatia duo diuersa agmina iere. hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt. qui cum in castra non admitterentur, Achaei Atheniensesque superuenerunt; plus auctoritatis Achaei habuerunt deprecantes, quia ni impetrassent pacem Boeotis bellum simul gerere decreuerant. per Achaeos et Boeotis copia adeundi adloquendique Romanum facta est iussisque tradere noxios et multae nomine triginta conferre talenta pax data et ab oppugnatione recessum.