Livius – Ab Urbe Condita L. XLV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
41. ‘Quamquam, et qua felicitate rem publicam administrauerim, et <quae> duo fulmina domum meam per hos dies perculerint, non ignorare uos, Quirites, arbitror, cum spectaculo uobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, quaeso, sinatis me cum publica felicitate conparare eo, quo debeo, animo priuatam meam fortunam. profectus ex Italia classem a Brundisio sole orto solui; nona diei hora cum omnibus meis nauibus Corcyram tenui. inde quinto die Delphis Apollini pro me exercitibusque et classibus uestris sacrificaui. a Delphis quinto die in castra perueni: ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam, quae magna impedimenta uictoriae erant, progressus, quia inexpugnabilia <castra> hostium erant neque cogi pugnare poterat rex, inter praesidia eius saltum ad Petram euasi et ad Pydnam regem acie uici; Macedoniam in potestatem populi Romani redegi et, quod bellum per quadriennium tres ante me consules ita gesserunt, ut semper successori traderent grauius, id ego quindecim diebus perfeci. aliarum deinde secundarum rerum uelut prouentus secutus: ciuitates omnes Macedoniae se dediderunt, gaza regia in potestatem uenit, rex ipse tradentibus prope ipsis dis in templo Samothracum cum liberis est captus. mihi quoque ipsi nimia iam fortuna uideri eoque suspecta esse. maris pericula timere coepi in tanta pecunia regia in Italiam traicienda et uictore exercitu transportando. postquam omnia secundo nauium cursu in Italiam peruenerunt neque erat, quod ultra precarer, illud optaui, ut, cum ex summo retro uolui fortuna consuesset, mutationem eius domus mea potius quam res publica sentiret. itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, uelut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus. et cum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla spectemur, illi, qui ante se captiuos <captiuus> ipse duci liberos uidit, incolumes tamen eos habet: ego, qui de illo triumphaui, ab alterius funere filii currum <escendi, alterum rediens> ex Capitolio prope iam expirantem <in>ueni; neque ex tanta stirpe liberum superest, qui L. Aemili Pauli nomen ferat. duos enim tamquam ex magna progenie liberorum in adoptionem datos Cornelia et Fabia gens habent: Paulus in domo praeter senem nemo superest. sed hanc cladem domus meae uestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur.’

42. Haec tanto dicta animo magis confudere audientium animos, quam si miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.

Cn. Octauius kalendis Decembribus de rege Perseo naualem triumphum egit. is triumphus sine captiuis fuit, sine spoliis. dedit sociis naualibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in nauibus fuerant, duplex, magistris nauium quadruplex. senatus deinde habitus est. patres censuerunt, ut Q. Cassius Persea regem cum Alexandro filio Albam in custodiam duceret; comites, pecuniam, argentum, instrumentum, quod haberet, nihil <detrahens habere sineret; Bithys, filius Cotyis,> regis Thracum, <cum> obsidibus in custodiam Carseolos est missus. ceteros captiuos, qui in triumpho ducti erant, in carcerem condi placuit. paucos post dies, quam haec <sunt> acta, legati ab Cotye, rege Thracum, uenerunt pecuniam ad redimendum filium aliosque obsides adportantes. eis in senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus orationi, non sua uoluntate Cotyn bello iuuisse Persea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque, ut eos pretio, quantum ipsi statuissent patres, redimi paterentur, responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maioribusque eius et gente Thracum fuisset. obsides datos crimen, non criminis defensionem esse, cum Thracum genti ne quietus quidem Perseus, nedum bello Romano occupatus timendus fuerit. ceterum, etsi Cotys Persei gratiam praetulisset amicitiae populi Romani, magis, quid se dignum esset, quam quid merito eius fieri posset, aestimaturum, filium atque obsides ei remissurum. beneficia gratuita esse populi Romani; pretium eorum malle relinquere in accipientium animis quam praesens exigere. legati tres nominati, T. Quinctius Flamininus, C. Licinius Nerua, M. Caninius Rebilus, qui obsides in Thraciam reducerent; et Thracibus munera data in singulos binum milium aeris. Bithys cum ceteris obsidibus a Carseolis accersitus ad patrem cum legatis missus. naues regiae captae de Macedonibus inuisitatae ante magnitudinis in campo Martio subductae sunt.

43. Haerente adhuc non in animis modo, sed paene in oculis memoria Macedonici triumphi L. Anicius Quirinalibus triumphauit de rege Gentio Illyriisque. similia omnia magis uisa hominibus quam paria: minor ipse imperator, et nobilitate Anicius cum Aemilio et iure imperii praetor cum consule conlatus; non Gentius Perseo, non Illyrii Macedonibus, non spolia spoliis, non pecunia pecuniae, non dona donis conparari poterant. itaque sicut praefulgebat huic triumphus recens, ita apparebat ipsum per se intuentibus nequaquam esse contemnendum. perdomuerat intra paucos dies terra marique ferocem, locis munimentisque fretam gentem Illyriorum; regem regiaeque omnes stirpis ceperat. transtulit in triumpho multa militaria signa spoliaque alia et supellectilem regiam, auri pondo uiginti et septem, argenti decem et nouem pondo, denarium decem tria milia et centum uiginti milia Illyrici argenti. ante currum ducti Gentius rex cum coniuge et liberis et Carauantius, frater regis, et aliquot nobiles Illyrii. de praeda militibus in singulos quadragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex equiti, sociis nominis Latini quantum ciuibus, et sociis naualibus dedit quantum militibus. laetior hunc triumphum est secutus miles, multisque dux ipse carminibus celebratus. sestertium ducentiens ex ea praeda redactum esse auctor est Antias, praeter aurum argentumque, quod in aerarium sit latum; quod quia unde redigi potuerit non apparebat, auctorem pro re posui. rex Gentius cum liberis et coniuge et fratre Spoletium in custodiam ex senatus consulto ductus, ceteri captiui Romae in carcerem coniecti; recusantibusque custodiam Spoletinis Iguuium reges traducti. relicum ex Illyrico praedae ducenti uiginti lembi erant; de Gentio rege captos eos Corcyraeis et Apolloniatibus et Dyrrhachinis Q. Cassius ex senatus consulto tribuit.

44. Consules eo anno agro tantum Ligurum populato, cum hostes exercitus numquam eduxissent, nulla re memorabili gesta Romam ad magistratus subrogandos redierunt et primo comitiali die consules crearunt M. Claudium Marcellum, C. Sulpicium Gallum, deinde praetores postero die L. Iulium, L. Apuleium Saturninum, A. Licinium Neruam, P. Rutilium Caluum, P. Quinctilium Uarum, M. Fonteium. his praetoribus duae urbanae prouinciae sunt decretae, duae Hispaniae, Sicilia ac Sardinia.

Intercalatum eo anno; postridie Terminalia <kal.> intercalariae fuerunt. augur eo anno mortuus est C. Claudius; in eius locum augures legerunt T. Quinctium Flamininum. et flamen Quirinalis mortuus Q. Fabius Pictor.

Eo anno rex Prusia uenit Romam cum filio Nicomede. is magno comitatu urbem ingressus ad forum a porta tribunalque <Q.> Cassi praetoris perrexit concursuque undique facto deos, qui urbem Romam incolerent, senatumque et populum Romanum salutatum se dixit uenisse et gratulatum, quod Persea Gentiumque reges uicissent, Macedonibusque et Illyriis in dicionem redactis auxissent imperium. cum praetor senatum ei, si uellet, eo die daturum dixisset, biduum petit, quo templa deum urbemque et hospites amicosque uiseret. datus, qui circumduceret eum, <L.> Cornelius Scipio quaestor, qui et Capuam ei obuiam missus fuerat; et aedes, quae ipsum comitesque eius benigne reciperent, conductae. tertio post die senatum adit; gratulatus uictoriam est; merita sua in eo bello commemorauit; petiit, ut uotum sibi soluere, Romae in Capitolio decem maiores hostias et Praeneste unam Fortunae, liceret— ea uota pro uictoria populi Romani esse—, et ut societas secum renouaretur agerque sibi de rege Antiocho captus, quem nulli datum <a> populo Romano Galli possiderent, daretur. filium postremo Nicomedem senatui commendauit. omnium, qui in Macedonia imperatores fuerant, fauore est adiutus. itaque cetera, quae petebat, concessa; de agro responsum est legatos ad rem inspiciendam missuros; <si> is ager populi Romani fuisset nec cuiquam datus esset, dignissimum eo dono Prusiam habituros esse: si autem Antiochi non fuisse et eo ne populi quidem Romani factum appareret aut datum Gallis esse, ignoscere Prusiam debere, si ex nullius iniuria quidquam ei datum uellet populus Romanus. ne cui detur quidem, gratum esse donum posse, quod eum, qui det, ubi uelit, ablaturum esse sciat. filii Nicomedis commendationem accipere. quanta cura regum amicorum liberos tueatur populus Romanus, documento Ptolemaeum, Aegypti regem, esse. cum hoc responso Prusias est dimissus. munera ei ex * * sestertiis iussa dari et uasorum argenteorum pondo quinquaginta. et filio regis Nicomedi ex ea summa munera dari censuerunt, ex qua Masgabae, filio regis Masinissae, data essent; et ut uictimae aliaque, quae ad sacrificium pertinerent, seu Romae seu Praeneste immolare uellet, regi ex publico sicut magistratibus Romanis praeberentur; et ut ex classe, quae Brundisi esset, naues longae uiginti adsignarentur, quibus uteretur; donec ad classem dono datam ei rex peruenisset, L. Cornelius Scipio ne ab eo abscederet sumptumque ipsi et comitibus praeberet, donec nauem conscendisset. mire laetum ea benignitate in se populi Romani regem fuisse ferunt; munera sibi ipsi emi non sisse, filium iussisse donum populi Romani accipere. haec de Prusia nostri scriptores. Polybius eum regem indignum maiestate nominis tanti tradit; pilleatum, capite raso, obuiam <ire> legatis solitum libertumque se populi Romani ferre: ideo insignia ordinis eius gerere; Romae quoque, cum ueniret in curiam, summisisse se et osculo limen curiae contigisse et deos seruatores suos senatum appellasse aliamque orationem non tam honorificam audientibus quam sibi deformem habuisse. moratus circa urbem triginta haud amplius dies in regnum est profectus, actumque in Asia bellum inter Eumenen et Gallos in . . . .it.