Livius – Ab Urbe Condita L. XLV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

6. Ceterum tanto facinore in unicum relictum amicum admisso, per tot casus expertum proditumque, quia non prodiderat, omnium ab se abalienauit animos. pro se quisque transire ad Romanos; fugaeque consilium capere solum prope relictum coegerunt; Oroandem <deni>que Cretensem, cui nota Threciae ora erat, quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat, ut se sublatum <in> lembum ad Cotym deueheret. Demetrium est portus in promunturio quodam Samothracae; ibi lembus stabat. sub occasum solis deferuntur, quae ad usum necessaria erant; defertur et pecunia, quanta clam deferri poterat. rex ipse nocte media cum tribus consciis fugae <per> posticum aedium in propincum cubiculo hortum atque inde maceriam aegre transgressus ad mare peruenit. Oroandes tantum <moratus>, dum pecunia deferretur, primis tenebris soluerat nauem ac per altum Cretam petebat. postquam in portu nauis non inuenta est, uagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum obscurum delituit. pueri regii apud Macedonas uocabantur principum liberi ad ministerium electi regis; ea cohors persecuta regem fugientem ne tum quidem abscedebat, donec iussu Cn. Octaui pronuntiatum est per praeconem regios pueros Macedonasque alios, qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia seruaturos, <quae> aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent. ad hanc uocem transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. Postumium tribunum militum. liberos quoque paruos regios Ion Thessalonicensis Octauio tradidit, nec quisquam praeter Philippum, maximum natu e filiis, cum rege relictus. tum sese filiumque Octauio tradidit, fortunam deosque, quorum <in> templo erat, nulla ope supplicem iuuantis accusans. in praetoriam nauem inponi iussus, eodem et pecunia, quae superfuit, delata est; extemploque classis Amphipolim repetit. inde Octauius regem in castra ad consulem misit praemissis litteris, ut in potestate eum esse et adduci sciret.

7. Secundam eam Paulus, sicut erat, uictoriam ratus uictimas cecidit eo nuntio, et consilio aduocato <litteras> praetoris cum recitasset, Q. Aelium Tuberonem obuiam regi misit, ceteros manere in praetorio frequentis iussit. non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. patrum aetate Syphax rex captus in castra Romana adductus erat; praeterquam quod nec sua nec gentis fama conparandus, ~tunc quod accessio Punici belli fuerat, sicut Gentius Macedonici: Perseus caput belli erat, nec ipsius tantum patris auique <ceterorumque>, quos sanguine et genere contingebat, fama conspectum eum efficiebat, sed effulgebant Philippus ac magnus Alexander, qui summum inperium in orbe terrarum Macedonum fecerant. pullo amictu <cum> filio Perseus ingressus est castra nullo suorum alio comite, qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret. progredi prae turba occurrentium ad spectaculum non poterat, donec a consule lictores missi sunt, qui summoto iter ad praetorium facerent. consurrexit consul et. iussis sedere aliis progressusque paulum introeunti regi dextram porrexit summittentemque se ad pedes sustulit nec attingere genua passus introductum in tabernaculum aduersus aduocatos in consilium considere iussit.

8. Prima percontatio fuit, qua subactus iniuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret? cum responsum expectantibus cunctis terram intuens diu tacitus fleret, rursus consul: ‘si iuuenis regnum accepisses, minus equidem mirarer ignorasse te, quam grauis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus; nunc uero, cum et bello patris tui, quod nobiscum gessit, interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide aduersus eum coluimus, meminisses, <quod fuit> consilium, quorum et uim <in> bello et fidem in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam pacem malle?’ nec interrogatus nec accusatus cum responderet, ‘utcumque tamen haec, siue errore humano seu casu seu necessitate inciderunt, bonum animum habe. multorum regum populorum<que> casibus cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet.’ haec Graeco sermone Perseo; Latine deinde suis ‘exemplum insigne cernitis’ inquit ‘mutationis rerum humanarum. uobis hoc praecipue dico, iuuenes. ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac uiolenter consulere decet nec praesenti credere fortunae, cum, quid uesper ferat, incertum sit. is demum uir erit, cuius animum neque prosperae <res> flatu suo efferent nec aduersae infringent.’ consilio dimisso tuendi cura regis Q. Aelio mandatur. eo die et inuitatus ad consulem Perseus et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat. exercitus deinde in hiberna dimissus est.

9. Maximam partem copiarum Amphipolis, reliquas propinquae urbes acceperunt.

Hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit idemque finis incluti per Europae plerumque atque Asiam omnem regni. uicensimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant. Perseus Q. Fuluio <L.> Manlio consulibus regnum accepit, a senatu rex est appellatus M. Iunio A. Manlio consulibus; regnauit undecim annos. Macedonum <gens> obscura admodum fama usque ad Philippum, Amyntae filium, fuit; inde ac per eum crescere cum coepisset, Europae se tamen finibus continuit, Graeciam omnem et partem Threciae atque Illyrici amplexa. superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus Alexander regnauit, primum omnia, qua Persarum prope inmenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit; Arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultumos finis rubrum mare amplectitur, peragrauit. tum maximum in terris Macedonum regnum nomenque; inde morte Alexandri distractum <in> multa regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis uiribus a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit.

10. Victoriae Romanae fama cum peruasisset in Asiam, Antenor, qui cum classe lemborum ad Phanas stabat, Cassandriam inde traiecit. C. Popilius, qui Deli in praesidio nauibus Macedoniam petentibus erat, postquam debellatum in Macedonia et statione summotos hostium lembos audiuit, dimissis et ipse Attali nauibus ad susceptam legationem peragendam nauigare Aegyptum pergit, ut prius occurrere Antiocho posset, quam ad Alexandreae moenia accederet. cum praeterueherentur Asiam legati et Loryma uenissent, qui portus uiginti paulo amplius milia ab Rhodo abest, ex aduerso urbi ipsi positus, principes Rhodiorum occurrunt—iam enim eo quoque uictoriae fama perlata erat—orantes, ut Rhodum deueherentur: pertinere id ad famam salutemque ciuitatis, noscere ipsos omnia, quae acta essent <quae>que agerentur Rhodi, et conperta per se, non uolgata fama Romam referre. diu negantes perpulerunt, ut moram nauigationis breuem pro salute sociae urbis paterentur. postquam Rhodum uentum est, in contionem quoque eos iidem precibus pertraxerunt. aduentus legatorum auxit potius timorem ciuitati quam minuit; omnia enim Popilius, quae singuli uniuersique eo bello hostiliter dixerant fecerantque, rettulit, et uir asper ingenio augebat atrocitatem eorum, quae dicerentur, uoltu truci et accusatoria uoce, ut, cum propriae simultatis nulla causa cum ciuitate ei esset, ex unius senatoris Romani acerbitate, qualis in se uniuersi senatus animus esset, coniectarent. C. Decimi moderatio<r oratio> fuit, qui in plerisque eorum, quae commemorata a Popilio essent, culpam non penes populum, sed penes paucos concitores uolgi esse dixit: eos, uenalem linguam habentis, decreta plena regiae adsentationis fecisse et eas legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus puderet quam paeniteret. quae omnia, si sana mens populo foret, in capita noxiorum uersura. cum magno adsensu auditus est, non magis eo, quod multitudinem noxa leuabat, quam quod culpam in auctores uerterat. itaque cum principes Rhodiorum Romanis responderent, nequaquam tam grata oratio eorum fuit, qui, quae Popilius obiecerat, diluere utcumque conati sunt, quam eorum, qui Decimio in auctoribus ad piaculum noxae obiciendis adsensi sunt. decretum igitur extemplo, ut, qui pro Perseo aduersus Romanos dixisse quid aut fecisse conuincerentur, capitis condemnarentur. excesserant urbe sub aduentum Romanorum quidam, alii mortem sibi consciuerunt. legati non ultra quam quinque dies Rhodi morati Alexandream proficiscuntur. nec eo segnius iudicia ex decreto coram iis facto Rhodii exercebant; quam perseuerantiam in exequenda re tam Decimi lenitas quam <Popili effecerat asperitas>.