Livius – Ab Urbe Condita L. XLV
1. Victoriae nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum uenissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam inuenerunt. quarto post die, quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula peruasit pugnatum in Macedonia et deuictum regem esse; dein fremitus increuit; postremo clamor plausus<que> uelut certo nuntio uictoriae allato est exortus. mirari magistratus et quaerere auctorem repentinae laetitiae; qui postquam nullus erat, euanuit quidem tamquam certae rei gaudium, omen tamen laetum insidebat animis. quod postquam ueris nuntiis Fabi Lentulique et Metelli aduentu firmatum est, cum uictoria ipsa, tum augurio animorum suorum laetabantur. et altera traditur circensis turbae non minus similis ueri laetitia. ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia uenire diceret, laureatas litteras <reddidisse> dicitur. quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reueheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit. quibus conspectis repente inmemor spectaculi populus in medium decurrit. eo senatum consul uocauit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiauit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse; Macedonum exercitum caesum fusumque; regem cum paucis fugisse; ciuitates omnes Macedoniae in dicionem populi Romani uenisse. his auditis clamor cum ingenti plausu ortus; ludis relictis domos magna pars hominum ad coniuges liberos<que> laetum nuntium portabant. tertius decimus dies erat ab eo, quo in Macedonia pugnatum est.
2. Postero die senatus in curia habitus, supplicationesque decretae et senatus consultum factum est, ut consul, quos praeter milites sociosque nauales coniuratos haberet, dimitteret: de militibus sociisque naualibus dimittendis referretur, cum legati ab L. Aemilio consule, a quibus praemissus tabellarius esset, <uenissent>. ante diem sextum kal. Octobres hora fere secunda legati urbem ingressi sunt; ingentem secum occurrentium, quacumque ibant, prosequentiumque trahentes turbam in forum perrexerunt. senatus forte in curia erat; eo legatos consul introduxit. ibi tantum temporis retenti, dum exponerent, quantae regiae <copiae> peditum equitumque fuissent, quot milia ex iis caesa, quot capta forent, quam paucorum militum iactura tanta hostium strages facta, quam praeceps rex fugisset; existimari Samothraciam petiturum; paratam classem ad persequendum esse, neque terra neque mari elabi posse. eadem haec paulo post in contionem traducti exposuerunt; renouataque laetitia, cum consul edixisset, ut omnes aedes sacrae aperirentur, pro se quisque ex contione ad gratias agendas ire dis, ingentique turba non uirorum modo sed etiam feminarum conpleri tota urbe deorum immortalium templa. senatus reuocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Aemilio consule in quinque dies circa omnia puluinaria decreuit hostiisque maioribus sacrificari iussit. naues, quae in Tiberi paratae instructaeque stabant, ut, si res posceret, in Macedoniam mitterentur, subduci et in naualibus conlocari, socios naualis dato annuo stipendio dimitti et cum iis omnes, qui in consulis uerba iurauerant; et quod militum Corcyrae, Brundisi, ad mare superum aut in agro Larinati esset—omnibus his locis dispositus exercitus fuerat, cum quo, si res posceret, C. Licinius collegae ferret opem—, hos omnes milites dimitti placuit. supplicatio pro contione populo indicta est ex ante diem quintum idus Octobres cum eo die in quinque dies.
3. Ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerua et P. Decius, nuntiarunt exercitum Illyriorum caesum, Gentium regem captum, in dicione populi Romani et. Illyricum esse. ob eas res gestas ductu auspicioque L. Anici praetoris senatus in triduum supplicationes decreuit. indictae a consule sunt in ante <diem> quartum et tertium et pridie idus Nouembres.
Tradidere quidam legatos Rhodios nondum <di>missos post uictoriam nuntiatam uelut ad ludibrium stolidae superbiae in senatum uocatos esse; ibi Agepolim, principem eorum, ita locutum: missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, quod id bellum graue atque incommodum Graeciae omni, sumptuosum ac damnosum ipsis Romanis esset. fortunam populi Romani bene fecisse, quod finito aliter bello gratulandi sibi de uictoria egregia Romanis opportunitatem dedisset. haec ab Rhodio dicta. responsum ab senatu esse: Rhodios nec utilitatium Graeciae cura neque inpensarum populi Romani, sed pro Perseo legationem eam misisse. nam si ea fuisset cura, quae simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium Graecas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armorum terreret; tum nullam pacis ab Rhodiis mentionem factam. postquam superatos saltus transgressosque in Macedoniam Romanos audissent et inclusum teneri Persea, tunc Rhodios legationem misisse, non ad ullam aliam rem quam ad Persea ex inminenti periculo eripiendum. cum hoc responso legatos dimissos.
4. Per eosdem dies et M. Marcellus, ex prouincia Hispania decedens Marcolica nobili urbe capta, decem pondo auri et argenti ad summam sestertii deciens <in> aerarium rettulit.
Paulus Aemilius consul cum castra, ut supra dictum est, ad Siras terrae Odomanticae haberet, litterae ab rege Perseo per ignobiles tres legatos <ei allatae sunt. quos cum flentes ac sordidatos> cerneret, et ipse inlacrimasse dicitur sorti humanae, quod, qui paulo ante non contentus regno Macedoniae Dardanos Illyriosque oppugnasset, Bastarnarum <ac>ciuisset auxilia, is tum amisso exercitu, extorris regno, in paruam insulam conpulsus, supplex, fani religione, non uiribus suis tutus esset. sed postquam regem Persea consuli Paulo salutem legit, miserationem omnem stultitia ignorantis fortunam suam exemit. itaque, quamquam in reliqua parte litterarum minime regiae preces erant, tamen sine responso ac sine litteris ea legatio dimissa est. sensit Perseus, cuius nominis obliuiscendum uicto esset; itaque alterae litterae cum priuati nominis titulo missae et petiere et impetrauere, ut aliqui ad eum mitterentur, cum quibus loqui de statu et condicione suae fortunae posset. missi sunt tres legati, P. Lentulus, A. Postumius Albinus, A. Antonius. nihil ea legatione perfectum est, Perseo regium nomen omni ui amplectente, Paulo, ut se suaque omnia in fidem et clementiam populi Romani permitteret, tendente.
5. <quae> dum aguntur, classis Cn. Octaui Samothracam est adpulsa. is quoque praesenti admoto terrore modo minis, modo spe perlicere, ut se traderet, <cum> conaretur, adiuuit in hoc eum res seu casu contracta seu consilio. L. Atilius, inlustris adulescens, cum in contione esse populum Samothracum animum aduertisset, a magistratibus petit, ut sibi paucis adloquendi populi potestatem facerent. permisso ‘utrum nos, hospites Samothraces, uere accepimus an falso sacram hanc insulam et augusti totam atque inuiolati soli esse?’ cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, ‘cur igitur’ inquit ‘polluit eam homicida, sanguine regis Eumenis uiolauit, et, cum omnis praefatio <sacro>rum eos, quibus non sint purae manus, sacris arceat, uos penetralia uestra contaminari cruento latronis corpore sinetis?’ nobilis fama erat apud omnes Graeciae ciuitates Eumenis regis per Euandrum Delphis prope perpetrata caedes. itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan, qui summus magistratus apud eos erat—regem ipsi appellant—, ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui caedis Euandrum Cretensem; esse autem iudicia apud sese more maiorum conparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur; si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, ueniret ad causam dicendam; si committere se iudicio non auderet, liberaret religione templum ac sibimet ipse consuleret. Perseus seuocato Euandro iudicium subeundi nullo pacto <aucto>r esse: nec causa nec gratia parem fore. suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi facinoris protraheret. reliqui quid esse, nisi ut fortiter moriatur? nihil palam abnuere Euander; sed cum ueneno se malle mori quam ferro dixisset, occulte fugam parabat. quod cum renuntiatum regi esset, metuens, ne tamquam a se subtracto poenae reo iram Samothracum in se conuerteret, interfici Euandrum iussit. qua perpetrata temere caede subit extemplo animum, in se nimirum receptam labem, quae Euandri fuisset; ab illo Delphis uolneratum Eumenen, ab se Samothracae Euandrum occisum; ita duo sanctissima in terris templa se uno auctore sanguine humano uiolata. huius rei crimen corrupto pecunia Theonda auertit, ut renuntiaret populo Euandrum sibi ipsum mortem conscisse.