Livius – Ab Urbe Condita L. XLV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
36. His incitatis cum in Capitolio rogationem eam Ti. Sempronius tribunus plebis ferret et priuatis <de> lege dicendi locus esset <et> ad suadendum, ut in re minime dubia, haud quisquam procederet, Ser. Galba repente processit et a tribunis postulauit, ut, quoniam hora iam octaua diei esset, nec satis temporis ad demonstrandum haberet, cur L. Aemilium non iuberent triumphare, in posterum diem differrent et mane eam rem agerent: integro sibi die ad causam eam orandam opus esse. cum tribuni dicere eo die, si quid uellet, iuberent, in noctem rem dicendo extraxit referendo admonendoque exacta acerbe munia militiae; plus laboris, plus periculi, quam desiderasset res, iniunctum; contra in praemiis, in honoribus omnia artata; militiamque, si talibus succedat ducibus, horridiorem asperiorem<que> bellantibus, eandem uictoribus inopem atque inhonoratam futuram. Macedonas in meliore fortuna quam milites Romanos esse. si frequentes postero die ad legem antiquandam adessent, intellecturos potentis uiros non omnia in ducis, aliquid et in militum manu esse. his uocibus incitati postero die milites tanta frequentia Capitolium conpleuerunt, ut aditus nulli praeterea ad suffragium ferendum esset. intro uocatae primae tribus cum antiquarent, concursus in Capitolium principum ciuitatis factus est, indignum facinus esse clamitantium L. Paulum tanti belli uictorem despoliari triumpho: obnoxios imperatores tradi licentiae atque auaritiae militari. iam nunc nimis saepe per ambitionem peccari; quid, si domini milites imperatoribus imponantur? in Galbam pro se quisque probra ingerere. tandem hoc tumultu sedato M. Seruilius, qui consul et magister equitum fuerat, ut de integro eam <rem> agerent ab tribunis petere, dicendique sibi ad populum potestatem facerent. tribuni cum ad deliberandum secessissent, uicti auctoritatibus principum de integro agere coeperunt reuocaturosque se easdem tribus pronuntiarunt, si M. Seruilius aliique priuati, qui dicere uellent, dixissent.

37. <Tum Seruilius:> ‘quantus imperator L. Aemilius fuerit, Quirites, si ex alia re nulla aestimari posset, uel hoc satis erat, quod, cum tam seditiosos et leues milites, tam nobilem, tam temerarium, tam eloquentem ad instigandam multitudinem inimicum in castris haberet, nullam in exercitu seditionem habuit. eadem seueritas imperii, quam nunc oderunt, tum eos continuit. itaque antiqua disciplina habiti <neque dixerunt seditiose quicquam> neque fecerunt. Seruius quidem Galba, si in L. Paulo accusando tirocinium ponere et documentum eloquentiae dare uoluit, non triumphum inpedire debuit, quem, si nihil aliud, senatus iustum esse iudicauerat, sed postero die quam triumphatum esset, priuatum eum <cum> uisurus esset, nomen deferret et legibus interrogaret; aut serius paulo, cum primum magistratum ipse cepisset, diem diceret inimico <et> eum ad populum accusaret. ita et pretium recte facti triumphum haberet L. Paulus pro egregie bello gesto et poenam, si quid et uetere gloria sua et noua indignum fecisset. sed uidelicet, cui <nullum> crimen, nullum probrum dicere poterat, eius obtrectare laudes uoluit. diem integrum hesterno die <ad> accusandum L. Paulum petit: quattuor horas, quantum supererat diei, dicendo absumpsit. quis umquam tam nocens reus fuit, cuius uitia uitae tot horis expromi non possent? quid interim obiecit, quod L. Paulus, si causam dicat, negatum uelit? duas mihi aliquis contiones parumper faciat, unam militum Macedonicorum, puram alteram et integrioris iudicii a fauore et odio, uniuersi populi Romani; apud contionem togatam et urbanam prius reus agatur. quid apud Quirites Romanos, Ser. Galba, diceres? illa enim tibi tota abscisa oratio esset “in statione seuerius et intentius stetisti; uigiliae acerbius et diligentius circumitae sunt; operis plus quam antea fecisti, cum ipse imperator ut exactor circumiret; eodem die et iter fecisti et in aciem ex itinere exi<sti; ne> uictorem quidem te adquiescere passus est; statim ad persequendos hostes duxit. cum te praeda partienda locupletem facere posset, pecuniam regiam translaturus in triumpho est et in aerarium laturus.” haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum auaritiae suae inseruitum censent, ita apud populum Romanum nihil ualuissent, qui, ut uetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae seueritate imperii uictoriae partae, proxumo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit. itaque <apparuisset neque> accusatorem hiscere potuisse et superuacaneam defensionem Pauli fuisse. transeatur ad alteram contionem; nec Quirites uos, sed milites uideor appellaturus, si nomen hoc saltem ruborem incutere et uerecundiam aliquam imperatoris uiolandi adferre possit.’

38. ‘Equidem ipse aliter adfectus animo sum, qui apud exercitum mihi loqui uidear, quam paulo ante eram, cum ad plebem urbanam spectabat oratio. quid autem dicitis, milites? aliquis est Romae, praeter Persea, qui triumphari de Macedonibus nolit: et eum non isdem manibus discerpitis, quibus Macedonas uicistis? uincere uos prohibuisset, si potuisset, qui triumphantis urbem inire prohibet. erratis, milites, si triumphum imperatoris tantum et non militum quoque et uniuersi populi Romani esse decus censetis. non unius in hoc Pauli * * * . multi etiam, qui ab senatu non inpetrarunt triumphum, in monte Albano triumpharunt; nemo L. Paulo magis eripere decus perfecti belli Macedonici potest quam C. Lutatio primi Punici belli, quam P. Cornelio secundi, * * * quam illi, qui triumphauerant; nec L. Paulum minorem aut maiorem imperatorem triumphus faciet—, militum magis in hoc uniuersi<que> populi Romani fama agitur, primum ne inuidiae et ingrati animi aduersus clarissimum quemque ciuem opinionem habeat et imitari in hoc populum Atheniensem lacerantem inuidia principes suos uideatur. satis peccatum in Camillo a maioribus uestris est, quem tamen ante receptam per eum a Gallis urbem uiolarunt; satis nuper <a> uobis in P. Africano. Literni domicilium et sedem fuisse domitoris Africae, Literni sepulcrum ostendi erubescamus. gloria sit par illis uiris L. Paulus, iniuria uestra <ne> exaequetur. haec igitur primum infamia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros. quis enim aut Africani aut Pauli similis esse <in tam> ingrata et inimica bonis ciuitate uelit? si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphus non communem nominis Romani gloriam habet? tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi Romani dicuntur? quemadmodum non de Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibusque et Macedonibus. triumphi acti sunt, sic non M’. Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani triumpharunt. militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cient<es> suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt. si quando non deportati ex prouincia milites ad triumphum sunt, fremunt; et tamen tum quoque se absentis, quod suis manibus parta uictoria sit, triumphare credunt. si quis uos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et non statim confecta prouincia dimissi sitis, quid Romam frequentes sub signis ueneritis, quid moremini hic et non diuersi domos quisque abeatis uestras, quid aliud respondeatis, quam uos triumphantis uideri uelle? uos certe uictores conspici uelle debebatis.

39. Triumphatum nuper de Philippo, patre huius, et de Antiocho est; ambo regnabant, cum de iis triumphatum est. de Perseo capto, in urbem cum liberis adducto non triumphabitur? quodsi in curru scandentis Capitolium, auratos purpuratosque, ex inferiore loco L. Paulus in turba togatorum unus priuatus interroget “L. Anici, Cn. Octaui, utrum uos digniores triumpho esse an me censetis?” curru ei cessuri et prae pudore uidentur insignia ipsi sua tradituri. et uos Gentium quam Persea duci in triumpho mauoltis, Quirites, et de accessione potius belli quam de bello triumphari? et legiones ex Illyrico laureatae urbem inibunt et nauales socii: Macedonicae legiones suo abrogato triumphos alienos spectabunt? quid deinde tam opima praeda, tam opulentae uictoriae spoliis fiet? quonam abdentur illa tot milia armorum detracta corporibus hostium? an in Macedoniam remittentur? quo signa aurea, marmorea, eburnea, tabulae pictae, textilia, tantum argenti caelati, tantum auri, tanta pecunia regia? an noctu tamquam furtiua in aerarium deportabuntur? quid? illud spectaculum maximum, nobilissimus opulentissimus<que> rex captus, ubi uictori populo ostendetur? quos Syphax rex captus, accessio Punici belli, concursus fecerit, plerique meminimus. Perseus rex captus, Philippus et Alexander, filii regis, tanta nomina, subtrahentur ciuitatis oculis? ipsum L. Paulum, bis consulem, domitorem Graeciae, omnium oculi conspicere urbem curru ingredientem auent; ad hoc fecimus consulem, ut bellum per quadriennium ingenti etiam pudore nostro tractum perficeret. cui sortito prouinciam, cui proficiscenti praesagientibus animis uictoriam triumphumque destinauimus, ei uictori triumphum negaturi <sumus?> et quidem non tantum <eum>, sed deos etiam suo honore fraudaturi? dis quoque enim, non solum hominibus, debetur triumphus. maiores uestri omnium magnarum rerum et principia exorsi a dis sunt et finem statuerunt. consul proficiscens praetorue paludatis lictoribus in prouinciam et ad bellum uota in Capitolio nuncupat: uictor perpetrato <bello> eodem in Capitolium triumphans ad eosdem deos, quibus uota nuncupauit, merita dona portans redit. pars non minima triumphi est uictimae praecedentes, ut appareat dis grates agentem imperatorem ob rem publicam bene gestam redire. omnis illas uictimas, quas ~traducendo in triumpho uindicauit, ~alias alios dente mactati. quid? illae epulae senatus, quae nec priuato loco nec publico profano, sed in Capitolio eduntur, utrum hominum uoluptatis causa an deorum * * * hominumque auctore Seruio Galba turbaturi estis? L. Pauli triumpho portae claudentur? rex Macedonum Perseus cum liberis et turba alia captiuorum, spolia Macedonum, <in> circo Flaminio relinquentur? L. Paulus priuatus tamquam rure rediens a porta domum ibit? ~et tu, centurio, miles, quibus ab imperatore Paulo donatus decreuit potius quam Seruius Galba fabulentur audis et hoc dicere me potius quam illum audi. ille nihil praeterquam loqui, et <id> ipsum maledice ac maligne, didicit: ego ter et uiciens cum hoste ex prouocatione pugnaui; ex omnibus, cum quibus manum conserui, spolia rettuli; insigne corpus honestis cicatricibus, omnibus aduerso corpore exceptis, habeo.’ nudasse deinde se dicitur et, quo quaeque bello uolnera accepta essent, rettulisse. quae dum ostentat, adapertis forte, quae uelanda erant, tumor inguinum proximis risum mouit. tum ‘hoc quoque, quod ridetis’, inquit ‘in equo dies noctesque persedendo habeo, nec magis me eius quam cicatricum harum pudet paenitetque, quando numquam mihi impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiaeque fuit. ego hoc ferro saepe uexatum corpus uetus miles adulescentibus militibus ostendi: Galba nitens et integrum denudet. reuocate, si uidetur, tribuni, ad suffragium tribus; ego ad uos, milites, * * * *

40. <Sum>mam omnis captiui auri argentique translati <sestertium> milliens ducenties fuisse Ualerius Antias tradit; qua haud dubie maior aliquanto summa ex numero plaustorum ponderibusque auri, argenti generatim ab ipso scriptis efficitur. alterum tantum aut in bellum proxumum absumptum aut in fuga, cum Samothracen peteret, dissipatum tradunt; eoque id mirabilius erat, quod tantum pecuniae intra triginta annos post bellum Philippi cum Romanis partim ex fructu metallorum, partim ex uectigalibus aliis coaceruatum fuerat. itaque admodum inops pecuniae Philippus, Perseus contra praediues bellare cum Romanis coepit. ipse postremo Paulus in curru, magnam cum dignitate alia corporis, tum senecta ipsa maiestatem prae se ferens; <post> currum inter alios inlustres uiros fili duo, <Q.> Maximus et P. Scipio; deinde equites turmatim et cohortes peditum suis quaeque ordinibus. pediti in singulos dati centeni <denarii>, duplex <centurioni, triplex> equiti. <alterum> tantum pediti daturum fuisse credunt et pro rata aliis, si aut in suffragio honori eius fauissent, aut benigne hac ipsa summa <pro>nuntiata <ac>clamassent. sed non Perseus tantum per illos dies documentum humanorum casuum fuit, in catenis ante currum uictoris ducis per urbem hostium ductus, sed etiam uictor Paulus, auro purpuraque fulgens. nam duobus e filiis, quos duobus datis in adoptionem solos nominis, sacrorum familiaeque heredes retinuerat domi, minor, <duodecim> ferme annos natus, quinque diebus ante triumphum, maior, quattuordecim annorum, triduo post triumphum decessit; quos praetextatos curru uehi cum patre, sibi ipsos similis destinantis triumphos, oportuerat. paucis post diebus data a M. Antonio tribuno plebis contione, cum de suis rebus gestis more ceterorum imperatorum edissereret, memorabilis eius oratio et digna Romano principe fuit.