Livius – Ab Urbe Condita L. XLV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
26. Dum haec ibi, alia in Macedonia, alia Romae <in Asia> geruntur, interim <in> Illyrico L. Anicius rege Gentio, sicut ante dictum est, in potestatem redacto Scodrae, quae regia fuerat, praesidio inposito Gabinium praefecit, Rhizoni et Olcinio, urbibus opportunis, C. Licinium. praepositis his Illyrico, reliquo exercitu in Epirum est profectus. ubi prima Phanote ei dedita est omni multitudine cum infulis obuiam effusa. hinc praesidio inposito in Molossidem transgressus, cuius omnibus oppidis praeter Passaronem et Tecmonem et Phylacen et Horreum receptis primum ad Passaronem ducit. Antinous et Theodotus principes eius ciuitatis erant, insignes et fauore Persei et odio aduersus Romanos, iidem uniuersae genti auctores desciscendi ab Romanis. hi conscientia priuatae noxae, quia ipsis nulla spes ueniae erat, ut communi ruina patriae opprimerentur, clauserunt portas, multitudinem, ut mortem seruituti praeponerent, hortantes. nemo aduersus praepotentis uiros hiscere audebat; tandem Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum maior a Romanis metus timorem a principibus suis uicisset, ‘quae uos rabies’ inquit ‘agitat, qui duorum hominum noxae ciuitatem accessionem facitis? equidem pro patria qui letum oppetissent, saepe fando audiui: <qui> patriam pro se perire aecum censerent, hi primi inuenti sunt. quin aperimus portas et imperium accipimus, quod orbis terrarum accepit?’ haec dicentem cum multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in primam stationem hostium inruperunt atque ibi offerentes se ipsi uolneribus interfecti; urbs dedita est Romanis. simili pertinacia Cephalonis principis clausum Tecmonem ipso interfecto per deditionem recepit. nec Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt. pacata Epiro diuisisque in hiberna copiis per opportunas urbes, regressus ipse in Illyricum Scodrae, quo quinque legati ab Roma uenerant, euocatis ex tota prouincia principibus conuentum habuit. ibi pro tribunali pronuntiauit de sententia consilii senatum populumque Romanum Illyrios esse liberos iubere: praesidia ex omnibus oppidis, arcibus, castellis sese deducturum. non solum liberos, sed etiam inmunes fore Issenses et Taulantios, Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod incolumi Gentio ad Romanos defecissent. Daorsis quoque immunitatem dare, quod relicto Carauantio cum armis ad Romanos transissent. Scodrensibus et Dassarensibus et Selepitanis ceterisque Illyriis uectigal dimidium eius, quod regi pependissent, <inpositum>. inde in tres partes Illyricum diuisit. unam eam fecit, quae supra ~Dictam est, alteram Labeatas omnis, tertiam Agrauonitas et Rhizonitas et Olciniatas accolasque eorum. hac formula dicta in. Illyrico ipse inde Epiri Passaronem in hiberna redit.

27. Dum haec in Illyrico geruntur, Paulus ante aduentum decem legatorum Q. Maximum filium iam ab Roma regressum ad Aeginium et Agassas diripiendas mittit, Agassas, quod, cum Marcio consuli tradidissent urbem petita ultro societate Romana, defecerant rursus ad Persea; Aeginiensium nouum crimen erat: famae de uictoria Romanorum fidem non habentes in quosdam militum urbem ingressos hostiliter saeuierant. ad Aeniorum quoque urbem diripiendam L. Postumium misit, quod pertinacius quam finitumae ciuitates in armis fuerant. autumni fere tempus erat; cuius temporis initio ad circumeundam Graeciam uisendaque, <quae> nobilitata fama maiora auribus accepta sunt, quam oculis noscuntur, uti statuit. praeposito castris C. Sulpicio Galo profectus cum haud magno comitatu, tegentibus latera Scipione filio et Athenaeo, Eumenis regis fratre, per Thessaliam Delphos petit, inclutum oraculum. ubi sacrificio Apollini facto inchoatas in uestibulo columnas, quibus imposituri statuas regis Persei fuerant, suis statuis uictor destinauit. Lebadiae quoque templum Iouis Trophonii adit: ibi cum uidisset os specus, per quod oraculo utentes sciscitatum deos descendunt, sacrificio Ioui Hercynnaeque facto, quorum ibi templum est, Chalcidem ad spectaculum Euripi Euboeaeque, tantae insulae, ponte continenti iunctae descendit. a Chalcide Aulidem traicit, trium milium spatio distantem, portum inclutum statione quondam mille nauium Agamemnoniae classis, Dianaeque templum, ubi nauibus cursum ad Troiam filia uictima aris admota rex ille regum <petiit. inde Oropum> Atticae uentum est, ubi pro deo uates anticus colitur templumque uetustum est fontibus riuisque circa amoenum; Athenas inde, plenas quidem et ipsas uetustae famae, multa tamen uisenda habentis, arcem, portus, muros Piraeum urbi iungentis, naualia, <monumenta> magnorum imperatorum, simulacra deorum hominumque, omni genere et materiae et artium insignia.

28. Sacrificio Mineruae, praesidi arcis, in urbe facto profectus Corinthum altero die peruenit. urbs erat tunc praeclara ante excidium; arx quoque et Isthmus praebuere spectaculum: arx intra moenia in immanem altitudinem edita, scatens fontibus; Isthmus duo maria <ab> occasu et ortu solis finitima artis faucibu<s> dirimens. Sicyonem inde et Argos, nobiles urbes, adit; inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc uestigiis reuolsorum donorum, tum donis diues erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacrauerant deo. inde Lacedaemonem adit, non operum magnificentia, sed disciplina institutisque memorabilem; unde per Megalopolim Olympiam escendit. ubi et alia quidem spectanda ei uisa: Iouem uelut praesentem intuens motus animo est. itaque haud secus, quam si in Capitolio immolaturus esset, sacrificium amplius solito apparari iussit. ita peragrata Graecia, ut nihil eorum, quae quisque Persei bello priuatim aut publice sensisset, inquireret, ne cuius metu sollicitaret animos sociorum, Demetriadem cum <comitatu> reuertit. in itinere sordidata turba Aetolorum occurrit; mirantique et percunctanti, quid esset, defertur quingentos quinquaginta principes ab Lycisco et Tisippo, circumsesso senatu per milites Romanos, missos <ab> A. Baebio, <praefecto> praesidii, interfectos, alios in exilium actos esse, bonaque eorum, qui interfecti essent, et exulum possideri. iussis, qui arguebantur, Amphipoli adesse ipse conuento Cn. Octauio Demetriade, postquam fama accidit traiecisse iam mare decem legatos, omnibus aliis omissis Apolloniam ad eos pergit. quo cum Perseus obuiam Amphipoli omni solutus custodia processisset—id diei iter est—, ipsum quidem benigne <ad>locutus est; ceterum postquam in castra ad Amphipolim uenit, grauiter increpuisse traditur C. Sulpicium, primum quod Persea tam procul a se uagari per prouinciam passus esset, deinde quod adeo indulsisset militibus, ut nudare tegulis muros urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur; referrique tegulas et refici detecta, sicut fuerant, iussit. et Persea quidam cum maiore filio Philippo traditos A. Postumio in custodiam misit; filiam cum minore filio a Samothrace accitos Amphipolim omni liberali cultu habuit.

29. Ipse, ubi dies uenit, quo adesse Amphipoli denos principes ciuitatium iusserat litterasque omnis, quae ubique depositae essent, et pecuniam regiam conferri, cum decem legatis circumfusa omni multitudine Macedonum in tribunali consedit. adsuetis regio imperio tamen noui in<perii> formam terribilem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta omnia oculis auribusque, quae uel socios, nedum hostis uictos terrere possent. silentio per praeconem facto Paulus Latine, quae senatui, quae sibi ex consilii sententia uisa essent, pronuntiauit. ea Cn. Octauius praetor— nam et ipse aderat—interpretata sermone Graeco referebat: omnium primum liberos esse iubere Macedonas, habentis urbes easdem agrosque, utentes legibus suis, annuos creantis magistratus; tributum dimidium eius, quod pependissent regibus, pendere populo Romano. deinde in quattuor regiones diuidi Macedoniam: unam fore et primam partem quod agri inter Strymonem et Nessum sit amnem; accessurum huic parti trans Nessum ad orientem uersum, qua Perseus tenuisset, uicos, castella, oppida, praeter Aenum et Maroneam et Abdera; cis Strymonem autem uergentia ad occasum, Bisalticam omnem cum Heraclea, quam Sinticen appellant. secundam fore regionem, quam ab ortu Strymo amplecteretur amnis, praeter Sinticen, Heracleam et Bisaltas, ab occasuque Axius terminaret fluuius, additis Paeonibus, qui prope Axium flumen ad regionem orientis colerent. tertia pars facta, quam Axius ab oriente, Peneus amnis ab occasu cingunt; ad septentrionem Bora mons obicitur; adiecta huic parti regio Paeoniae, qua ab occasu praeter Axium amnem porrigitur; Edessa quoque et Beroea eodem concesserunt. quarta regio trans Boram montem, una parte confinis Illyrico, altera Epiro. capita regionum, ubi concilia fierent, primae regionis Amphipolim, secundae Thessalonicen, tertiae Pellam, quartae Pelagoniam fecit. eo concilia suae cuiusque regionis indici, pecuniam conferri, ibi magistratus creari iussit. pronuntiauit deinde neque conubium neque commercium agrorum aedificiorumque inter se placere cuiquam extra fines regionis suae esse. metalla quoque auri atque argenti non exerceri, nec. ferri et aeris permitti. uectigal exercentibus dimidium eius inpositum, quod pependissent regi. et sale inuecto uti uetuit. Dardanis repetentibus Paeoniam, quod et sua fuisset et continens esset finibus suis, omnibus dare libertatem pronuntiauit, qui sub regno Persei fuissent. post non impetratam Paeoniam salis commercium dedit; tertiae regioni imperauit, ut Stobos Paeoniae deueherent, pretiumque statuit. naualem materiam et ipsos caedere et alios pati uetuit. regionibus, quae adfines barbaris essent—excepta autem tertia omnes erant—, permisit, ut praesidia armata in finibus extremis haberent.

30. Haec pronuntiata primo die conuentus uarie adfecerunt animos. libertas praeter spem data adrexit et leuatum annuum uectigal; regionatim commercio interruptis ita uideri lacerata <Macedonia>, tamquam animali in artus alterum alterius indigentis distracto: adeo, quanta Macedonia esset, quam diuisui facilis, quam se ipsa quaeque contenta pars esset, Macedones quoque ignorabant. pars prima Bisaltas habet, fortissimos uiros —trans Nessum amnem incolunt et circa Strymonem —, et multas frugum proprietates et metalla et opportunitatem Amphipolis, quae obiecta claudit omnes ab oriente sole in Macedoniam aditus. secunda pars celeberrimas urbes Thessalonicen <et> Cassandream habet, ad hoc Pallenen, fertilem ac frugiferam terram; maritimas quoque opportunitates ei praebent portus ad Toronen ac montem Atho Aeneam<que> et Acanthum, alii <ad Thessaliam> insulamque Euboeam, alii ad Hellespontum opportune uersi. tertia regio nobilis urbes Edessam et Beroeam et Pellam habet et Uettiorum bellicosam gentem, incolas quoque permultos Gallos et Illyrios, inpigros cultores. quartam regionem Eordaei et Lyncestae et Pelagones incolunt; iuncta his Atintania et Tymphaeis et Elimiotis. frigida haec omnis duraque cultu et aspera plaga est; cultorum quoque ingenia terrae similia habet. ferociores eos et accolae barbari faciunt, nunc bello exercentes, nunc in pace miscentes ritus suos. diuisa itaque Macedonia partium usibus separatis, quanta uniuersa <esset>, ostendit.