Livius – Ab Urbe Condita L. XLV
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
31. Macedoniae formula dicta cum leges quoque se daturum ostendisset, Aetoli deinde citati. in qua cognitione magis utra pars Romanis, utra regi fauisset quaesitum est, quam utra fecisset iniuriam aut accepisset; noxa liberati interfectores; exilium pulsis aeque ratum fuit ac mors interfectis; A. Baebius unus est damnatus, quod milites Romanos praebuisset ad ministerium caedis. hic euentus Aetolorum causae in omnibus Graeciae gentibus populisque eorum, qui partis Romanorum fuerant, inflauit ad intolerabilem superbiam animos et obnoxios pedibus eorum subiecit, quos aliqua parte suspicio fauoris in regem contigerat. tria genera principum in ciuitatibus erant, duo, quae adulando aut Romanorum imperium aut amicitiam regum sibi priuatim opes oppressis faciebant ciuitatibus; media una <pars> utrique generi aduersa libertatem leges<que> tuebatur. his <ut maior> apud suos caritas, ita minor ad externos gratia erat. secundis rebus elati Romanorum partis eius fautores soli tum in magistratibus, soli in legationibus erant. hi cum frequentes et ex Peloponneso et ex Boeotia et ex aliis Graeciae conciliis adessent, impleuere aures decem legatorum: non eos tantum, qui se propalam per uanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto fauisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in conciliis aduersus Romanos omnia instruxissent, nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis <aduersarum> partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum, qui nihil praeter imperium Romanorum spectarent. ab his editis nominibus euocati litteris imperatoris ex Aetolia Acarnaniaque et Epiro et Boeotia, qui Romam ad causam dicendam sequerentur; in Achaiam ex decem legatorum numero profecti duo, C. Claudius et Cn. Domitius, ut ipsi edicto euocarent. id duabus de causis factum, una, quod fiduciae plus animorumque esse Achaeis ad non parendum credebant et forsitan etiam in periculo fore Callicraten et ceteros criminum auctores delatoresque; altera, cur praesentes euocarent, causa erat, quod ex aliis gentibus principum litteras deprensas in commentariis regiis habebant, in Achaeis caecum erat crimen nullis eorum litteris inuentis. Aetolis dimissis Acarnanum citata gens. in his nihil nouatum, nisi quod Leucas exempta est Acarnanum concilio. quaerendo deinde latius, qui publice aut priuatim partium regis fuissent, in Asiam quoque cognitionem extendere et ad Antissam in Lesbo insula dirundam <ac> traducendos Methymnam Antissaeos Labeonem miserunt, quod Antenorem, regium praefectum, quo tempore cum lembis circa Lesbum esset uagatus, portu receptum commeatibus iuuissent. duo securi percussi uiri insignes, Andronicus, Andronici filius, Aetolus, quod patrem secutus arma contra populum Romanum tulisset, et Neo Thebanus, quo auctore societatem cum Perseo iunxerant.
32. His rerum externarum cognitionibus interpositis Macedonum rursus aduocatum concilium; pronuntiatum, quod ad statum Macedoniae pertinebat, senatores, quos synhedros uocant, legendos esse, quorum consilio res publica administraretur. nomina deinde sunt recitata principum Macedonum, quos cum liberis maioribus quam quindecim annos natis praecedere in Italiam placeret. id, prima specie saeuom, mox apparuit multitudini Macedonum pro libertate sua esse factum. nominati sunt enim regis amici purpuratique, duces exercituum, praefecti nauium aut praesidiorum, seruire regi humiliter, aliis superbe imperare adsueti; praediuites alii, alii, quos fortuna non aequarent, his sumptibus pares; regius omnibus uictus uestitusque, nulli ciuilis animus, neque legum neque libertatis aequae patiens. omnes igitur, qui in aliquis ministeriis regiis, etiam qui in legationibus fuerant, iussi Macedonia excedere atque in Italiam ire: qui non paruisset imperio, mors denuntiata. leges Macedoniae dedit cum tanta cura, ut non hostibus uictis, sed sociis bene meritis dare uideretur, et quas ne usus quidem longo tempore, qui unus est legum corrector, experiendo argueret. ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante praeparato et in Asiae ciuitates et ad reges missis, qui denuntiarent, et, cum circumiret ipse Graeciae ciuitates, indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli fecit. nam et artificum omnis generis, qui ludicram artem faciebant, ex toto orbe terrarum multitudo et athletarum et nobilium equorum conuenit et legationes cum uictimis et quidquid aliud deorum hominumque causa fieri magnis ludis in Graecia solet, ita factum est, ut non magnificentiam tantum, sed prudentiam in dandis spectaculis, ad quae rudes tum Romani erant, admirarentur. epulae quoque legationibus paratae et opulentia et cura eadem. uulgo dictum ipsius ferebant et conuiuium instruere et ludos parare eiusdem esse, qui uincere bello sciret.
33. Edito ludicro omnis generis. clupeisque aereis in naues inpositis cetera omnis generis arma cumulata <in> ingentem aceruum, precatus Martem, Mineruam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face subdita succendit; deinde circumstantes tribuni militum pro se quisque ignes coniecerunt. notata est in illo conuentu Europae Asiaeque, undique partim ad gratulationem, partim ad spectaculum contracta multitudine, tantis naualibus terrestribusque exercitibus, ea copia rerum, ea uilitas annonae, ut et priuatis et ciuitatibus et gentibus dona data pleraque eius generis sint ab imperatore, non in usum modo praesentem, sed etiam quod domos aueherent. spectaculo fuit ei, quae uenerat, turbae non scaenicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam praeda Macedonica omnis, ut uiseretur, exposita, statuarum tabularumque <et> textilium et uasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent. haec in classem inposita deuehenda Romam Cn. Octauio data. Paulus benigne legatis dimissis transgressus Strymonem mille passuum ab Amphipoli castra posuit; inde profectus Pellam quinto die peruenit. praetergressus urbem, ad Pellaeum, quod uocant, biduum moratus, P. Nasicam et Q. Maximum filium cum parte copiarum ad depopulandos Illyrios, qui Persea iuuerant bello, misit iussos ad Oricum sibi occurrere; ipse Epirum petens quintis decimis castris Passaronem peruenit.
34. Haud procul inde Anici castra aberant. ad quem litteris missis, ne quid ad ea, quae fierent, moueretur; senatum praedam Epiri ciuitatium, quae ad Persea defecissent, exercitui dedisse suo, missis centurionibus in singulas urbes, qui se dicerent ad praesidia deducenda uenisse, ut liberi Epirotae sicut Macedones essent, denos principes ex singulis euocauit ciuitatibus; quibus cum denuntiasset, ut aurum atque argentum in publicum proferretur, per omnes ciuitates cohortes dimisit. ante in ulteriores quam in propiores profecti, ut uno die in omnes perueniretur. edita tribunis centurionibusque erant, quae agerentur. mane omne aurum argentumque conlatum; hora quarta signum ad diripiendas urbes datum est militibus; tantaque praeda fuit, ut in equitem quadringeni denarii, peditibus duceni diuiderentur, centum quinquaginta milia capitum humanorum abducerentur. muri deinde direptarum urbium diruti sunt; ea fuere oppida circa septuaginta. uendita praeda omnis, inde ea summa militi numerata est. Paulus ad mare Oricum descendit nequaquam, ut ratus erat, expletis militum animis, qui, tamquam nullum in Macedonia gessissent bellum, expertis regiae praedae esse indignabantur. Orici cum missas cum Scipione Nasica Maximoque filio copias iuuenisset, exercitu in naues inposito in Italiam traiecit. et post paucos dies Anicius conuentu reliquorum Epirotarum Acarnanumque acto iussisque in Italiam sequi principibus, quorum cognitionem causae <senatui> reseruarat, et ipse nauibus expectatis, quibus usus Macedonicus exercitus erat, in Italiam traiecit.
Cum haec in Macedonia Epiroque gesta sunt, legati, qui cum Attalo ad finiendum bellum inter Gallos et regem Eumenem missi erant, in Asiam peruenerant. indutiis per hiemem factis et Galli domos abierant et rex in hiberna concesserat Pergamum grauique morbo aeger fuerat. uer primum eos domo exciuit iamque Synnada peruenerant et Eumenes ad Sardis undique exercitum contraxerat. ibi Romani cum et Solouettium, ducem Gallorum, ~Synnades adlocutus ettalus cum eis profectus, sed castra Gallorum intrare eum non placuit, ne animi ex disceptatione inritarentur. P. Licinius consularis <cum> regulo Gallorum est locutus rettulitque ferociorem eum deprecando factum, ut mirum uideri possit inter tam opulentos reges, Antiochum Ptolemaeumque, tantum legatorum Romanorum uerba ualuisse, ut extemplo pacem facerent, apud Gallos nullius momenti fuisse.
35. Romam primum reges captiui, Perseus et Gentius, in custodiam cum liberis abducti, dein turba alia captiuorum, tum quibus Macedonum denuntiatum erat, ut Romam uenirent, principum<que> Graeciae; nam ii quoque non solum praesentes exciti erant, sed etiam, si qui apud reges esse dicebantur, litteris arcessiti sunt. Paulus ipse post dies paucos regia naue ingentis magnitudinis, quam sedecim uersus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium, aduerso Tiberi ad urbem est subuectus, conpletis ripis obuiam effusa multitudine. paucos post dies Anicius et Octauius classe sua aduecti. tribus iis omnibus decretus est ab senatu triumphus mandatumque Q. Cassio praetori, cum tribunis plebis ageret, ex auctoritate patrum rogationem ad plebem ferrent, ut iis, quo die urbem triumphantes inueherentur, imperium esset. intacta inuidia media sunt: ad summa ferme tendit. nec de Anici nec de Octaui triumpho dubitatum est; Paulum, cui ipsi quoque se conparare erubuissent, obtrectatio carpsit. antiqua disciplina milites habuerat; de praeda parcius, quam sperauerant ex tantis regiis opibus, dederat nihil relicturis, si auiditati indulgeretur, quod in aerarium deferret. totus Macedonicus exercitus imperatori ita * * * neglegenter adfuturus comitiis ferendae legis. sed eos Ser. Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae legionis in Macedonia fuerat, priuatim imperatori inimicus, prensando ipse et per suae legionis milites sollicitando stimulauerat, ut frequentes ad suffragium adessent. imperiosum ducem et malignum antiquando rogationem, quae de triumpho eius ferretur, ulciscerentur. plebem urbanam secuturam esse militum iudicia. pecuniam illum dare non potuisse: militem honorem dare posse. ne speraret ibi fructum gratiae, ubi non meruisset.